TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Potestatem' [86]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0880652070
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0603D]   Allegendi potestatem, et quasi Caesarem; neque quisquam aliis praestare potest, qui non ipse dominetur.

000-00-00 Serial Number=0271232903
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1292B]   Habet igitur ille perseverandi necessitatem, hic porro etiam non nubendi potestatem.
 [1278A]   Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet: quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab Apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente: illud propter insidias tentationum, hoc propter angustias temporum: qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur, necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem: [1278B] quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa.

000-00-00 Serial Number=0014224291
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0150B]   Vis autem non timere potestatem?
 [0138A]   Satis passi, satis exusti sunt, quos propterea Deus texit, ne potestatem ejus mentiri viderentur.
 [0147B]   Exinde victori cuique promittit nunc arborem vitae, et mortis veniam secundae: nunc latens manna cum calculo candido, et nomine ignoto: nunc ferreae virgae potestatem, et stellae matutinae claritatem: nunc albam vestiri, nec deleri de libro vitae, et columnam fieri in Dei templo, in nomine Dei et Domini, et Jerusalem coelestis inscripta, nunc residere cum Domino in throno ejus, quod aliquando Zebedaei filiis [0147C] negabatur.

000-00-00 Serial Number=0728548467
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0201A]   Itaque ex quo Deus potestatem suam exercuit in eam, faciendo ex materia, ex illo materiam Dominum Deum passa, demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse, quamdiu fuit.

000-00-00 Serial Number=0693180919
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0600C]   Unde intelligimus Dei legem etiam ante Moysen, nec in Horeb tantum, aut in Sina et in cremo, sed antiquiorem primum in paradiso, post patriarchis, atque ita et Judaeis certis temporibus reformatam; [0600C] ut non jam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore Deus et gentibus exhibuit, et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur: nec adimamus hanc Dei potestatem, pro temporum conditione legis praecepta reformantem [0601A] in hominis salutem.
 [0611B]   Si vero Babyloniis et Parthis regnavit Darius, non habuit in omnibus gentibus potestatem.
 [0629A]   Sed solus novus rex saeculorum Christus Jesus, novae gloriae et potestatem et sublimitatem suam in humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde Dominus regnaret a ligno ( l ).

000-00-00 Serial Number=0663968623
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0418C]   Sed qui diversitatem caussarum non respexit, facile eam potestatem existimavit.
 [0314C]   Interrogabat Deus quasi incertus, ut et hinc liberi arbitrii probans hominem, in caussa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum, et hoc nomine relevandi, sicut de Cain sciscitatur, ubinam frater ejus; quasi non jam vociferatum a terra sanguinem Abelis audisset: sed ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti, et hoc nomine gravandi; atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum, quam negandorum: ut jam tunc initiaretur evangeliea doctrina (Matth.
 [0242C]   Se Filium hominis appellavit, dum sibi potestatem tribuit peccata dimittendi, ut patesceret verum Deum [0242C] simul esse, et hominem verum: neque enim mentiri posset Christus, ut se Filium hominis pronuntiaret, si non vere erat; nec peccata dimittere, si verus Deus non fuisset, hominem proinde fuisse illum quem Danielis prophetia consecutum praenuntiabat judicandi potestatem.
 [0242B]   Se Filium hominis appellavit, dum sibi potestatem tribuit peccata dimittendi, ut patesceret verum Deum [0242C] simul esse, et hominem verum: neque enim mentiri posset Christus, ut se Filium hominis pronuntiaret, si non vere erat; nec peccata dimittere, si verus Deus non fuisset, hominem proinde fuisse illum quem Danielis prophetia consecutum praenuntiabat judicandi potestatem.
 [0419A]   Considera caussarum offerentiam, et intelliges unam et eamdem potestatem, quae secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit; proinde per civitates abundaturam circumcidens, sicut et egituram per solitudinem struxerat.
 [0430C]   Demonstrabo autem vobis quem timeatis: timete eum, qui postquam occiderit, potestatem habet mittendi in gehennam; Creatorem utique significans.
 [0380A]   V, 24), Habere eum potestatem dimittendi delicta, quando et filium hominis nominans, hominem nominaret?
 [0420C]   Sed bene quod Creator hanc potestatem parvulis pueris per Isaiam (Is.
 [0278D]   Plane nec pater tuus est, in quem competat et amor propter pietatem, et timor [0278D] propter potestatem?
 [0421B]   Igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet qui hanc potestatem, ut et allis praestaret, prior acceperat a Patre, et secundum ordinem praedicationis exhibuit.
 [0380A]   Nisi quia ideo ipsa voluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut ostenderet Deum et hominem qui delicta dimitteret; illum scilicet solum filium hominis, apud Danielis prophetiam consecutum judicandi potestatem, ac per eam utique et dimittendi delicta: qui enim judicat, et absolvit: ut, scandalo isto discusso per Scripturae recordationem, [0380B] facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis, ex ipsa peccatorum remissione.
 [0480C]   Porro, Patri etiam Domini nomen accedere ob potestatem, quod et Filius per Patrem capiat.
 [0293A]   Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat; fruendas autem quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum Deum, id est in bonum: quis enim adversus se permittet aliquid?
 [0371A]   Cum ergo nihil tale Scriptura significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius [0371B] ostendit, secundum Creatorem docuisse illum, quia non negavit, quam adversus Creatorem, quia non significavit.
 [0503A]   Imo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a Domino datam sibi adfirmat.
 [0488C]   Sed et quare mulier potestatem super caput habere debebit?
 [0420C]   Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et scorpios?
 [0241B]   Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, utique fruendas eas ex ipsa institutione permiserat: posse autem peccare est hujus libertatis consectarium, quod Deus permisit cum adjunctis suis, peccatis scilicet et suppliciis, quae omnia postea in suae gloriae ostensionem convertit.
 [0312C]   Dicimus denique malitiam nunc significari, non quae ad naturam redigatur Creatoris quasi mali, sed quae ad potestatem [0313A] quasi judicis, secundum quam enuntiarit (Is.
 [0296A]   Potuisse enim habuit, per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus: non debuisse autem, per arbitrii potestatem, qua liber, non servus; adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas, et regeretur sententiae libertas.
 [0348A]   Qui omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut manu sceptrum, [0348A] aut aliquam propriae vestis notam; Sed solus novus rex novorum aevorum Christus Jesus, novae gloriae et potestatem et sublimitatem suam humero extulit, crucem scilicet, ut, secundum superiorem prophetiam, exinde Dominus regnaret a ligno.
 [0260C]   Considerando [0260C] scilicet et magnitudinem, et vim, et potestatem, et honorem, et decorem, opem, fidem, legem singulorum elementorum, quae omnibus gignendis, alendis, conficiendis reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum, formidaverunt initium ac finem mundo dare, ne substantiae ejus, tantae scilicet, minus dii haberentur; quas colunt et Persarum Magi, et Aegyptiorum Hierophantae, Indorum Gymnosophistae.
 [0430C]   Deinde conversus ad discipulos: Dico autem, [0430C] inquit, vobis amicis meis , nolite terreri ab eis qui vos solummodo occidere possunt, nec post hoc ullam in vobis habent potestatem.
 [0290C]   Sed quoniam ex hoc jam intelligimur, eo struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei evenit, non Deo, sed ipsi debeat exprobrari; ne et tu [0291A] hinc jam opponas, non ita illum institui debuisse si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset; hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius commendem, et ita institutum, et digne Deo institutum, potiore ostensa ea caussa quae ita fecit institui.
 [0421A]   Et utique scimus (salva simplicitate Scripturae; nam nec et ipsae bestiae nocere poterunt, ubi fides fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis, et draconis, et immanissimae cujusque bestiae nomine deputetur penes Creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo; sicut nonagesimus Psalmus ad eum (Ps.
 [0503A]   Aut numquid ipse est qui et in corpus Job dedit Satanae potestatem, ut virtus in infirmitate comprobaretur?

000-00-00 Serial Number=0595050335
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0159A]   Caeterum, qui filium non aliunde deduco, sed de substantia Patris, nihil facientem sine Patris voluntate, omnem a Patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam, quam, a Patre Filio traditam, in Filio servo?
 [0174C]   Omnem enim dicens potestatem, et omne judicium, et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu ejus, nullam exceptionem temporis permittit: quia omnia non erunt, si non omnis temporis fuerint.
 [0176C]   Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum, et Deum virtutum, et Regem Israelis, et QUI EST; vide ne per haec Filius etiam demonstretur, suo jure Deus omnipotens , qua Sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit [0176C] potestatem; Altissimus, qua dextera Dei exaltatus, sicut Petrus in Actis (II, 22) concionatur; Dominus virtutum, quia omnia subjecta sunt illi a patre; Rex Israelis, quia ille proprie excidit sors gentis istius; item, QUI EST, quoniam multi filii dicuntur, et non sunt.
 [0190A]   Et Patris Filium confessurum confessores, et negaturum negatores suos apud Patrem; inducens parabolam filii, non patris, in vineam [0189D] missi post aliquot servos, et occisi a malis rusticis, et a Patre defensi; ignorans et ipse diem et horam ultimam soli Patri notam; disponens regnum [0190A] discipulis, quomodo et sibi dispositum dicit a Patre; habens potestatem legiones angelorum postulandi ad auxilium a Patre si vellet; exclamans quod se Deus reliquisset, in Patris manibus spiritum ponens; et post resurrectionem spondens missurum se discipulis promissionem Patris; et novissime mandans ut tinguerent in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, non in unum.

000-00-00 Serial Number=0958970726
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0569B]   Soterem (hic erit Jesus, largito ei patre universorum Aeonum summam potestatem, subjiciendis eis [0570A] omnibus; uti in ipso secundum Apostolum omnia conderentur) ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum angelorum; credas et cum duodecim fascibus.

000-00-00 Serial Number=0333212972
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0428A]   Igitur si conferendi imperii tenent potestatem, cum [0429A] ipsi regnarent, a quibus acceperant eam gratiam?
 [0333A]   Certe quidem si ipsi se facere potuissent, numquam homines fuissent, possidentes apud se scilicet melioris conditionis potestatem.
 [0411A]   Porro si et magi phantasmata edunt, et jam [0411A] defunctorum infamant animas; si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum assistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consueverunt; quanto magis illa potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari, quod alienae praestat negotiationi?

000-00-00 Serial Number=0999975979
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0685A]   Haec erit vis divinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subjacentem sibi liberam arbitrii potestatem, quod αυτεξουσιον dicitur; quae cum sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo vertitur, natura convertitur.

000-00-00 Serial Number=0068717718
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1150D]   Fors haec sententia ita interpungi posset: extraneae ab omni intellectu, spiritualium potestatem, seu virtutem, eadem efficacia, etc.
 [1174A]   Atque haec contra Protestantes nostros notanda erant, Sacerdotibus non veram potestatem remittendi, sed nonnisi mere declarativam jam factae a Deo remissionis, asserentibus.
 [1177D]   Postea quam resurrexit a mortuis, Discipulis suis, in quibus omnes Ecclesiarum Praesules docebantur, et formam, et potestatem tradidit baptizandi, dicens: Euntes docete omnes [1178A] gentes, etc.
 [1189C]   Interea tamen sensim factum fuit, in Parochialibus quoque Ecclesiis baptisteria publica erigerentur, et Episcopi jam passim solius Baptismi solemnis, scilicet in Sabbato sancto, et pervigilio Pentecostes conferendi, potestatem sibi reservarent, Presbyteris vero extra illa tempora Baptismi conferendi generale quoddam jus, ac ipsi sacrae ordinationi, quam ab Episcopis consequebantur, velut annexum, facerent.
 [1191D]   Qui autem abrupti sunt, inquit, laici effecti, nec baptizandi, nec ordinandi habent potestatem.

000-00-00 Serial Number=0342900217
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0105C]   Habere videtur diabolus propriam jam potestatem, si forte in eos qui ad Deum non pertinent, semel in stillam situtae (Is.
 [0106A]   Vides jam et a servis Dei facilius diabolum accipere potestatem, tanto abest ut eam ex proprietate possideat.
 [0108B]   Agnoscentes virtutem et potestatem, quod possit nos sicut fugientes reducere in medium; ita et non fugientes, imo et in medio populo conversantes obumbrare.
 [0112D]   Times hominem, christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem angelos judicaturus es; quem timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas [0112D] accepisti potestatem; quem timeri oportet ab universo mundo, siquidem et in te mundus judicatur.
 [0105C]   Nec in porcorum gregem diaboli legio habuit potestatem, nisi eam de Deo impetrasset, tantum abest ut in oves Dei habeat.
 [0105A]   Habes exemplum Job, cui diabolus nullam potuit incutere tentationem, nisi a Deo accepisset potestatem, nec in substantiam quidem ejus, nisi Dominus, Ecce, dixisset, omnia quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum (Job, I, 12).
 [0105B]   Et utique cum Filius Dei protectionem fidei habet in sua potestate quam a Patre postulat, a quo omnem accipit potestatem in coelis et in terris (Matth.

000-00-00 Serial Number=0016629577
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0671B]   Non allego quod idola honoret, quorum nomina coelo inscripsit, quibus omnem Dei potestatem addixit: quod propterea homines non putant Deum requirendum, praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi.
 [0687A]   II et VII) mundi ab idololatria exstitere, et dignitatem et potestatem administraverunt in ornamento et purpura totius Aegypti sive Babyloniae.
 [0688C]   Si potestatem quoque nullam ne in suos quidem exercuit, quibus sordido ministerio functus est (Joan.
 [0690A]   Posset in isto capitulo etiam de militia definitum videri, quae inter dignitatem et potestatem est.

000-00-00 Serial Number=0694110930
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0939D]   Si de matrimoniis disputaret (quod in sequentibus facit, ubi magis Apostolus aliquod exemplum nominare potuisset), recte videretur dicere: [0939D] Non enim habemus potestatem uxores circumducendi, [0940A] sicut caeteri apostoli et Cephas (I Cor.
 [0940A]   At ubi ea subjungit, quae de victuaria exhibitione abstinentiam ejus, ostendunt, dicentis: Non enim potestatem habemus manducandi et bibendi?
 [0940A]   Non uxores demonstrat ab Apostolis circumductas, quas et qui non habent, potestatem tamen manducandi et bibendi habent; sed simpliciter mulieres, quae illo eodem instituto, quo et Dominum comitantes, ministrabant.

000-00-00 Serial Number=0003158569
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1154A]   Scriptum est: Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem ut filii Dei vocentur (Joan.

000-00-00 Serial Number=0739040554
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0013B]   Sed enim febrem, ut malum et de caussa et de potentia sua, ut notum est, abominamur potius quam miramur, et, quantum in nobis est, praecavemus, non habentes abolitionem ejus in nostra potestate; haereses vero, mortem aeternam et majoris ignis ardorem inferentes, malunt quidam mirari quod hoc possint, quam devitare ne possint, cum habeant devitandi potestatem.
 [0034B]   XVI, 18, 19), claves regni coelorum consecutum, et solvendi et alligandi in coelis et in terris potestatem?
 [0064A]   Ipse, aiunt praeterea, Christus in Evangelio suo imitatur serpentis ipsius sacram potestatem, dicendo: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis: ipsum introducunt ad benedicenda Eucharistia sua.

000-00-00 Serial Number=0479819894
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1024B]   Sed habet, inquis, potestatem Ecclesia delicti donandi.
 [1025A]   XVI, 18, 19); idcirco praesumis et ad te derivasse solvendi et alligandi potestatem, id est ad omnem Ecclesiam Petri propinquam; qualis'es evertens atque commutans manifestam Domini intentionem personaliter hoc Petro conferentem: Super te, inquit, aedificabo Ecclesiam meam; et: Dabo tibi claves, non Ecclesiae; et: Quaecumque solveris vel alligaveris, non quae solverint vel alligaverint.
 [1026B]   At tu jam et in martyras tuos effundis hanc potestatem, ut quisque ex consensione vincula induit adhuc mollia, in novo custodiae nomine, statim ambiunt [1027A] moechi, statim adeunt fornicatores, jam preces circumsonant, jam lacrymae circumstagnant maculati cujusque; nec ulli magis aditum carceris redimunt, quam qui Ecclesiam perdiderunt.
 [1027C]   Si propterea Christus in martyre est, ut moechos et fornicatores martyr absolvat, occulta cordis edicat, ut ita delicta concedat, et Christus est; sic enim Dominus Jesus Christus potestatem [1028A] suam ostendit: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris?
 [1028A]   Igitur, ut sciatis Filium hominis habere dimittendorum peccatorum in terris potestatem, tibi dico, paralytice, Surge et ambula (Matth.
 [1028A]   Si Dominus tantum de potestatis suae probatione curavit, uti traduceret cogitatus et ita imperaret sanitatem, ne non crederetur posse delicta dimittere, non licet mihi eamdem potestatem in aliquo sine eisdem probationibus credere.
 [1024B]   Exhibe igitur et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, et agnoscam divinitatem, et [1024B] vindica tibi delictorum ejuscemodi remittendorum potestatem.
 [0990C]   Habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si volunt Psychici, etiam potestatem; luserit ante Christum caro, imo perierit antequam a Domino suo requisita est; nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis.
 [0980A]   Atqui, non negans Apostolis competisse potestatem remittendi peccata, et proinde etiam Ecclesiae, id suae Ecclesiae spirituali frustra arrogat.
 [1007A]   Jam vero et nominatim: Aut non habemus potestatem manducandi et bibendi, et mulieres circumducendi, sicut et caeteri apostoli, et fratres Domini et Cephas (I Cor.
 [1018B]   Sic et rursus: Beati qui ex praeceptis agunt, ut in lignum vitae habeant potestatem, et in portas ad introeundum in sanctam civitatem.
 [1021A]   Exstat enim et Barnabae titulus ad Hebraeos, adeo satis auctoritatis viro, ut quem Paulus juxta se constituerit in abstinentiae tenore: Aut ego solus et Barnabas non habemus hoc operandi potestatem (I Cor.
 [1023B]   Sed et in hunc jam gradum decurram, excernens inter doctrinam Apostolorum et potestatem.

000-00-00 Serial Number=0599705994
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0814C]   Dicent enim ministros et [0814C] socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi, et potestatem suae voluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare, quibus operam sponte accommodant; carnem autem, nihil sapientem; nihil sentientem per semetipsam, non velle, non nolle de suo habentem, vice potius vasculi apparere animae, ut instrumentum, non ut ministerium.
 [0879A]   Hanc suam et potestatem et liberalitatem satis jam in Christo spopondit, imo et ostendit non tantum resuscitatorem carnis, verum etiam redintegratorem.
 [0879C]   Permitte hanc et Deo potestatem, per vim demutationis illius conditionem, non naturam reformandi, dum et passiones auferuntur, et munitiones conferuntur.
 [0809A]   Quam si tanta auctoritas munit, quanta illi ad meritum salutis patrocinari possit, numquid etiam Dei ipsius potentiam, et potestatem, et licentiam recensere debemus, an tantus sit qui valeat dilapsum, et devoratum et quibuscumque modis ereptum tabernaculum carnis reaedificare atque restituere?

000-00-00 Serial Number=0650875330
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0899A]   Si mulier potestatem habere super caput debet, vel eo justius virgo, ad quam pertinet quod in caussa est.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»