Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0217B] | Si ergo ex jam factis rebus, alias res Deus proferens, ostendit per prophetam, et dicit quid unde protulerit (quamquam possimus unde illas prolatas aestimare, dum ne ex nihilo; jam enim facta erant quaedam, ex quibus prolatae videri possent): si tantam curam instructionis nostrae insumpsit Spiritus sanctus, ut sciremus quid unde processerit, nonne [0217C] proinde nos et de coelo et de terra compotes reddidisset, significando unde ea esset operatus, si de aliqua materia origo constaret illorum? |
[0210B] | Necesse est autem ex aliquo eorum processerit, ex quibus negavit procedere potuisse. |
[0210B] | Aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo, neque ex Deo, sequetur ut ex conversione processerit materiae, contra denegatam aeterni conversionem. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0266A] | Processerit, age, jam in notitiam quando voluit, quando potuit, quando hora fatalis advenit. |
[0272C] | Nego rationalem bonitatem dei Marcionis, jam hoc primo, quod in salutem processerit hominis alieni. |
[0325C] | Aliud est, si et ipse post illum rursus adveniet; ut primo quidem adventu processerit adversus Creatorem, Legem et [0325D] Prophetas destruens ejus; secundo vero procedat [0326A] adversus Christum, regnum redarguens ejus. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0156B] | Nos vero et semper, et nunc magis, ut instructiores per Paracletum deductorem scilicet omnis veritatis, unicum quidem Deum credimus: sub hac tamen dispensatione, quam oeconomiam dicimus, ut unici Dei sit et filius sermo ipsius, qui ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt, et [0157A] sine quo factum est nihil (Joan. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0581A] | Denique animalem prolatum ab ipso, promulgatum Prophetis; in Praepositionum quaestionibus positum, id est per virginem, non ex virgine editum quia delatus in virginem transmeatorio potius quam generatorio more processerit; per ipsam, non ex ipsa; non matrem eam, sed viam passus. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0733B] | Si enim et Aristoteles heroem quemdam Sardiniae notat, incubatores fani sui visionibus privantem, erit et hoc in daemonum libidinibus tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris, et Thrasimedis insigne inde processerit. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0787B] | Si ergo contendunt hoc competisse novitati, ut quemadmodum non ex viri semine, ita nec ex virginis carne caro fieret Dei Verbum; quare non hoc sit tota novitas, ut caro non semine nata, carne processerit? |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0957C] | Itaque nos hoc prius affirmare debemus, quod occulte subrui periclitatur, quantum valeat apud Deum inanitas ista, et ante omnia unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi Deum; tunc enim agnoscetur observationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordio recensendae. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»