TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Respectu' [23]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0226030588
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0582A]   Plane [0582A] ex aliqua disciplina severiores aut certo respectu ejusmodi eventuum a libidine temperatis quocumque loco domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes, aut alii.
 [0563B]   Et tamen Philosophis patet libertas transgrediendi a vobis in sectam et auctorem et suum nomen, nec quisquam illis odium movet, cum in mores, ritus, cultus, vietusque vestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam impune jaculentur.

000-00-00 Serial Number=0404653013
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1289A]   Nunc ad secunda consilia convertamur, respectu humanae infirmitatis, quarumdam exemplis admonentibus, quae divortio vel mariti excessu, oblata continentiae occasione, non modo abjecerunt opportunitatem tanti boni, sed ne in nubendo quidem rursum disciplinae meminisse voluerunt, ut in Domino potissimum nuberent (1 Cor.
 [1282A]   Nam quid gestiamus liberos gerere, quos cum habemus, praemittere optamus, respectu scilicet imminentium angustiarum, cupidi et ipsi iniquissimo isto saeculo eximi et recipi ad Dominum, quod etiam Apostolo votum fuit.

000-00-00 Serial Number=0730296969
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0150B]   Ita, non in occasione frustrandi martyrii jubet te subjici potestatibus, sed in provocatione bene vivendi, etiam sub illarum respectu, quasi adjutricum justitiae, quasi ministrarum divini judicii, hic etiam de nocentibus praejudicantis.

000-00-00 Serial Number=0356331408
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0521B]   I) mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: ille sine dubio, qui ex respectu hujus suae dispositionis perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur.
 [0364C]   Personarum enim respectu videbantur variare convictum.
 [0306C]   [0306C] Sed et in ipsis commerciis vitae et conversationis humanae domi ac foris, adusque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ullo momento vacarent a Dei respectu.
 [0244A]   Sed in ipsis commerciis vitae et conversationis humanae domi ac foris, ad usque curam vasculorum omnifariam distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ulli momento vacarent a Dei respectu.
 [0283C]   Nec minus etiam legales quasque disciplinas, ne illi momento vacarent a Dei respectu; XX.
 [0294A]   Neque enim ad vivendum solummodo produxerat hominem, ut non ad recte vivendum, in respectu scilicet Dei legisque ejus.
 [0243A]   Haec autem omnia a Deo fuerunt praestituta, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique, ne ulli momento vacarent a Dei respectu.

000-00-00 Serial Number=0106829166
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0332A]   At cum post mortem homines ob meritorum praestantiam in Deos ad lecti dicantur, inquirit hoc capite in caussas quae hoc exegerint: quae quidem respectu summi Dei inveniri nequeunt, cum ille aliorum ope non indigeat: respectu ipsorum, vel vanae sunt, vel tales, ut mereantur potius ob illas cum maleficis in imum tartarum detrudi, ubi collocarunt eos viros, qui et inventis, et meritis illos longe superarunt.
 [0332A]   At cum post mortem homines ob meritorum praestantiam in Deos ad lecti dicantur, inquirit hoc capite in caussas quae hoc exegerint: quae quidem respectu summi Dei inveniri nequeunt, cum ille aliorum ope non indigeat: respectu ipsorum, vel vanae sunt, vel tales, ut mereantur potius ob illas cum maleficis in imum tartarum detrudi, ubi collocarunt eos viros, qui et inventis, et meritis illos longe superarunt.
 [0437A]   Sed nec hoc vos ratione [0437A] facitis potius quam respectu praesentaneae potestatis, adeo et in isto irreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui plus timoris humano dominio dicatis.
 [0453A]   Qui observant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserent, et malorum morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur?
 [0337A]   Jam porro ostendit, Numina illa nihil esse, nisi inania mortuorum nomina, quorum simulacra, respectu materiae fabricaeque, maxime [0337B] contemni mereantur, ut adeo in solatium sint [0338A] ipsis Christianis, qui propter illa puniuntur.

000-00-00 Serial Number=0657032669
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0082A]   Hanc nunc expostula, salvo traditionis respectu, quocumque traditore censetur; nec auctorem respicias, sed auctoritatem, et imprimis consuetudinis ipsius: quae propterea colenda est, ne non sit rationis interpres, ut, si et hanc Deus dederit, tunc discas an non observanda sit tibi consuetudo.

000-00-00 Serial Number=0538831830
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1325A]   An et nobis quaedam respectu obediendae gravitatis propter metum debitum Domino detrahuntur siquidem et viris propter foeminas, ut foeminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, etiam colorare canitiem, primam quamque subducere totius corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distinguere, caetera pulveris cujusdam asperitudine laevigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen, cognito Deo adempta placendi voluntate, per luxuriae vacationem [1325B] omnia illa ut otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur.

000-00-00 Serial Number=0483705342
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1270B]   Neque enim a respectu Dei tot doloribus avocatus ille est; sed constitit nobis in exemplum et testimonium, tam [1270C] spiritu quam carne, tam animo quam corpore patientiae perpetrandae; ut neque damnis saecularium, nec amissionibus carissimorum, nec corporis quidem conflictationibus succidamus Quale in illo viro feretrum Deus diabolo exstruxit (Joh, II)!

000-00-00 Serial Number=0315771818
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0036A]   Caeterum, si reprehensus est Petrus, quod cum convixisset ethnicis, postea se a convictu eorum se parabat personarum respectu; utique conversationis fuit vitium, non praedicationis.

000-00-00 Serial Number=0507011354
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0839A]   Quanquam etsi aliqua praesentium rerum tunc conflictatione moerebat Israel, non idcirco in parabola accipienda esset revelationis intentio, sed in testationem resurrectionis, ut in illam spem erigeret illos aeternae scilicet salutis, et necessarioris restitutionis, et averteret a respectu praesentium rerum.

000-00-00 Serial Number=0808475852
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0902B]   Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in Ecclesia denotaretur: virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit: utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»