TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Saeculi' [88]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0388823032
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0623A]   Ipsam interim conversationem saeculi et carceris comparemus, si non plus in carcere spiritus acquirit quam caro amittit, imo et quae justa sunt caro non amittit per curam Ecclesiae, agapen fratrum: et insuper quae semper utilia fidei, spiritus adipiscitur.
 [0622B]   Contristetur illic, qui fructum saeculi suspirat.

000-00-00 Serial Number=0510269821
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1280A]   Prima quidem potentissima, quae venit de concupiscentia carnis: sequens de concupiscentia saeculi.
 [1283A]   Nam illic non utique nuptias et mercimonia solummodo agebant: sed cum dicit, nubebant et emebant , insigniora ipsa carnis et saeculi vitia denotat, quae a divinis disciplinis plurimum avocent: alterum per lasciviendi voluptatem; alterum per acquirendi voluntatem.
 [1287A]   Regem saeculi, pontificem maximum, rursus nubere nefas est: quantum Deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat, non utique ut alicujus boni affinis, sed ut Dei Domini placita cum contumelia affectans!
 [1282B]   Igitur sive carnis, sive saeculi, sive posteritatis gratia nubetur, nihil ex istis necessitatibus Dei servis: [1283A] ut non satis habeam semel alicui earum succubuisse, et uno matrimonio omnem concupiscentiam hujusmodi expiasse.
 [1283A]   Etenim illa tunc caecitas longe a finibus saeculi habebatur.
 [1277B]   Igitur per licentiam tunc passivam, materiae subsequentium emendationum praeministrabantur, quas Dominus Evangelio suo, dehinc Apostolus in extremitatibus saeculi aut excidit redundantes, aut composuit inconditas.

000-00-00 Serial Number=0881464124
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0135A]   Prospexerat et has Deus imbecillitates conditionis humanae, adversarii insidias, rerum fallacias, saeculi retia, etiam post lavacrum periclitaturam fidem, perituros plerosque rursum post salutem, qui vestitum obsoletassent nuptialem, qui faculis oleum non praeparassent, qui requirendi per [0135B] montes et saltus, et humeris essent reportandi.
 [0134B]   Deum dedecebit artes et disciplinas suas educere in medium, in hoc saeculi spatium, in spectaculum hominibus et angelis et universis potestatibus?
 [0128A]   Et haec quidem prima per Moysen dicta sunt a Domino, utique pertinentia quoscumque Dominus Deus Israelis perinde de Aegypto superstitiosissimi saeculi, et de domo humanae servitutis eduxerit.

000-00-00 Serial Number=0748777211
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0635B]   XV, 23-26): sicuti nos qui de saeculi calamitatibus extracti, in quo commorabamur, siti pereuntes, id est verbi divini potu privati, ligno passionis Christi aquam edulcatam baptismatis potantes, sive quae est in eum, reviximus; a qua fide Israel excidit, secundum Hieremiam dicentem: Mittite, et interrogate nimis si facta sunt talia: Si mutabunt gentes deos suos, et isti non sunt dii.
 [0605A]   Quadraginta annis ad instar aeternitatis redactus, nec humanis passionibus contaminatus, aut saeculi hujus cibi pastus, sed angelorum panibus (Ps.
 [0598A]   Itaque cum populus seu gens in Judaeorum anterior sit tempore, et major per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intelligatur, utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio secundum edictum divinae locutionis, prior et major populus, id est Judaicus, serviat necesse est minori; et minor populus, id est Christianus, superet majorem.
 [0636A]   Quod duritia hujus saeculi mersa in profundo erroris, et a ligno [0636B] Christi, id est passionis ejus, in baptismo liberatur, ut quod perierat olim per lignum in Adam, id restitueretur per lignum Christi.
 [0622A]   Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos, nationes in saeculi deserto commorantes antea, introducturus esset in terram repromissionis, melle et lacte manantem, id est in vitae aeternae possessionem, qua nihil [0622B] dulcius: idque non per Moysen, id est, non per legis disciplinam, sed per Jesum, id est per novae legis gratiam, provenire habebat circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis, petra enim Christus (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0641649961
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0244A]   Sed illam Dei industriam sentiat qua populum pronum in idololatriam et transgressionem, ejusmodi officiis religioni suae voluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos (6).
 [0392B]   Tunc, si Vae Creatoris est, quod in divites spectat, ergo Christus non est divitibus offensus, sed Creator; et ratas habet Christus divitum causas, superbiam dico, et gloriam, et saeculi studia, et Dei incuriam, per quae Vae merentur a [0392C] Creatore.
 [0426B]   Illius et serum, cujus saeculum et saeculi occasus.
 [0343B]   Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos nati in [0343B] saeculi desertis, introducturus erat in terram promissionis, melle et lacte manantem, id est, vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius; idque non per Moysen, id est, non per Legis disciplinam; sed per Jesum, id est, per Evangelii gratiam provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis; Petra enim Christus: ideo is vir, qui in hujus sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, Jesus cognominatus.
 [0439C]   Injustitiae enim auctorem et dominatorem totius saeculi nummum scimus omnes.
 [0258B]   Igitur et hoc ex forma Creatoris expostulo, Deum ex operibus cognosci debuisse, alicujus proprii sui mundi, et hominis, et saeculi: quando etiam error orbis proptereat deos praesumpserit, quos homines interdum confitetur, quoniam aliquid ab unoquoque prospectum videtur utilitatibus et commodis vitae: ita et hoc ex forma Dei creditum est, divinum esse instituere vel demonstrare quid aptum et necessarium sit rebus humanis.
 [0424A]   Denique ostendemus, et jam ostendimus, ea visa in Christo, quae fuerant praedicata; abscondita tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus et a prudentibus saeculi.
 [0306B]   Sed illam Dei industriam sentiat, qua populum pronum in idololatriam et transgressionem, ejusmodi officiis religioni suae voluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab ea avocaret illos, sibi jubens fieri quasi desideranti, ne simulacris faciendis delinqueret.
 [0483B]   Posset videri eam ante saecula proposuisse, quam introductione saeculi revelasset.

000-00-00 Serial Number=0166095674
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0157C]   Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae, quae major semper credentium pars est, quoniam et ipsa regula fidei a pluribus diis saeculi [0158A] ad unicum et Deum verum transfert; non intelligentes unicum quidem, sed cum sua oeconomia esse credendum, expavescunt ad oeconomiam.

000-00-00 Serial Number=0921066642
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0585A]   Sed nobis quidem vae, si excesserimus in aliquo disciplinae jugum: si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque justitiae: si confitendum alibi, nescio ubi, et non sub potestatibus istius saeculi, apud tribunalia praesidum optaverimus.

000-00-00 Serial Number=0858729422
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0447A]   Adhuc ostendit salutem Imperatoris et Imperii Christianis cordi esse, scientibus horrenda orbi imminere, Romanum Imperium esse desierit, ipsamque adeo clausuram saeculi duratione ejus retardari.
 [0394A]   Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eaedem fere semper omnes ingerebant fore, uti sub extimis curriculis saeculi ex omni jam gente, et populo, et loco cultores sibi allegeret Deus multo fideliores, in quos gratiam transferret, et pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.
 [0489A]   Qui [0489A] enim semel aeternum judicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est conditio judicii, ante saeculi finem.
 [0489A]   Quia haec ita didicimus apud ipsum, diligimus lenitatem, metuimus severitatem, vos contra utramque despicitis; et sequitur, ut omnes saeculi plagae nobis, si forte, in admonitionem, vobis in castigationem a Deo obveniant.
 [0384A]   Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio quotidiana saeculi totius, cum dispositiones regnorum, cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante millia annorum praenuntiabantur?
 [0447A]   Est et alia major necessitas nobis orandi pro Imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem, ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari.
 [0382A]   [Primus enim prophetes Moyses, qui mundi conditionem et generis humani pullulationem et mox ultricem iniquitatis illius aevi vim cataclysmi de praeterito exorsus est, per vaticinationem usque ad suam aetatem et deinceps per res suas futurorum imagines edidit, penes quem et temporum ordo digestus ab initio supputationem saeculi praestitit: superior invenitur annis circiter trecentis, quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argo transvenisset; [0383A] Trojano denique praelio ad mille annos ante est, unde et ipso Saturno.
 [0489A]   Qui [0489A] enim semel aeternum judicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est conditio judicii, ante saeculi finem.

000-00-00 Serial Number=0875514030
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0649B]   Quid autem, si philosophi etiam illa incursaverunt quae penes nos apocryphorum confessione damnantur, certos nihil recipiendum quod non conspiret germanae et ipso jam aevo pronatae propheticae paraturae, quando et pseudoprophetarum meminerimus, et multo prius apostatarum spirituum, qui hujusmodi quoque ingeniorum calliditate omnem faciem saeculi instruxerint?
 [0648A]   Haec sapientia de schola coeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi jubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia, sed vetera depellens; nec adolescentiam vitians, sed omni bono pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum jocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore carcere saeculi inter [0648B] suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de anima examinandum est, ad Dei regulas dirigat.
 [0706B]   Quis non praeferat saeculi justitiam, quam et Apostolus non frustra gladio armatam contestatur (Rom.
 [0729A]   Artemon, Antiphon, Strato, Philochorus, Epicharmus, Serapion, Cratippus, et Dionysius rhodius, Hermippus, tota saeculi literatura.
 [0707A]   Plus de saeculi remuneratione gaudebit, pater habitus liberalium disciplinarum, ut malit famae suae ornamenta, quam caudae.
 [0707B]   O judicia divina post mortem humanis mendaciora, contemptibilia de poenis, fastidibilia de gratiis, quae nec pessimi metuant, nec optimi cupiant; ad quae magis scelesti, quam sancti quique properabunt: illi, ut justitiam saeculi citius evadant; isti, ut tardius eam capiant?
 [0648A]   Haec sapientia de schola coeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi jubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia, sed vetera depellens; nec adolescentiam vitians, sed omni bono pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum jocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore carcere saeculi inter [0648B] suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de anima examinandum est, ad Dei regulas dirigat.

000-00-00 Serial Number=0023341358
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1204A]   Ecce igitur jam antiquissimam originem gratulationum Paschalium, quas, charitatis mutuae inter Christianos olim tesseram, saeculi hujus vafer genius mendacibus plerumque verborum formulis et inanibus caeremoniis, involvere solet.
 [1170B]   Suae IV, 4, sumit: Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus DEI constituitur.
 [1148B]   Igitur jam sub initium saeculi III, haec in Carthaginiensi Ecclesia, quin et per totam late Africam, invaluerat traditio, nemine, ne haereticorum quidem, quos tam acriter, et ubilibet, insectatus fuerat Tertullianus, eamdem quidquam convellere auso.
 [1197B]   Rebus hujus saeculi, seu temporalibus.
 [1169D]   Sic enim erit in consummatione saeculi.

000-00-00 Serial Number=0922815919
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0096B]   Si veram putes saeculi libertatem, ut et corona consignes, rediisti in servitutem hominis, quam putes libertatem; amisisti libertatem Christi, quam putas servitutem.
 [0097A]   Haec enim erant pompae diaboli et angelorum ejus officia, saeculi honores, solemnitates, popularitates, falsa vota, humana servitia, laudes vanae, gloriae turpes: et in omnibus istis idololatria, in solo quoque sensu coronarum quibus omnia ista redimita sunt.
 [0096A]   Habes tuos sensus, tuos fastos: nihil tibi cum gaudiis saeculi; imo contrarium debes: Saeculum enim gaudebit, vos vero lugebitis (Joan.
 [0088A]   Si et uniuscujusque supellectilis [0088A] et singulorum vasculorum aliquem ex diis saeculi auctorem nominant, agnoscant necesse est et recumbentem in lectulo Christum, et cum pelvim discipulorum pedibus offert (Joan.

000-00-00 Serial Number=0383022606
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1330B]   Quas si quae leges a matronis et matronalibus decoramentis coercebant, jam certe saeculi improbitas quotidie insurgens honestissimis quibusque foeminis usque ad errorem dignoscendi coaequavit; quanquam lenocinia formae nunquam non prostituto corpori conjuncta et debita etiam Scripturae suggerunt.

000-00-00 Serial Number=0964011431
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0688C]   [ 0689A] Nam illi etiam servi conditione erant: tu vero nullius servus, in quantum solius Christi, qui te etiam captivitate saeculi liberavit, ex forma dominica agere debebis.
 [0690A]   Tu si diaboli pompam ejerasti, quicquid ex ea attigeris, id scias esse idololatriam; vel hoc [0690A] te commonefaciat omnes hujus saeculi potestates, et dignitates, non solum alienas, verum et inimicas Dei esse, quod per illas adversus Dei servos supplicia consulta sunt, per illas et poenae ad impios paratae irrogantur.
 [0689B]   Quale aurum de capite radiaret, nisi gloriam saeculi alienam et sibi et suis judicasset!
 [0683A]   Itaque nihil interest, superioris, an hujus saeculi viris superstitio ista praestetur.
 [0673A]   Nonne infatuavit Deus sapientiam hujus saeculi (I Cor.
 [0688B]   Nam daemonia magistratus sunt saeculi, hujus collegii insignia fasces et purpuras gestant.
 [0663D]   In illa et concupiscentiae saeculi.

000-00-00 Serial Number=0023718297
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0970A]   Ut ab Joanne Paricletus obmutuisset, ipsi nobis Prophetae in hanc maxime caussam extitissemus: jam non dico ad exorandam Dei iram, nec ad impetrandam tutelam ejus aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmetipsos novissimorum temporum conditionem, indicentes omnem ταπεινοφρονησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset; non poenam illic passurus, sed disciplinam; nec saeculi tormenta, sed sua officia; eoque fidentior processurus ad certamen [0970B] e custodia abusus, nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam; cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus; praemisso jam sanguinis succo, tanquam animae impedimentis, properante jam et ipsa, quae jam saepe jejunans mortem de proximo norit: plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non christianus [0971A] martyr attigerat; quem et facultate custodiae liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum, ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus, hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius.

000-00-00 Serial Number=0374077678
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0952A]   Quid, si de posteritate quis cogitet iisdem animis, quibus oculis uxor Loth, ut [0952A] ideo quis repetat matrimonium, quia de priore liberos non habuit; haeredes scilicet christianus quaeret, saeculi totius exhaeres?
 [0952A]   Nubant igitur hujusmodi in finem usque, ut in ista confusione carnis; sicut Sodoma et Gomorrha, et diluvii dies, ab illo ultimo exitu saeculi deprehendantur.

000-00-00 Serial Number=0922059596
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1159A]   Itaque si ad Dei voluntatem, et ad nostram suspensionem pertinet regni dominici [1159A] repraesentatio, quomodo quidam protractum quemdam saeculo postulant, cum regnum Dei, quod ut adveniat oramus, ad consummationem saeculi tendat?
 [1159A]   Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur.

000-00-00 Serial Number=0918433666
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1251A]   Grande testimonium ejus est, cum etiam vanas saeculi disciplinas ad laudem et gloriam promovet.

000-00-00 Serial Number=0695851982
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1229A]   III), post condemnatum hominem cum saeculi dote post ejectum paradiso, mortique subjectum, cum rursus ad suam misericordiam maturavisset, jam inde in semetipso poenitentiam dedicavit, rescissa sententia irarum pristinarum, ignoscere pactus operi et imagini suae (Gen.
 [1225A]   Fatetur dein ipse beatus Rhenanus auctorem hujus libri verbis et figuris iisdem uti, et quisquis fuerit, ejus indubie esse saeculi, et Tertulliani studiosissimum; quidni vero Tertullianum ipsum?

000-00-00 Serial Number=0001475453
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0998B]   Hanc itaque prodegit longe a Domino moribus factus inter errores et illecebras et libidines saeculi, ubi fame veritatis compulsus, tradidit se principi hujus aevi.
 [0997C]   Nam, si christianus est qui acceptam a Deo patre substantiam, utique baptismatis, utique Spiritus Sancti, et exinde spei aeternae, longe evagatus a patre prodigit ethnice vivens, si exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?
 [0980B]   Sed viderit saeculi pudicitia cum saeculo ipso, cum suo ingenio si nascebatur, cum suo studio si erudiebatur, cum suo servitio si cogebatur; nisi quod infelicior etiam, si stetisset, ut infuctuosa, quae non apud Deum egisset.
 [1027A]   Quis martyr saeculi incola, denariis supplex, medico obnoxius et foeneratori?
 [0995B]   Atque adeo non minus hodie Judaeus, quam minor filius prodacta substantia Dei in aliena regione mendicat, serviens usque adhuc principibus ejus, id est saeculi hujus.

000-00-00 Serial Number=0358469784
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0824B]   Quando eventura essent, quae interim de templi exitu eruperant, ordinem temporum, primo Judaicorum [0824B] usque ad excidium Hierusalem, communium, usque ad conclusionem saeculi, dirigit.
 [0834B]   XXVI): Populus meus, introite in cellas promas quantulum, donec ira mea praetereat, sepulcra erunt cellae promae, in quibus paulisper requiescere habebunt, qui in finibus saeculi, sub ultima ira, per Antichristi vim excesserint.
 [0824A]   Cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stylo, nec liceat eam ante constitui, quam in adventum, opinor, Christi, vota nostra suspirant in saeculi hujus occasum, in transitum mundi quoque ad diem Domini magnum, diem irae et retributionis, diem ultimum, et occultum, nec ulli praeter quam Patri notum, et tamen signis atque portentis, et concussionibus elementorum, et conflictationibus nationum praenotatum.
 [0799A]   At cum aiunt: Mortuum, quod mortuum; et: Vive, dum vivis; et: Post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa; tunc meminero, et cor vulgi cinerem a Deo deputatum [0799A] et ipsam sapientiam saeculi stultitiam pronuntiatam.
 [0831B]   Ita nobis magis competit etiam spiritalem defendere resurrectionem ab ingressu fidei, qui plenitudinem ejus agnoscimus exitum saeculi.
 [0803A]   Phidiae manus, Jovem Olympium ex ebore molitae, adorantur; nec jam bestiae, et quidem insulsissimae, dens est, sed summum saeculi numen; non quia elephantus, sed quia Phidias tantus: Deus vivus, et Deus verus, quamcumque materiae vilitatem non de sua operatione purgasset, et ab omni infirmitate sanasset?
 [0831A]   Cum igitur et status temporum ultimorum Scripturae notent, et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent; apparet, aut tunc adimpleri totum quodcumque nobis a Deo repromittitur; et vacat quod hic jam ab haereticis vindicatur; aut si et agnitio sacramenti, [0831B] resurrectio est, salva utique illa creditur, quae in ultimo praedicatur; et sequitur, ut eo ipso, quo haec spiritalis vindicetur, illa corporalis praejudicetur: quia si nulla tunc annuntiaretur, merito sola haec, et tantummodo spiritalis, vindicaretur; cum vero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis annuntiatur.
 [0799A]   Tum si et haereticus ad vulgi vitia, vel saeculi ingenia confugerit: Discede, dicam, ab ethnico, haeretice; etsi unum estis omnes, qui Deum fingitis, dum hoc tamen in Christi nomine facis, dum christianus tibi videris, alius ab ethnico es: redde illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur.

000-00-00 Serial Number=0903392553
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0660A]   Hae voluptates, haec spectacula christianorum, sancta, perpetua, gratuita: in his tibi ludos Circenses interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia dinumera, metas consummationis exspecta, societates Ecclesiarum defende, ad signum Dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrii palmas gloriare.
 [0640B]   Non tamen quod in saeculo sumus, a Deo excidimus, sed si quid de saeculi criminibus attigerimus.
 [0647A]   [0647] Nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subjectum sufficere deberet ad abdicationem spectaculorum, alia jam ratione tractemus ex abundanti: propter eos maxime qui sibi blandiuntur, [0647A] quod non nominatim abstinentia ista praescripta sit, quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur.
 [0660C]   At enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus judicii dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, [0660C] cum tanta saeculi vetustas, et tot ejus nativitates uno igni haurientur.
 [0632B]   Proinde aurum, aes, argentum, ebur, lignum, et quaecumque fabricandis idolis materia captatur, quis in saeculo posuit, nisi saeculi auctor Deus?
 [0659C]   Quae major voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius [0660A] contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra, quam vita sufficiens, quam mortis timor nullus; quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod Deo vivis?
 [0629B]   Volens autem ostendere Tertullianus quaenam sint voluptates, et oblectamenta, quae christianos decent, scribit: Quae major voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra.
 [0631B]   Quam sapiens argumentatrix sibi videtur ignorantia humana, praesertim cum aliquid ejusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere!


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»