TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Sciat' [12]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0276712418
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0572C]   Sed et [0572C] ipsum quod videmini a majoribus traditum fidelissime custodire et defendere, vel quo maxime reos non transgressionis postulatis, de quo totum odium christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a vobis destrui ac despici ostendam, nisi quod non perinde; nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse.

000-00-00 Serial Number=0068769634
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1299B]   Nam et ad aliquam virtutem coelestem documentis dignationis alicujus vocata illa de gentibus terrori est gentili, quo minus sibi obstrepat, minus sciat, minus speculetur.

000-00-00 Serial Number=0039460778
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0509C]   Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcumque illud ad formam spiritalis [0509D] et propheticae gratiae atque virtutis provocaturos, [0510A] ut et futura praenuntiet, et occulta cordis revelet, et sacramenta edisserat.
 [0437B]   Sed et ille exclusurus iniquos, sciat utique Creatorem illos detenturum in poenam, aut non sciat oportet.
 [0402B]   Joannes autem certus erat neminem Deum praeter Creatorem, vel qua judaeus, etiam prophetes plane facilius quasi haesitavit de eo quem quum sciat esse, an ipse sit, nesciat.
 [0437B]   Sed et ille exclusurus iniquos, sciat utique Creatorem illos detenturum in poenam, aut non sciat oportet.

000-00-00 Serial Number=0274298966
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0722B]   Qui ergo de somni naturalitate dubitabit, habet quidem dialecticos in dubium deducentes totam naturalium et extranaturalium discretionem, ut quae putaverit citra naturam esse, naturae vindicari sciat posse, a qua ita esse sortita sunt, ut citra eam haberi videantur, et utique aut natura omnia, aut nulla natura.

000-00-00 Serial Number=0566549540
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1160A]   Rara anima, quae, cum de illa loquitur, sciat quid loquatur - Vellem ut haec tria cogitarent in se homines, esse, nosse, velle.

000-00-00 Serial Number=0387002409
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0767B]   Nemo tentat eo modo, quo posse se sciat ruborem tentationis referre.

000-00-00 Serial Number=0771530032
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0693B]   Cur autem non sciat me Dei caussa fecisse, ut et Deus potius glorificetur, et daemonia non honorentur in eo quod propter Deum feci?

000-00-00 Serial Number=0267788470
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1195A]   Caeterum quanto amplius oratur oratio Christianorum, non roris Angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia avertit; sed patientes, et sentientes, et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a Domino consequatur, intelligens quid pro [1195B] Dei nomine patiatur.

000-00-00 Serial Number=0266989231
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0999B]   Porro, nec remedia sapere, quibus pericula ipsa non sapiunt, illic autem poenitentiae constare rationem, ubi conscientia et voluntate delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum volutari qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si poenitentiam Deo immolarit, utique eam magis filiis offerenti, quam extraneis.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»