TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Sententiae' [46]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0999541819
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0561C]   Porro sententiae [0562A] vestrae nihil nisi Christianum confessum notant; nullum criminis nomen exstat, nisi nominis crimen est: haec etenim est revera ratio totius odii adversus nos.
 [0573A]   Utique enim impiisimum, imo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae [0573B] locare honorem divinitatis, ut deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus.

000-00-00 Serial Number=0871533871
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1276A]   Quaestio Sadducaeorum cessit sententiae Domini.

000-00-00 Serial Number=0279910743
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0230B]   Erit enim [0230B] corporalis et incorporalis adversus renuntiationem rectae rationis illius, plane rationem non reddentis sententiae suae, sicut nec alia reddit.

000-00-00 Serial Number=0919221044
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0359B]   Quod ipsum primum comprobat ex capite quarto Lucae sub finem, de daemonio expulso in synagoga Capharnaum, eo quod tria Lucae prima capita, et initium quarti, tanquam suae sententiae contraria erasisset Marcion.
 [0313C]   Nihil enim aliud intelligetur, quam simplex conversio sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione ejus possit admitti, etiam in homine, [0314A] nedum in Deo, cujus omnis sententia caret culpa.
 [0368B]   Certe propterea contraria quaeque sententiae suae erasit, conspirantia cum Creatore, quasi ab assertoribus ejus intexta: competentia autem sententiae suae reservavit.
 [0522B]   Nec enim defuissent, qui praedicationem evangelicam nihilominus in Christum Creatoris interpretarentur; cum et hodie major pars sit omnibus in locis sententiae nostrae, quam haereticae: quo nec hic Apostolus de diversitatis denotatione et increpatione [0522C] tacuisset.
 [0296A]   Potuisse enim habuit, per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus: non debuisse autem, per arbitrii potestatem, qua liber, non servus; adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas, et regeretur sententiae libertas.
 [0278A]   Primo, quod qualicumque sententiae suae et legi, debeat vindictam in auctoritatem et obsequii necessitatem.
 [0502B]   Et tribunal autem nominando, et dispunctionem boni ac mali operis, utriusque sententiae judicem ostendit, et corporum omnium repraesentationem confirmavit.
 [0368B]   Certe propterea contraria quaeque sententiae suae erasit, conspirantia cum Creatore, quasi ab assertoribus ejus intexta: competentia autem sententiae suae reservavit.
 [0278B]   O Deum veritatis praevaricatorem, sententiae suae circumscriptorem: timet damnare quod damnat, timet odisse quod non amat, factum sinit quod fieri non sinit, mavult ostendere qui nolit; quam probare.
 [0522A]   Cum praedicationis enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum ejus, audentius sermonem enuntiarent; alii per invidiam et contentionem; quidam vero et per sermonis existimationem , plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, jam aliqui et ex simultate Christum praedicarent; erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum varietatem Sed caussas solas animorum, non regulas sacramentorum in diversitate proponens, unum tamen Christum, et unum ejus Deum, quocumque consilio [0522B] praedicatum confirmat, et ideo: Nihil mea, inquit, sive caussatione, sive veritate Christus annuntietur; quia unus annuntiabatur, sive ex caussatione, sive ex veritate fidei.
 [0397C]   Hoc si novus Deus et ignotus retro, et nondum plane editus praecepit, qui me nulla antehac institutione formaverit, qua prius scirem quid deberem mihi velle vel nolle, atque ita et aliis facere, quae mihi vellem; non facere, quae et mihi nollem, passivitatem sententiae meae permisit, nec adstrinxit me ad convenientiam voluntatis et facti, ut id aliis faciam quod mihi velim, et id nec aliis faciam quod mihi nolim.
 [0286C]   Aut quis [0286C] dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresin pronuntiare, quod per electionem suae potius quam divinae sententiae admisit?

000-00-00 Serial Number=0595467389
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0509A]   Caeterum si de pudicitia provocemus, lego partem sententiae Atticae in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatam.
 [0354A]   Tamen cum poenitentia sententiae Athenienses et criminatores Socratis postea afflixerint, et imaginem ejus auream in templo [0355A] collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddidit.
 [0380A]   Sed ne notitia vacaret, hoc quoque Ptolemaeo a Judaeis subscriptum est, septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus providentiae vindex de sententiae communione suspexit.

000-00-00 Serial Number=0221696615
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0750B]   Quia salvum debet esse, inquis, judicio divino negotium suum, sine ulla praelibatione sententiae.
 [0705C]   Volo judicii utique divini justitiam, gravitatem, majestatem, dignitatem recensere; si non sublimiore fastigio praesidet humana censura, plenior utriusque sententiae honore, poenarum et gratiarum, severior in ulciscendo, et liberalior in largiendo.
 [0685A]   Sed nunquam discordabunt sententiae sanctae.
 [0693B]   Sed omnis inaequalitas sententiae humanae usque ad Dei terminos: in nostras jam lineas gradum colligam, ut quod Philosophis Medicisque respondi, Christiano probem.

000-00-00 Serial Number=0065604150
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1137A]   Sed «ut afer ejusdem (Tertulliani) stylus velut exustae illius Carthaginis favillis nonnunquam obsitus et obscuratus est, quamquam ii quoque qui eumdem carpunt, mire se ab eodem capi nonnunquam ipsi fatentur; ita pleraeque ejus sententiae lucem sibi infundi jure postulant: idque eo magis, quod [1137B] hic auctor vetustissimus, ac ex latinis unus sit quem sibi ex reconditissima illa aetate prope integrum vindicavit posteritas, ex quo disciplina illorum temporum, maximeque in ecclesiis africanis, quae primam originem suam debent Romanae, atque adeo ab hac primitus illam acceperant, ad nostram usque notitiam profecta fuit: quae res sane in theologia dogmatica haud parvi momenti aestimanda est.
 [1146D]   [1146D] Aut igitur prioris suae sententiae immemor haec scripsit, aut in gratiam Montani sui (tunc enim huic jam se, eheu!
 [1165B]   Caeterum totus locus hic favere videtur illorum sententiae, qui solam impositionem manuum (non etiam unctionem chrismatis) pro materia Confirmationis adstruunt: qua de re Theologi Dogmatico-Scholastici multis altercantur, imprimisque Tourn.
 [1191D]   Ex hoc enim ipso argumento probare contendit, haereticorum baptisma invalidum esse (namque huic sententiae post S.

000-00-00 Serial Number=0303595901
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0094B]   Cujus sententiae vox est?
 [0077A]   Exinde sententiae super illo, nescio an Christianorum, non enim aliae ethnicorum, ut de abrupto, et praecipiti, et mori cupido, qui de habitu interrogatus nomini negotium fecerit: solus scilicet fortis, inter tot fratres commilitones solus Christianus.

000-00-00 Serial Number=0467977583
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0118B]   Quamvis nunc puta aliam interpretationem parabolae et sententiae istius, dum scias verisimile non esse ut concussores nostri in amicitiam redacti per mammonam, recipiant tunc nos in tabernacula aeterna.
 [0102D]   Caetera, quae in suae sententiae confirmationem addit pluribus persequi piget; quisque enim facile intelligit, insanire ibidem Tertullianum tam inepta argumentatione, cui Christi exemplum, atque Evangelium quo persecutionis tempore fuga praecipitur et sanctorum virorum auctoritas apertissime adversantur.
 [0112C]   Sed omissis quidam divinis exhortationibus, illum [0112C] magis Graecum versiculum saecularis sententiae sibi adhibent: Qui fugiebat, rursus praeliabitur ; ut et rursus forsitan fugiat.
 [0114B]   [0114B] Quod pertineat, frater, ad tuum problema, habes sententiae nostrae responsionem et exhortationem.

000-00-00 Serial Number=0777261734
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0950B]   Discessit et ille dives, qui non ceperat substantiae dividendae egenis praeceptum, et dimissus est sententiae suae a Domino (Matth.
 [0940C]   Sed hae argumentationes potius existimentur de conjecturis coactae, si non et sententiae adstiterint, quas Dominus emisit in repudii retractatu, quod permissum aliquando jam prohibet; in primis, quia ab initio non fuit sic, sicut matrimonii numerus; tum quia quos Deus conjunxit, homo non separabit (Matth.
 [0946B]   Nam cum et illa sententiae cedant, servus vocatus es, ne curaveris: Impraeputiatus vocatus es, ne circumcidaris: Circumcisus vocatus es, ne adduxeris; quibus concurrit: Vinctus es uxori, ne quaesieris solutionem: solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem; satis manifestum est, ad eos haec pertinere, qui in nova et recenti vocatione constituti, de his consulebant, in quibus a fide fuerant deprehensi.

000-00-00 Serial Number=0129621685
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1227A]   [1227A] Poenitentiam hoc genus hominum, quod et ipsi retro fuimus, caeci, sine Domini lumine, natura tenus norunt passionem animi quamdam esse quae veniat de offensa sententiae prioris.

000-00-00 Serial Number=0169404626
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0063B]   Satis est nobis quod totam istam haeresim Nicolaitarum, Apocalypsis Domini gravissima sententiae auctoritate damnavit, dicendo: Quia hoc tenes, odisti doctrinam Nicolaitarum, quam et ego odi.

000-00-00 Serial Number=0946967423
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1017A]   Porro, cum in omnibus Epistolis et post fidem talem prohibeat [1017A] admitti, et admissum a communicatione detrudat, sine spe conditionis ullius aut temporis, nostrae magis sententiae adsistit eam poenitentiam ostendens Dominum malle, quae ante fidem, quae ante baptisma morte peccatoris potior habeatur, semel diluendi per Christi gratiam, semel pro peccatis nostris morte functi.
 [0981B]   Erit igitur et hic adversus Psychicos titulus, adversus meae quoque sententiae retro penes illos societatem, quo magis hoc mihi in notam levitatis objectent.
 [0979A]   Pudicitiae amore Tertullianus in haeresim lapsus, libro hoc errorem Montani prosecutus de non recipiendis poenitentibus, saltem moechis et fornicatoribus; laude pudicitiae praemissa, idipsum hujus libri argumentum paucis indicat (fassus, se retro, nempe cum librum de Poenitentia scriberet, alterius fuisse sententiae); maxime cum culmen criminum teneant moechia et fornicatio.

000-00-00 Serial Number=0361044168
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0841C]   Quod si nec parabolae obumbrant [0841C] Evangelii lucem; tanto abest, ut sententiae et definitiones, quarum aperta natura est, aliter quam sonant sapiant.
 [0796B]   Nunc autem ad alios sadducaeos praeparamur, partiarios sententiae illorum.
 [0816B]   Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit, carnem etiam idcirco repraesentandam esse judicio, quia aliter anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis: hoc enim vulgus existimat.
 [0814C]   Itaque animae solius judicium praesidere, qualiter usa sit vasculo carnis; vasculum vero ipsum non esse sententiae obnoxium: quia nec calicem [0815A] damnari, si quis eum veneno temperarit; nec gladium ad bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium fuerit operatus.

000-00-00 Serial Number=0566018522
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0910C]   Cui ex his consuetudo opinionis [0910C] prodest, vel qui diversae sententiae color est?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»