TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Sinus' [10]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0660579264
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0412A]   Non vulva, licet virginis, tamen foeminae, coagulatus; et si non semine, tamen ex lege substantiae corporalis, ex foeminae humore: non caro habitus ante formam: non pecus dictus [0411C] post figuram: non decem mensim cruciatu [0412A] deliberatus: non subita dolorum concussione cum tanti temporis coeno per corporis cloacam effusus ad terram: nec statim lucem lacrymis auspicatus, et primo retinaculi sui vulnere: nec multum ablutus: nec sale et melle medicatus: nec pannis jam sepulturae involucrum initiatus: nec exinde per immunditias inter sinus volutatus, molestus uberibus, diu infans, vix puer, tarde homo: sed de coelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et virtus, et Deus tantum.
 [0444B]   Unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem, quae sinus dicta sit Abrahae, ad recipiendas animas filiorum ejus, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum in Abrahae censum [0444C] deputandarum, et ex eadem fide, qua et Abraham Deo credidit, nullo sub jugo legis, nec in signo circumcisionis.
 [0444B]   Aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrahae sinus.

000-00-00 Serial Number=0978265285
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1078C]   Protulit ipse orbem, cujus sinus omnia cingit: Nulla illum regio, nullus locus ambitu claudit; Materies nulla est facta, ut si sponte perennis, Quae fuerit semper, nullo facto recreata; Coelorum, terrae, maris infernique locator.
 [1055B]   Sic postea demens Amplius aggressus, desperatissimus hostis, Infudit mentes hominum caligine mersas; Oblitos Dominum, docuit spem linquere certam, Idola vana sequi, turbam sibi fingere divum; Sortes, auguria, stellarum nomina falsa, Nascentum geneses constringere, posse videre Extorum inspiciis, resque exspectare futuras; Terribilis magicae refugarum audacia ductos, Confictam molem mirantes, spernere vitam, Impulit in praeceps, scelerata insania mersos, Sanguine gaudentes, homicidia saeva minari, [1055B] Corpore in alterius tunc carnis vulnus amare; Ardentes etiam, calida dulcedine captos, Foedera naturae transcendere, corpora munda Complexu infando sexum maculare virilem; Foemineos usus vulgi contamine mixtos Illicitos; castosque sinus, generique dicatos, In coitum obscoenum pro luxu suasit haberi.
 [1081C]   Foederis hinc etiam novi inenarrabilis auctor, Discipulus Joannes animas pro nomine passas Testatur tali sese vidisse sub ara, Clamantes Dei vindictam pro caede potentis; Isthic interdum requies; sub corpore terrae In parte ignota quidam locus exstat apertus, [1081C] Luce sua fretus, Abrahae sinus iste vocatur, Altior a tenebris, longe semotus ab igne, Altior a tenebris, longe semotus ab igne, Sub terra tamen: haec ara vocatur ahena, In qua velamen pullum memoravimus esse; Dividit haec partes ambas, unaque recludit [1082A] Dissitam ab aeterna, cultura et temporis usu.

000-00-00 Serial Number=0690185249
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0661B]   Sic et diviti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus Abrahae.

000-00-00 Serial Number=0496991277
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0695A]   Inter hos scopulos et sinus, inter haec vada et freta idololatriae, velificata spiritu Dei fides navigat, tuta si cauta, secura si attonita.

000-00-00 Serial Number=0436375439
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1030C]   Tamen et vobis habitus aliter olim; tunicae fuere, et quidem in fama de subteminis studio, et luminis concilio, et mensurae temperamento; quod neque trans crura prodigae, nec intra genua inverecundae, nec brachiis parae, nec manibus aretae, sed nec cingulo sinus dividere expetitum: quadrata justitia [1031A] beatae in viris stabant.
 [1046A]   Prius etiam ad simplicem [1046A] captatelam ejus, nullo taedio constat: adeo nec artificem necesse est, qui pridie rugas ab exordio formet, et inde deducat in talias, totumque contracti umbonis figmentum custodibus forcipibus assignet, dehinc diluculo tunica prius cingulo correpta, quam praestabat moderationem texuisse, recognito rursus umbone, et si quid exorbitavit reformato, partem quidem de laevo promittat, ambitum vero ejus ex quo sinus nascitur jam deficientibus tabulis, retrahat a scapulis, et exclusa dextra in laevam adhuc congerat cum alio pari tabulo in terga devoto, atque ita hominem sarcina vestiat.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»