TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Solatium' [16]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0053685248
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0592B]   Et annum stationibus servet; lunam, solatium noctium, patrocinium mensium gubernaculis, item sidera, signacula quaedam temporum ad mutationem notandorum; ipsum denique coelum, sub quo omnia; terram, super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda humana conspirat.

000-00-00 Serial Number=0206662178
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1279A]   Ad primum enim locum certamen omne contendit: secundus solatium habet, victoriam non habet.

000-00-00 Serial Number=0281850040
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0398A]   Non enim diffiniit quid mihi atque aliis debeam velle nolle, ut ad [0398A] legem voluntatis parem factum, et possim alii non praestare, quod ab alio mihi velim praestitum, amorem, obsequium, solatium, praesidium, et ejusmodi bona: proinde nec alii facere, quod ab alio mihi fieri nolim, vim, injuriam, contumeliam, fraudem, et ejusmodi mala.
 [0386A]   Ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cujus legem tenuit et supra in caussa discipulorum pro anima operatus; esurientibus enim solatium cibi indulsit; et nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens (Matt.

000-00-00 Serial Number=0391430497
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0340A]   Quantum igitur de diis vestris, nomina [0339A] solummodo video quorundam veterum mortuorum, et fabulas audio, et sacra de fabulis recognosco; quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud deprehendo, quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium, vel ex iisdem vasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter deos ipsos plectimur, [0340A] solatium poenarum esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant.
 [0337B]   Jam porro ostendit, Numina illa nihil esse, nisi inania mortuorum nomina, quorum simulacra, respectu materiae fabricaeque, maxime [0337B] contemni mereantur, ut adeo in solatium sint [0338A] ipsis Christianis, qui propter illa puniuntur.
 [0434A]   Nam licet subjecta [0434A] sit nobis tota vis daemonum et ejusmodi spirituum ut nequam tamen servi metui nonnunquam contumaciam miscent, et laedere gestiunt quos alias verentur: odium enim etiam timor inspirat, praeterquam quod desperata conditio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora.

000-00-00 Serial Number=0244756997
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0738A]   Si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique Deus potestatis suae signa proponit, suis in solatium, extraneis in testimonium.
 [0743A]   IV) compotes sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere, et illos cubito pellere, qui satis superbe non putant animas fidelium inferis dignas, servi super dominum, et discipuli super magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu exspectandae resurrectionis solatium carpere.
 [0656B]   Dolet apud inferos anima cujusdam, punitur in flamma, et cruciatur in lingua, et de digito animae felicioris implorat solatium roris.
 [0725B]   Igitur, cum quies corporibus evenit, quorum solatium proprium est, vacans illa a solatio alieno, non quiescit; et si caret opera membrorum corporalium, suis utitur.
 [0731A]   Sed et Stoici Deum malunt providentissimum humanae institutioni, inter caetera praesidia divinatricum artium et disciplinarum, somnia quoque nobis indidisse, peculiare solatium naturalis oraculi.

000-00-00 Serial Number=0576073885
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1264B]   Ultio penes errorem solatium videtur doloris, penes veritatem certe redarguitur malignitatis.
 [1250A]   Itaque vel ut solatium erit disputare super eo quod frui non datur, vice languentium, qui cum vacent a sanitate, de bonis ejus tacere non norunt.

000-00-00 Serial Number=0595734060
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1233A]   Cujus voluntatis cum vis tanta sit, [1233A] ut non solatium sui saturans pro facto cedat, ergo plectetur.

000-00-00 Serial Number=0433421016
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1005A]   Unde et naufragos eos juxta fidem pronuntiavit, non habentes jam solatium navis Ecclesiae: illis enim venia negatur, qui de fide in blasphemiam impegerunt.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»