Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0405A] | Non licet patres magis et sorores habere, vel et neminem? |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0335B] | Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes, et in sorores incesti, et maritarum adulteri, et virginum raptores et puerorum contaminatores, et qui saeviunt, [0336A] et qui occidunt, et qui furantur, et qui decipiunt, et quicumque similes sunt alicujus dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis. |
[0339A] | Quantum igitur de diis vestris, nomina [0339A] solummodo video quorundam veterum mortuorum, et fabulas audio, et sacra de fabulis recognosco; quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud deprehendo, quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium, vel ex iisdem vasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter deos ipsos plectimur, [0340A] solatium poenarum esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0766B] | Primo quidem, nunquam quisquam adnuntiasset illi matrem et fratres ejus foris stare, qui non certus esset habere illum matrem et fratres, et ipsos esse, quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos, vel tunc ibidem compertos, licet propterea abstulerint [0766B] haereses ista de Evangelio, quod et creditum patrem ejus Joseph fabrum, et matrem Mariam, et fratres et sorores ejus optime notos sibi esse dicebant, qui mirabantur doctrinam ejus. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1304C] | Si tanta in terris moraretur fides, quanta merces ejus exspectatur in coelis, nulla omnino vestrum, sorores [1304D] dilectissimae, ex quo Deum vivum cognovisset, et [1305A] de sua, id est de foeminae conditione didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem appetiisset, ut non magis in sordibus ageret, et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Evam lugentem et poenitentem; quo plenius id quod de Eva trahit (ignominiam dico primi delicti, et invidiam perditionis humanae) omni satisfactionis habitu expiaret (Genes. |
[1315B] | Ancillae Dei vivi, conservae et sorores meae, quo [1316A] jure deputor vobiscum, postremissimus equidem meo jure conservitii et fraternitatis, audeo ad vos facere sermonem, non utique affectationis, sed affectioni procurans in caussa vestrae salutis. |
De Execrandis Gentium Diis [Fragmentum] | Reditus in Auctori Indicem |
[1117A] | Et sorores corrupit: lex Papinia omnibus poenis per singula membra probrum puniret. |
[1115D] | Hic adulta aetate cum patre annis [1115D] compluribus bellum gessit, superavit, parricidio domum invasit, sorores virgines stupravit, quarum unam in connubio elegit, patrem armis fugavit: caetera autem actus illius scripta sunt. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0978A] | Sicut nos non dubitamus exerte mandare: jejunemus, fratres et sorores, ne forte cras moriamur. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1043B] | Quod si jam tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non caenulentis pedibus, ut rhori platonici sciunt, sed omnino totum Empedoclem in adyta cloacinarum detulisset, ut qui se coelitem delirarat, sorores prius suas, dehinc homines deus salutaret. |
Sodoma [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1104A] | Tunc Loth ingreditur Segor; simul exoritur sol, Ultimus ille quidem, in Sodomamque incendia fervens Infert; nam totos radios armaverat igni, [1103D] Aemula subsequitur caligo includere lucem Coeptans, atque globos confuso intexere coelo; Fumantes coeunt nubes, novus irruit imber, [1104A] Sulphura cum flammis flagrantibus aestuat aether, Exustus crepitat liquidis ardoribus aether Hinc habet in falso de vero fabula famam Solis progeniem currus optasse paternos, Nec valuisse levem puerum frenare superbos Ignis equos, arsisse orbem; tunc fulmine raptum Aurigam; illicitum planctum mutasse sorores. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»