TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Substantia' [163]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0846477330
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0589D]   Et si institutus est, habendo initium habebit et finem, ita quod aliquando non fuit ante initium, et quandoque non erit post finem: non capit utique videri deus carens substantia [0590A] divinitatis, id est aeternitate, quae sine initio et fine censetur.

000-00-00 Serial Number=0487221479
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0130C]   Praescribitur mihi ne quem alium Deum dicam; ne, vel dicendo, non minus lingua quam manu Deum [0130C] fingam; ne quem alium adorem, aut quoque modo venerer, praeter unicum illum qui ita mandat; quem et jubeor timere, ne ab eo deserar; et de omni substantia diligere, ut pro eo moriar.

000-00-00 Serial Number=0213365495
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0214B]   Aut si principium aliqua substantia est, erit et finis aliqua materia.
 [0222B]   Quia etsi tenebras volet in substantia fuisse materiae (cui articulo respondere debebimus suo ordine), etiam homini tenebrae visibiles sunt.
 [0210B]   Caeterum, si ideo malum non ex nihilo, ne Dei fiat, de cujus arbitrio videbitur, sed ex materia, ut ipsius sit, de cujus substantia erit factum: et hic, ut dixi, auctor mali habebitur Deus, qui cum eadem virtute et [0210C] voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse, aut tantum bona, non omnia tamen bona, protulisset etiam mala; utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent; aut non valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit: dum nihil intersit per infirmitatem Dominus auctor mali extiterit, an per voluntatem.
 [0202A]   Vel qua, inquit, et sic habente materia, salva sit Deo et auctoritas et substantia, qua solus et primus auctor est, et Dominus omnium censeatur.
 [0230A]   Nisi fallor enim, omnis res aut [0230A] corporalis aut incorporalis sit necesse est (ut concedam interim esse aliquid incorporale de substantiis dumtaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cujusque) certe post corporale et incorporale nihil tertium.

000-00-00 Serial Number=0027304053
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0320A]   Adeo enim ipsa et una erat substantia divinitatibus, bona et severa, et eisdem exemplis et in similibus argumentis, ut bonitatem suam voluerit ostendere, in quibus praemiserat severitatem.
 [0241D]   An credam ei de interiore substantia, qui sit de exteriore frustratus?
 [0263A]   At nunc quale est ut Dominus anno XII Tiberii Caesaris revelatus sit, substantia vero ad decimum quintum jam Severi imperatoris nulla omnino comperta sit, quae frivolis Creatoris praecellens utique latere desisset, non latente jam Domino suo et auctore?
 [0335A]   Caeterum, si ad certum spectamus, nulla substantia digna est quam Deus inducat.
 [0522C]   Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari Apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dicit, quod in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit pariari Deo; sed exhausit semetipsum, accepta effigie servi, non veritate; et in similitudine hominis, non in homine; et figura inventus homo, non substantia, id est non carne: quasi non et figura, et similitudo, et effigies substantiae quoque accedant.
 [0372C]   Hic primum manus ei injectas animadvertens, necesse habeo jam de substantia ejus corporali praefinire, quod non possit phantasma credi, qui contactum, et quidem violentia [0372D] plenum, detentus et captus, et ad praecipitium usque protractus, admiserit.
 [0506A]   Ob hoc igitur missum Filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis [0506A] esset, cum peccatrix ipsa non esset, nam et haec erit Dei virtus, in substantia pari perficere salutem.
 [0332A]   An credam ei de interiore substantia, qui sit de exteriore frustratus?
 [0497B]   Oportet enim corruptivum hoc (tenens utique carnem suam dicebat Apostolus) induere incorruptelam, et mortale hoc immortalitatem; ut scilicet habilis substantia efficiatur regno Dei.
 [0254A]   Et ideo quia deus jam vocari obtinuit substantia cui adscribo, nomini me adscribere putas; quia necesse est per nomen ostendam cui adscribam substantiae; scilicet qua constat qui Deus dicitur, et summum magnum ex substantia, non ex nomine deputatur.
 [0505C]   Ob hoc igitur missum Filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis [0506A] esset, cum peccatrix ipsa non esset, nam et haec erit Dei virtus, in substantia pari perficere salutem.
 [0263C]   Aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de Creatore sentire cogetur, cui materiam subjicit in substantia mundi.
 [0254A]   Et ideo quia deus jam vocari obtinuit substantia cui adscribo, nomini me adscribere putas; quia necesse est per nomen ostendam cui adscribam substantiae; scilicet qua constat qui Deus dicitur, et summum magnum ex substantia, non ex nomine deputatur.
 [0334A]   Caeterum, et aliis haereticis definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit, et innata: humana vere, propter Dei veritatem, a mendacio et fallacia extranei, [0334A] et quia non possent humanitus tractari ab hominibus, nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret, resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset.
 [0245A]   V), tum quod ad quindecimum usque Severi imperatoris annum (quo haec scripsisse se auctor indicat) nulla talis substantia comperta sit, tum quod alioqui novem deos assignare censebitur Marcion.
 [0452B]   Si totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo salvus fiat necesse est; et elisa est sententia haereticorum negantium carnis salutem.
 [0408B]   Fides haec fuit primo, qua Deum suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium, qua eum Deum certa erat operari in Christo, qua sic eum tetigit, non ut hominem sanctum, nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret; sed ut ipsum Deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat.
 [0263A]   Post haec, vel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem suam, et suum mundum, et suum coelum; [0263A] de coelo quidem illo tertio videbimus, si et ad apostolum vestrum discutiendum pervenerimus; interim, quaecumque substantia est, cum suo utique deo apparuisse debuerat.
 [0489B]   Christum enim in floris figura ostendit oriturum ex virga profecta de radice Jesse, id est virgine generis David filii Jesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus; non quasi postea obventura illi, qui semper spiritus Dei fuerit, ante carnem quoque; ne ex hoc argumenteris prophetiam ad eum Christum pertinere, qui ut homo tantum ex solo censu David, postea consecuturus sit Dei sui spiritum.
 [0522C]   Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari Apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dicit, quod in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit pariari Deo; sed exhausit semetipsum, accepta effigie servi, non veritate; et in similitudine hominis, non in homine; et figura inventus homo, non substantia, id est non carne: quasi non et figura, et similitudo, et effigies substantiae quoque accedant.
 [0380B]   Quod si et auctoritas divina, et rerum natura, et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio est et hic interpellandi quam brevissime de substantia corporis adversus phantasmata Marcionis.
 [0505A]   Possum et hic de substantia Christi praestruere, ex prospectu quaestionis subsecuturae.
 [0505A]   Sed et quaecumque substantia sit, cum ejus nominat corpus, quem subjicit ex mortuis resurrexisse, [0505B] non potest aliud corpus intelligi, quam carnis, in quam lex mortis est dicta.
 [0254B]   Id ergo summum magnum quod Deo adscribimus ex substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus, qui ea substantia constant qua Deus dicitur: quia in quantum dii vocantur, id est summa magna, substantiae scilicet merito innatae et aeternae, ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi.
 [0291B]   Oportebat igitur imaginem [0291B] et similitudinem Dei, liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum, imago et similitudo Dei deputaretur; arbitrii scilicet libertas et potestas: in quam rem ea substantia homini accommodata est, quae hujus status esset, adflatus Dei, utique liberi et suae potestatis.
 [0523A]   Sic et Deus inventus est per virtutem, sicut homo per carnem; quia nec morti subditum pronuntinsset, non in substantia mortali constitutum.
 [0294C]   Quoquo tamen, inquis, modo substantia Creatoris delicti capax invenitur, cum adflatus Dei, id est anima, in homine deliquit.
 [0242A]   Caeterum, si ad certum spectemus, nulla substantia digna est quam Deus induat.
 [0496D]   Sed si in carne quamquam constituti, carnis opera fugiamus; tum non erimus in carne, dum non in substantia carnis non sumus, sed in [0497A] culpa.
 [0492B]   Caeterum, [0492B] similitudo non constat, si non in eadem substantia mortificationis in Adam, vivificatio concurrat in Christo.
 [0453B]   Haec fuit materia quaestionis, haec substantia consultationis.
 [0520C]   Sicubi autem et Ecclesiam corpus Christi dicit esse, ut hic ait, Adimplere se reliqua pressurarum Christi in carne, pro corpore ejus quod est Ecclesia; non propterea et in totum mentionem corporis tranferes a substantia carnis.
 [0290B]   Neque enim facie et corporalibus lineis, tam variis in genere humano, ad uniformem Deum expressus est; sed in ea substantia, quam ab ipso Deo traxit, id est animae, ad formam Dei respondentis, et arbitrii sui libertate et potestate signatus est.
 [0334C]   Cur enim non in aliqua alia digniore substantia venit, et in primis sua, ne et indigna et aliena videretur eguisse?

000-00-00 Serial Number=0795876563
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0189B]   Quod si Deus Dei tanquam substantiva res, non erit ipse Deus, sed hactenus Deus, quia ex ipsius Dei substantia, qua et substantiva res est, et ut portio aliqua totius.
 [0194C]   Nam et fluvius si aliqua turbulentia contaminatur, quanquam una substantia de fonte decurrat, nec secernatur a fonte, tamen fluvii injuria non pertinebit ad fontem.
 [0196B]   Quod opus Evangelii, quae est substantia Novi Testamenti, statuens Legem et Prophetas usque ad Joannem, si non exinde Pater et Filius et Spiritus, tres crediti, unum Deum sistunt?
 [0162C]   Sed et invisibilia illa quaecumque sunt, habent apud Deum et suum corpus et suam formam, per quae soli Deo visibilia sunt; quanto magis quod ex ipsius substantia missum est, sine substantia non erit!
 [0162C]   Quaecumque ergo substantia Sermonis fuit, illam dico personam, et illi nomen Filii vindico; et dum Filium agnosco, secundum a Patre [0162D] defendo.
 [0164B]   Pater enim tota substantia est: Filius vero derivatio totius et portio, sicut ipse profitetur, Quia Pater major me est (Joan.
 [0154C]   Ostendit insuper Tertullianus, Filium ex Patris esse substantia et Spiritum Sanctum a Patre per Filium procedere; Verbum, quod ab omni aeternitate erat apud Deum, quodque quasi ex eo ad creandum et regendum mundum exiit, personam esse subsistentem, quae tamen et varia a Patris substantia non est; inde non sequi duos esse Deos et duos Dominos; Filium, non Patrem, factum hominem, nec desiisse Deum esse, adeo ut naturae humanae idiomata in Christo [0154D] inventa fuerint.
 [0154C]   Ostendit insuper Tertullianus, Filium ex Patris esse substantia et Spiritum Sanctum a Patre per Filium procedere; Verbum, quod ab omni aeternitate erat apud Deum, quodque quasi ex eo ad creandum et regendum mundum exiit, personam esse subsistentem, quae tamen et varia a Patris substantia non est; inde non sequi duos esse Deos et duos Dominos; Filium, non Patrem, factum hominem, nec desiisse Deum esse, adeo ut naturae humanae idiomata in Christo [0154D] inventa fuerint.
 [0157C]   Tres autem [0157C] non statu, sed gradu; nec substantia, sed forma; nec potestate, sed specie: unius autem substantiae, et unius status, et unius potestatis; quia unus Deus, ex quo et gradus isti et formae et species, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti deputantur.
 [0158C]   [0158C] Igitur si et monarchia divina per tot legiones et exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: Millies millia assistebant ei, et millies centena millia apparebant ei: nec ideo unius esse desiit, ut desinat monarchia esse, quia per tanta millia virtutum procuratur: quale est ut Deus divisionem et dispersionem pati videatur in Filio et in Spiritu Sancto, secundum et tertium sortitis locum, tam consortibus substantiae Patris, quas non patitur in tot angelorum numero, et quidem tam a substantia alienis.
 [0162B]   At ego nihil dico de Deo inane et vacuum prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum; nec carere substantia, quod de tanta substantia processit, et tantas substantias fecit, fecit enim et ipse quae facta sunt per illum.
 [0160B]   I, 26) quam habeas et tu in temetipso rationem, qui es animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum factus, sed etiam ex substantia [0160C] ipsius animatus.
 [0194B]   Ergo, inquis, et nos eadem ratione Patrem mortuum dicentes qua vos Filium, non blasphemamus in Dominum Deum: non enim ex divina, sed ex humana [0194B] substantia mortuum dicimus.
 [0159A]   Caeterum, qui filium non aliunde deduco, sed de substantia Patris, nihil facientem sine Patris voluntate, omnem a Patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere monarchiam, quam, a Patre Filio traditam, in Filio servo?
 [0189A]   Nam et spiritus substantia est sermonis, et sermo operatio spiritus, et duo unum sunt.
 [0162B]   At ego nihil dico de Deo inane et vacuum prodire potuisse, ut non de inani et vacuo prolatum; nec carere substantia, quod de tanta substantia processit, et tantas substantias fecit, fecit enim et ipse quae facta sunt per illum.
 [0191A]   Si enim Sermo ex transfiguratione et demutatione substantiae caro factus est, una jam erit substantia Jesus ex duabus, ex carne et spiritu mixtura quaedam, ut electrum ex auro et argento; et incipit nec aurum esse, id est spiritus, neque [0191B] argentum, id est, caro, dum alterum altero mutatur, et tertium quid efficitur.
 [0162C]   Sed et invisibilia illa quaecumque sunt, habent apud Deum et suum corpus et suam formam, per quae soli Deo visibilia sunt; quanto magis quod ex ipsius substantia missum est, sine substantia non erit!
 [0191B]   I, 37) de utraque ejus substantia docet: Qui factus est, [0191C] inquit, ex semine David.

000-00-00 Serial Number=0296494484
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0592B]   Humanior jam Secundus, ut brevior, Ogdoadem in duas Tetradas dividens, in dextram et sinistram, in lumen et tenebras; tantum quod desultricem et defectricem illam virtutem non vult ab aliquo deducere [0592B] triginta Aeonum, sed a fructibus de substantia eorum venientibus.
 [0536B]   Ex animali autem substantia productum deinde Demiurgum, Deum hunc nostrum, regem universorum.
 [0578B]   [0578B] Inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris, peculium quoddam seminis spiritalis: sicut et ipsa Achamoth in filio demiurgo sequestraverat, ne hoc quidem gnaro.
 [0579A]   Hoc semen Ecclesiam dicunt, Ecclesiae supernae speculum, et hominis censum: proinde eum ab Achamoth deputantes, quemadmodum animalem a demiurgo: choicum, substantia αρχης: carnem, materia.
 [0580A]   Alia adhuc compositione monstruosum, volunt illum proficias earum substantiarum induisse, quarum summam saluti esset redacturus; ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero, quem mox a demiurgo induit, Christum: caeterum corporalem, ex animali substantia, sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructum, administrationis caussa vim contulisse, quo congressui, et conspectui, et contactui, et defunctui ingratis subjaceret.

000-00-00 Serial Number=0063134372
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0527A]   Ideoque nec mors jam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus iidem qui nunc, nec alii post: Dei quidem cultores apud Deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis; profani vero et qui non integri ad Deum, in poena aeque jugis ignis, habentis ex ipsa natura ejus, divinam scilicet subministrationem incorruptibilitatis.
 [0399A]   Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius, nec separatur substantia, sed extenditur.
 [0408A]   Velocitas [0408A] divinitas creditur, quia substantia ignoratur.
 [0438A]   Si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique (quod in conscientia vestra est) mortui vivos tuentur: jam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, opinor [0439A] Caesarum milites excubiis suis salva praestant.
 [0472A]   Sed eo fortasse minus legitimi existimamur, quia nulla de nostra fraternitate tragoedia exclamat, vel quia ex substantia familiari fratres sumus, quae penes vos fere dirimit fraternitatem.

000-00-00 Serial Number=0895233750
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0644A]   Quocirca animam definiri: Dei flatu natam, immortalem, corporalem (en iterum paradoxon Auctoris) effigiatam, substantia simplicem, de suo patientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem.
 [0651B]   Alii immortalem negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant: alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant: hi statum ejus aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor, aut Zenonis vigor, aut Aristotelis tenor, aut Epicuri stupor, aut Heracliti moeror, aut Empedoclis [0651C] furor persuaserunt.
 [0653A]   [0653A] Fortassean extruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint, et quidem plures corpus animae vindicantes, nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaüs, et peripatetici ejus, ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit; sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam, pene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt.
 [0660B]   Non ut aer sit ipsa substantia ejus, etsi hoc Aenesidemo visum est et Anaximeni, puto secundum quosdam, et Heraclito; nec ut lumen, etsi hoc placuit pontico Heraclidi.
 [0664B]   Illic de substantia quaestio est: spirare [0664C] enim substantiae actus est.
 [0666A]   Proinde, et animum, sive mens est, νους apud Graecos, non aliud quid intelligimus quam suggestum animae ingenitum et insitum, et nativitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum habens ex semetipsa se commoveat in semetipsa, atque ita moveri videatur ab illo tanquam substantia alia, ut volunt qui etiam universitatis motatorem animum, decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini Monogenem ex patre Bytho et matre Sige.
 [0667A]   Caeterum, si discretio admittitur, ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit et passio, et sensus, et sapor omnis, et actus, et motus: alterius autem otium, et quies et stupor, et nulla jam causa; et aut animus vacabit, aut anima.
 [0667B]   Nos autem animum ita dicimus animae concretum, non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.
 [0669A]   Sic et spiritus, qui illic de tormento aquae anhelat, non ideo separabitur in partes, quia per partes administratur, substantia quidem solidus, opera vero divisus.
 [0686A]   Definimus animam Dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo patientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem.
 [0689C]   Quasi et hoc fide dignum, ut nata substantia innatae vim exstinguat.
 [0694C]   Simulne conflata utriusque substantia corporis animaeque, an altera earum praecedente?
 [0696A]   Unico igitur impetu [0695C] utriusque, toto homine concusso, despumatur [0696A] semen totius hominis, habens ex corporali substantia humorem, ex animali calorem.
 [0696B]   Cum igitur [0696B] in primordio duo diversa atque divisa, limus et flatus, unum hominem coegissent, confusae substantiae ambae jam in uno semina quoque sua miscuerunt, atque exinde generi propagando formam tradiderunt; ut nunc duo, licet diversa, etiam unita pariter effluant, pariterque insinuata sulco et arvo suo, pariter hominem ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit secundum genus, sicut omni conditioni genitali praestitutum est.
 [0703B]   Contendo enim, ex quacumque substantia supradicta constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia reformari, et censum eis de sua translatione conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet, quam admitti [0703C] et capi; nomine hujus primae contrarietatis, quae substantivi status diversitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem cujusque naturae.
 [0704C]   Nam etsi quidam homines bestiis adaequantur, pro qualitatibus morum, et ingeniorum, et adfectuum, quia et Deus: Assimilatus est, inquit, homo irrationabilibus jumentis ; non ideo milvi ex rapacibus fient, et canes ex spurcis, et pantherae ex acerbis, aut oves ex probis, et hirundines ex garrulis, et columbae ex pudicis; quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in animalium proprietatibus repetat.
 [0704C]   Aliud est autem substantia, aliud natura substantiae.
 [0704C]   Siquidem substantia propria est rei cujusque, natura vero potest esse communis.
 [0704C]   Substantia est [0705A] lapis, ferrum; duritia lapidis et ferri, natura substantiae est.
 [0705A]   Duritia communicat, substantia discordat.
 [0705A]   Sic et divina pronuntiatio sapit, pecudibus adaequans hominem natura, non substantia.
 [0705A]   Caeterum, nec Deus hominem hoc modo notasset, si pecudem de substantia nosset.
 [0712A]   Anima in utero seminata pariter cum carne, pariter cum ipsa sortitur et sexum, ita pariter in caussa sexus neutra substantia teneatur.
 [0715A]   Caeterum, animam substantia crescere negandum est, ne etiam decrescere substantia dicatur, atque ita et defectura credatur.
 [0715A]   Caeterum, animam substantia crescere negandum est, ne etiam decrescere substantia dicatur, atque ita et defectura credatur.
 [0737A]   Quid, si et ipsius corporis substantia exsuccior?
 [0692C]   Et animi enim de rigoribus scitiores provenirent, si animae de frigusculis evenirent: cum substantia enim et vis.
 [0660B]   Nam et cerauneis gemmis non ideo substantia ignita est, quod coruscent rutilato rubore; nec beryllis ideo aquosa materia est, quod fluctuent colato nitore.

000-00-00 Serial Number=0190378487
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1148A]   Quomodo autem substantia, aut qualitas spiritualis, in subjecto eorporeo recipiatur, id enimvero Philosophis multo difficilius explicatu est.
 [1191B]   Tandem vero pro substantia vel facultatibus, seu bonis alicui propriis, accipitur, ut in lib.
 [1197B]   Substantia terrena, seu haereditatis ac bonorum temporalium administratio non committitur, sed neque committi potest.

000-00-00 Serial Number=0368115664
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0779A]   Quidvis eam fingere potuit, quisquis humanam credere noluit; quando (quod ad omnes dictum est) si humana non fuit, nec ex homine, non video ex qua substantia ipse se, Christus hominem et filium hominis pronuntiarit (Joan.
 [0784C]   Negans autem ex carnis quoque voluntate natum, cur non negavit etiam ex substantia carnis?
 [0758A]   Qui Spiritus cum hoc esset, tam vere erat et columba, quam et Spiritus, nec interfecerat substantiam propriam, assumpta substantia extranea.
 [0765A]   Caeterum, qui valent facere semetipsos quod natura non sunt, cur non valeant etiam ex nulla substantia facere?
 [0771B]   Haec omnia terrenae originis signa et in Christo fuerunt: haec sunt quae illum Dei Filium celavere, non alias tantummodo hominem existimatum, quam ex humani substantia corporis.
 [0777A]   Ergo et anima caro facta, uniformis, solidata: scilicet singularitas tota est, et indiscreta substantia.

000-00-00 Serial Number=0332889974
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0082B]   Substantia enim propria, certe praecipua coronarum, flores agri.
 [0082C]   Substantia tibi a Deo tradita est, habitus a saeculo, quanquam nec habitus extraordinarius ordinario usui obstrepit.

000-00-00 Serial Number=0882109523
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1307A]   Nam et vobis eadem tunc substantia angelica repromissa, idem sexus qui et viris, eamdem judicandi dignationem pollicetur: nisi ergo hic jam praejudicaverimus, res eorum praedamnando, quas in illis tunc damnaturi sumus, illi potius nos judicabunt atque damnabunt.
 [1309B]   Sed et ferri et aeris et aliarum vilissimarum materiarum par conditio est, et terreni generis, et metallici operis: quo nihil generosior judicari possit auri et argenti substantia penes naturam.
 [1317B]   Debemus quidem ita sancte et tota fidei substantia incedere, ut confessae et securae simus de conscientia nostra optantes perseverare id in nobis, non tamen praesumentes.

000-00-00 Serial Number=0091323435
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0664A]   In illa etiam vanitas, quum tota ejus ratio vana sit; in illa mendacium, [0664A] quum tota substantia ejus mendax sit.
 [0664A]   Sed universa nomina criminum discedant in operum suorum proprietates; remaneat idololatria in eo quod ipsa est: sufficit sibi tam inimicum Deo nomen, tam locuples substantia criminis, quae tot ramos porrigit, tam venas defundit, ut de hoc cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis [0664B] praecavenda sit idololatriae latitudo.
 [0678A]   Substantia mihi opus erat:» Atquin omnia vendenda sunt, et egentibus dividenda.
 [0690A]   Sed et nativitas et substantia tua molestae tibi sunt adversus idololatriam.

000-00-00 Serial Number=0330564022
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0978A]   Nos certi sumus, eos qui in carne sunt, Deo placere non posse; non utique in substantia carnis, sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in voluntate.
 [0953C]   Agnosco igitur animalem fidem studio carnis qua tota constat, tam multivorantiae quam multinubentiae pronam; ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam, in [0954B] hac quoque specie continentiae accuset, proinde gulae frenos induentem per nullas interdum vel seras vel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias.

000-00-00 Serial Number=0699695289
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0943A]   Si substantia, non conscientia reformabimur?
 [0951B]   Iterum nubere, est res virium; resurgere in opera carnis de continentiae otio, substantia est laterum.

000-00-00 Serial Number=0269242406
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1153A]   Consideremus itaque, benedicti, coelestem ejus sophiam, imprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis [1153A] exigebat, ut Dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditis etiam adesse confideret: et modestiam fidei desiderabat, ut quem ubique audire et videre fideret, ei soli religionem suam offerre, sequente sophia in sequenti praecepto; quod etsi proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad Dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus: attamen brevitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est: quantumque substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus.

000-00-00 Serial Number=0717278302
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0070B]   Hic prophetias et legem repudiat, Deo creatori renuntiat, superioris Dei Filium Christum venisse tractat, hunc in substantia carnis negat, in [0070C] phantasmate solo fuisse pronuntiat, nec omnino passum, sed quasi passum: nec ex virgine natum, sed omnino nec natum.
 [0062C]   Christum autem, non ab hoc qui [0062C] fecerit mundum, sed ab illo Abraxa missum venisse in phantasmate: sine substantia carnis fuisse: hunc passum a Judaeis non esse, sed vice ipsius Simonem [0063A] crucifixum esse; unde nec in eum credendum esse qui sit crucifixus, ne quis confiteatur in Simonem credidisse.
 [0065A]   Christum autem non in substantia carnis fuisse, salutem carnis sperandam omnino non esse.
 [0069A]   Hunc autem in substantia corporis nostri non fuisse, sed spiritale [0069B] nescio quod corpus de coelo deferentem, quasi aquam per fistulam, sic per Mariam virginem transmeasse, nihil inde vel accipientem, vel mutuantem.
 [0062A]   Christum in substantia corporis non fuisse, et phantasmate tantum quasi passum fuisse; resurrectionem carnis nullo modo futuram esse.
 [0070B]   Christum in substantia negant carnis fuisse.
 [0071B]   Christum neque in phantasmate dicit fuisse, sicut Marcion, neque in substantia veri corporis, ut Evangelium docet; sed eo quod e superioribus partibus descenderet, ipso descensu sideream sibi carnem et aeream contexuisse: hunc in resurrectione singulis quibusque elementis, quae in descensu suo mutuata fuissent, in ascensu reddidisse, et sic dispersis quibusque corporis sui partibus, in coelo spiritum tantum reddidisse.

000-00-00 Serial Number=0340638876
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0995B]   Atque adeo non minus hodie Judaeus, quam minor filius prodacta substantia Dei in aliena regione mendicat, serviens usque adhuc principibus ejus, id est saeculi hujus.
 [0997D]   Et elisa est verissime hoc magis modo tota [0997D] substantia sacramenti.
 [0999A]   Denique, si aliorsum parabolas transducere liceret, ad martyrium potius dirigeremus spem illarum, quod solum omni substantia prodacta restituere filium poterit, et drachmam inter omnia, licet in stercore repertam, cum gaudio praedicabit, et ovem per aspera quaeque et abrupta fugitivam humeris ipsius Domini in gregem referet.

000-00-00 Serial Number=0255652368
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0885A]   Igitur, si angeli, facti tanquam homines, in eadem substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt, cur non et homines, facti tanquam angeli, in eadem substantia carnis spiritalem subeant dispositionem, non magis solennibus carnis obnoxii sub angelico indumento, quam angeli tunc solennibus spiritus sub humano?
 [0885A]   Igitur, si angeli, facti tanquam homines, in eadem substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt, cur non et homines, facti tanquam angeli, in eadem substantia carnis spiritalem subeant dispositionem, non magis solennibus carnis obnoxii sub angelico indumento, quam angeli tunc solennibus spiritus sub humano?
 [0808B]   Nam, etsi negat habitare boni quicquam in carne sua; etsi adfirmat eos qui in carne sint, Deo [0808B] placere non posse, quia concupiscat adversus spiritum; et, si qua alia ita ponit, ut carnis non tamen substantia, sed actus inhonoretur: dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobrari oportere, nisi in animae suggillationem, quae carnem ministerio sibi subigit.
 [0810A]   Dies moritur in noctem, et tenebris usquequaque sepelitur: funestatur mundi honor; omnis substantia denigratur; sordent, silent, stupent cuncta; ubique justitium est.
 [0815C]   Omne enim vas vel instrumentum aliunde in usus venit, extranea omnino materia [0815C] a substantia hominis; caro autem ab exordio [0816A] uteri consata, conformata, congenita animae, etiam in omni operatione miscetur illi.
 [0819A]   Hanc corporis sortem Dominus quoque expressit, cum ipsa substantia indutus: Diruite, inquit (Joan.
 [0842C]   Nam si caro quoque ejus cum anima (quod pecus totum est) humeris boni pastoris advehitur, ex utraque utique substantia restituendi hominis exemplum est.
 [0843B]   Ecce enim, ex quacumque substantia hominem perisse praesumpseris, ex altera non perit.
 [0849A]   At ego Deum malo decipere non posse, de fallacia solummodo infirmum, ne aliter documenta praemisisse, quam rem disposuisse videatur: imo, ne si exemplum resurrectionis sine carne non valuit inducere, multo magis plenitudinem exempli in eadem substantia exhibere non possit.
 [0855B]   Sic et cum infulcit: Siquidem [0855B] exuti, non nudi inveniamur , de eis scilicet qui non in vita, nec in carne deprehendentur a die Domini; non alias negavit nudos, quos praedixit exutos, nisi quia revestitos voluit intelligi eadem substantia, qua fuerant spoliati.
 [0857B]   In re ergo aliena salutis in substantia perpetuae dissolutionis, manifestabitur vita Christi aeterna, jugis, incorrupta, jam et Dei vita?
 [0858B]   Nam et exinde a benedictione geniturae, caro atque anima simul fiunt, sine calculo temporis; et quae simul in utero etiam seminantur, quod docuimus in Commentario animae, contemporant foetu, coaetant natu duos istos homines, sane ex substantia duplici, non tamen et aetate.
 [0865C]   Substantia tales?
 [0865C]   Atquin, substantia nullo modo separabuntur choici atque coelestes, semel ab Apostolo homines dicti.
 [0866A]   Si enim et Christus solus vere coelestis, imo et supercoelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum conditione a choica qualitate discernitur: [0866A] proinde et qui coelestes secundum illum, non de substantia praesenti, sed de futura claritate coelestes praedicati intelliguntur; quia et retro, unde distinctio ista manavit de dignitatis differentia, ostensa est alia supercoelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum; quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia.
 [0866A]   Si enim et Christus solus vere coelestis, imo et supercoelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum conditione a choica qualitate discernitur: [0866A] proinde et qui coelestes secundum illum, non de substantia praesenti, sed de futura claritate coelestes praedicati intelliguntur; quia et retro, unde distinctio ista manavit de dignitatis differentia, ostensa est alia supercoelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum; quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia.
 [0866A]   Denique, praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae, subjungit etiam exhortationem, ut et hic habitum Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercoelestis.
 [0866B]   Portemus enim praeceptivo modo, dicens, huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est, quam caro et anima; aut si quam aliam, id est, coelestem substantiam haec fides spectat, huic tamen repromissa sit, cui ad illam elaborare mandatur.
 [0840A]   Puto autem hujus quoque divinae potestatis documentum idoneum Jonam, cum incorruptus utraque substantia, carne atque anima piscis evolvitur.
 [0869A]   Sed pro omnibus jam stabit, quod in clausulam reservavimus, etiam pro Apostolo ipso revera maximae inconsiderantiae revincendo, si tam abrupte, ut quidam volunt, clausis, quod aiunt, oculis, sine distinctione, [0868C] sine conditione, omnem passim carnem et sanguinem a regno Dei extrusit, utique et ab ipsa regia coelorum; cum illic adhuc sedeat Jesus ad dexteram Patris, homo, etsi Deus; Adam novissimus, etsi Sermo primarius; caro et sanguis, etsi nostris [0869A] puriora; idem tamen et substantia et forma, qua ascendit; talis etiam descensurus, ut angeli adfirmant; agnoscendus scilicet eis qui illum convulneraverunt.
 [0874A]   Ex qua enim substantia pariant inter [0874B] se Christus et Adam?
 [0874B]   Caeterum, diversa in ordinem disponi non possunt de substantia duntaxat; de loco enim, aut tempore, aut conditione, forsitan possint.
 [0874B]   Hic autem de substantia carnis, primus et novissimus dicti sunt: sicut et rursus primus homo de terra, et secundus de coelo; quia etsi de coelo secundum spiritum, sed homo secundum carnem.
 [0876B]   Atque adeo potest et demutari quid, et ipsum esse nihilominus; ut et totus homo in hoc aevo substantia quidem ipse sit, multifariam tamen demutetur, et habitu, et ipsa corpulentia, et valetudine, et conditione, [0876C] et dignitate, et aetate, studio, negotio, artificio, facultatibus, sedibus, legibus, moribus; nec quicquam tamen amittat hominis; nec ita alius efficiatur, ut cesset idem esse: imo nec alius efficiatur, sed aliud.
 [0878A]   Hinc jam illa vulgaris incredulitatis argutia est: Si, inquiunt, ipsa eadamque substantia revocatur cum sua forma, linea, qualitate, ergo et cum insignibus suis reliquis: itaque et caeci, et claudi, et paralytici, et ut quis insignis excesserit, ita et revertetur.
 [0882A]   Sicut ergo easdem nationes non genere, sed sorte distinxit; ita et carnes, quae in ipsis nationibus una substantia est, non materia, sed mercede disjunxit.
 [0803A]   Carnem jam teneo, non terram: licet et caro audiat, Terra es, et in terram ibis; origo recensetur, non substantia [0803B] revocatur.
 [0885A]   Quia et angeli aliquando tanquam homines fuerunt, edendo et bibendo, et pedes lavacro porrigendo: humanam enim induerant superficiem, salva intus substantia propria.

000-00-00 Serial Number=0092826247
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0896A]   Nam cum Scriptura refert fuisse nudos duos, Adam et mulierem ejus, nec hoc de futuro sapit quasi mulierem dixerit ejus in praesagio uxoris, sed quoniam et innupta illius mulier, ut de substantia ipsius: Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro ex carne mea vocabitur mulier.
 [0896B]   Ubi enim duo in unam carnem [0896B] efficiuntur per matrimonii nexum, caro ex carne, et os ex ossibus, vocatur secundum originem mulier ejus, ex cujus substantia incipit censeri facta uxor.

000-00-00 Serial Number=0022161543
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1126B]   Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum Scripturam et secundum spiritus distinctionem; et hic spiritum ingratis pronuntiamus, secundum spirandi et flandi conditionem; illic de substantia quaestio est, spirare [1126C] enim substantiae actus est.

000-00-00 Serial Number=0349084854
Genesis [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1099A]   Ilicet irriguo persuadit lumina somno, Mollius ut vulsa formetur foemina costa, Atque artus mixtu gemino substantia firmet.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»