Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0224C] | Hoc quidem amplius, cum situs proprios eis adscribit, tenebras super abyssum, spiritum super aquas, negavit confusionem substantiarum, quarum demonstrando dispositionem, demonstravit etiam distinctionem. |
[0214C] | De caetero si sic ponamus, verbi gratia: In principio fecit figulus pelvim vel urnam; jam non materiam significabit principium: non enim argillam nominavi principium, sed ordinem operis; quia figulus ante caetera primum pelvim et urnam fecit, exinde facturus et caetera; ad ordinationem operum principii vocabulum pertinebit, non ad originem substantiarum. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0363A] | Nec mundum saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos, ex diversitatibus structum aemularum invicem substantiarum? |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0163C] | Nam et istae species probolae sunt earum substantiarum, ex quibus prodeunt. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0573A] | Denique ex hac personarum in operibus ambiguitate, nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus caeteris secundum status et situs operum: ut animalium quidem substantiarum quas ad dexteram commendant, patrem nuncupent: materialium vero quas ad laevam delegant, Demiurgum nominent: Regem autem communiter in universitatem. |
[0580A] | Alia adhuc compositione monstruosum, volunt illum proficias earum substantiarum induisse, quarum summam saluti esset redacturus; ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero, quem mox a demiurgo induit, Christum: caeterum corporalem, ex animali substantia, sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructum, administrationis caussa vim contulisse, quo congressui, et conspectui, et contactui, et defunctui ingratis subjaceret. |
[0570B] | Sedenim exercitata vitia, et usu viriosa confudit: atque ita massaliter solidata, defixit seorsum in materiae corporalem [0570B] paraturam, commutans ex incorporali passione indita habilitatem atque naturam, qua pervenire mox posset in aemulas aequiparantias corpulentiarum, ut duplex substantiarum conditio ordinaretur: de vitiis, pessima; de conversione, passionalis. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0667B] | Quod si constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus obtinebit, differentiam tollens, et quaeretur quomodo [0667B] unum utrumque, ex duarum substantiarum confusione, an ex unius dispositione. |
[0739A] | Quae tantam animae et carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum divellit ac dirimit. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0765B] | Sed et si de materia necesse fuisset angelos sumpsisse carnem, credibilius utique est de terrena materia, quam de ullo genere coelestium substantiarum; cum adeo terrenae qualitatis extiterit, ut terrenis pabulis pasta sit. |
[0777B] | Quod si una caro, et una anima; illa tristis usque ad mortem, et illa panis pro mundi salute; salvus est numerus duarum substantiarum, in suo genere distantium, excludens carneae animae unicam speciem. |
[0784A] | Caeterum, si tam carnem habuit, quam spiritum, cum de duarum substantiarum conditione pronuntiat, quas et ipse gestat, non potest videri de spiritu quidem suo, de carne vero non sua determinasse. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0850C] | Ita vocabulum homo consertarum substantiarum duarum quodam modo fibula est: sub quo vocabulo, non possunt esse nisi cohaerentes. |
[0865C] | Si enim et Christus solus vere coelestis, imo et supercoelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum conditione a choica qualitate discernitur: [0866A] proinde et qui coelestes secundum illum, non de substantia praesenti, sed de futura claritate coelestes praedicati intelliguntur; quia et retro, unde distinctio ista manavit de dignitatis differentia, ostensa est alia supercoelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum; quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»