TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Summa' [56]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0003043115
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0228B]   Expedita summa est: nihil invenio factum nihil ex nihilo, quia quod factum invenio, non fuisse cognosco.

000-00-00 Serial Number=0428779006
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0252B]   Ecce enim, duos intuens deos tam pares quam duo summa magna, quid facerem?
 [0265A]   His compressi, erumpunt dicere: «Sufficit unicum hoc opus Deo nostro, quod hominem liberavit summa et praecipua bonitate sua, et omnibus locustis anteponenda.
 [0251C]   [0251C] Aut quae ratio duo summa magna composuit?
 [0251B]   Sed etiam alterius formae reges, qui singulares in unione imperii praesunt, si minutalibus, ut ita dixerim, regnis undique conferantur in examinationem, qua constet quis eorum praecellat in substantiis et viribus regni, in unum necesse est summitas magnitudinis [0251B] eliquetur, omnibus gradatim per comparationis exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis.
 [0252B]   Numerus autem divinitatis summa ratione constare deberet, vel quoniam et cultura ejus in anceps deduceretur.
 [0251C]   Quaecumque ratio plura summa magna non patitur admitti, eadem nec duo, ut ipsa plura [0252A] post unum; post unum enim, numerus.
 [0458C]   In summa ipsius parabolae considera exemplum: Adspice ficum, et arbores omnes, cum fructum protulerint, intelligunt homines aestatem appropinquasse.
 [0512A]   In summa, si indubitatum est ejus esse et angelum, et veritatem, et salutem, cujus et ira, et aemulatio, et fallaciae immissio adversus contemptores et desultores, etiam adversus ignorantes (ut jam et Marcion de gradu cedat, Deum quoque zeloten concedens), quis dignius irascetur?
 [0243D]   Non posse etiam duo summa magna, etiam distincta suis finibus consistere.
 [0253B]   Deum vero confessus, utrumque duo summa magna confessus es.
 [0254B]   Id ergo summum magnum quod Deo adscribimus ex substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus, qui ea substantia constant qua Deus dicitur: quia in quantum dii vocantur, id est summa magna, substantiae scilicet merito innatae et aeternae, ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi.
 [0240A]   Primo itaque loco Dei unitatem et singularitatem ostendit, cum impossibile evincat duo dari suprema entia: qui enim duo potuit admittere, idem et plura; [0240A] post duo enim multitudo, unione jam excussa, numerus autem divinitatis summa ratione constare debet.
 [0251B]   Proinde, cum duo dii conferantur, ut duo reges et duo summa magna, in alterum concedat necesse est unio summi magni, ex sententia comparationis, qua summum ex victoria sua constat, superato aemulo alio magno, non tamen summo; atque ex defectione aemuli, solitudinem quamdam de singularitate praestantiae suae possidens, unicum est.
 [0252A]   Jam nunc, duo summa magna, duo paria, cui operae pretio, cui emolumento deputarentur?
 [0250B]   Duo ergo summa magna quomodo consistent, cum hoc sit summum magnum, par non habere?
 [0372A]   Plane ut invidiosum, et in ipsa confessione petulantem, et male adulantem; quasi haec esset summa gloria Christi, si ad perditionem daemonum venisset, et non potius ad hominum salutem; qui nec discipulos de subactione spirituum, sed de candida salutis gloriari volebat.
 [0320B]   Cujus antitheses etiam ipse mundus ejus agnoscet, ex contrarietatibus elementorum, summa tamen ratione modulatus.
 [0250B]   Sed argumentabitur quilibet, posse et duo summa magna consistere distincta atque disjuncta in suis finibus, et utique advocabit exemplum: Regna terrarum tanta numero, et tamen summa magna in suis quibusque regionibus, et putabit utique humana divinis conferenda.
 [0479C]   Ergo lex Creatoris etiam ab adversario probata est; nec dispendium, sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum jam praeceptum.
 [0366C]   [0366C] In summa, si constat id verius quod prius, id prius quod et ab initio, id ab initio, quod ab Apostolis; pariter utique constabit, id esse ab Apostolis traditum, quod apud ecclesias Apostolorum fuerit sacrosanctum.
 [0254B]   Ergo nec paria erunt duo summa magna, quia prohibet disposita jam regula summi magni, comparationem non sustinentis; nec disparia, quia et alia summi magni regula occurrit, diminutionem non [0254C] admittens.
 [0252A]   Porro, si neutrum ex duobus altero distat, jam ut ambo summa magna, qua dei ambo, neutrum plus [0252B] altero praestat, nullam rationem numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes.
 [0243D]   Si enim duo summa magna, etiam plura admitti debere, cum Valentino, qui usque ad triginta aeonum foetus, examen divinitatis effudit.
 [0352B]   Revelaverat Dominus brachio suo sanctum, id est, virtute sua Christum, coram nationibus, ut viderint universae nationes et summa terrae salutem, quae erat a Deo.
 [0250B]   Sed argumentabitur quilibet, posse et duo summa magna consistere distincta atque disjuncta in suis finibus, et utique advocabit exemplum: Regna terrarum tanta numero, et tamen summa magna in suis quibusque regionibus, et putabit utique humana divinis conferenda.
 [0253B]   Ita, cum duo dii pronuntiantur duo summa magna, necesse est neutrum altero aut majus sit aut minus, neutrum altero aut sublimius aut dejectius.
 [0336B]   Summa ista Marcionis argumenta, per quae alium efficit Christum, satis opinor, ostendimus non consistere omnino, dum docemus magis utique competere Deo veritatem, quam mendacium ejus habitus, in quo Christum suum exhibuit.

000-00-00 Serial Number=0279928267
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1087A]   Nutrimenta cibi cupide per membra resumit, Hanc optat secum immortalem semper habere, [1086D] Quam frangi gemit, et dolet evacuare per artus; [1087A] Illi mors miserae dominatur tempore certo, Quo renovata levi de pulvere mors inimica Deficiat tandem, caro cum resoluta resurgit, Haec erit exspectata diu victoria summa, Quam fecit virtute Patris venerandus in aevum Factus verus homo, hominis qui membra redempta In coelos tulit atque aditus spe dives aperuit Principio gentis in linguis omnibus, inde Hic ubi semper opus, patria pietate minister.
 [1087C]   Cum Dominus Christus caro nasci, venit in orbem Augusti regis Romani tempore, primum Decreto gentes censu numerantur ubique; Idem hoc rex forte tulit, quia summa volunta In cujus manu, regnantis cor, legibus esset, [1087D] Fecit primus, et in numerum scriptura redacta est.
 [1062B]   Caussa potest pietati nulla resistere sanctae; Ne major sit caussa mali, quam summa potestas, Ut cognoscat homo jam nunc Dei munere salvus, Mortalis quondam, nunc inviolabile et ingens Vestitus lumen, vivus cum corpore totus, Immensum virtute Deum, pietate perennem, Per Christum regem, per quem via lucis aperta est; Et jam luce nova, jam dono plenus utroque, Fructibus et vivae paradisi laetus amoenis Laudet in aeternum coelesti dives in aula.
 [1070B]   Non aliud corpus dari, sed prius illud inermem Undique regno Dei lato circumdari totum, Momento aspectus oculi mutabitur, inquit, Ut rufae cerae facies dispanditur herba, Et mutat proprium candenti sole colorem: Sic eadem caro fulgenti de gloria sumens, Gaudebit semper gaudens et morte carebit, Devictum clamans crudelem corporis hostem, Glutitam mortem, fortis victoria Christus, [1070B] Ingentes Deo summa ferens ad sidera laudes.

000-00-00 Serial Number=0778909683
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0544B]   In summa Christum columba demonstrare solita est, serpens vero tentare.
 [0546B]   Eam postmodum Ptolomaeus instravit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra Deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa divinitatis, ut sensus, et adfectus et motus incluserat.

000-00-00 Serial Number=0812177837
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0328A]   Summa haec caussa, imo tota est, et utique digna cognosci, si non praesumptio aut iniquitas judicet, altera quae desperat, altera quae recusat veritatem.
 [0376A]   Et haec est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt.
 [0399A]   Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius, nec separatur substantia, sed extenditur.
 [0470A]   Etiam si quod arcae genus est, non de honoraria summa, quasi redemptae religionis congregatur; modicam unusquisque stipem menstrua die, vel quum velit, et si modo velit et si modo possit, apponit; nam nemo compellitur, sed sponte confert.
 [0380A]   Primam igitur instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas vindicat.
 [0257A]   Pro summa qua tunc pollebat facundia, Christianorum patrocinium suscepit, quorum adeo deplorata erat conditio, ut indicta caussa, et solius nominis praejudicio damnarentur.

000-00-00 Serial Number=0059236169
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0752A]   In summa, cum carcerem illum, quem Evangelium demonstrat, inferos intelligamus, et novissimum quadrantem modicum quodque delictum mora resurrectionis illic luendum interpretemur; nemo dubitabit animam aliquid pensare penes inferos, salva resurrectionis plenitudine per carnem quoque.
 [0741A]   Sequitur seriem suus finis, et [0741A] mediocritas trahitur ad summa, et reliquiae universitati cohaerentes, exspectantur ab illa, non derelinquunt.

000-00-00 Serial Number=0464972794
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1143B]   Sed suam Potentiam quam paucissimis mediis adstringit; quin et ea ipsa, quae ad merum ornatum universi condita fuisse videntur, suam tamen simplicitatem habent; neque ipsius etiam ornatus Deus operibus suis plus adhibet, quam necessarium sit ad finem, a Summa Sapientia praefixum, obtinendum.

000-00-00 Serial Number=0244528055
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0098A]   Quid enim est incapite foeminae corona, quam formae lena, quam summa lasciviae nota, extrema negatio verecundiae, conflatio illecebrae?

000-00-00 Serial Number=0603066862
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1303C]   Nonnulla praefatus de lapsu in Eva mulierum, indeque summa ipsis incumbente humilitate, cultum muliebrem ostendit a daemone constitutum, vanitatemque describit auri, argenti gemmarumque in [1303D] vestibus rutilantium.

000-00-00 Serial Number=0373336673
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0971A]   Ut ab Joanne Paricletus obmutuisset, ipsi nobis Prophetae in hanc maxime caussam extitissemus: jam non dico ad exorandam Dei iram, nec ad impetrandam tutelam ejus aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmetipsos novissimorum temporum conditionem, indicentes omnem ταπεινοφρονησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset; non poenam illic passurus, sed disciplinam; nec saeculi tormenta, sed sua officia; eoque fidentior processurus ad certamen [0970B] e custodia abusus, nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam; cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus; praemisso jam sanguinis succo, tanquam animae impedimentis, properante jam et ipsa, quae jam saepe jejunans mortem de proximo norit: plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non christianus [0971A] martyr attigerat; quem et facultate custodiae liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum, ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus, hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius.

000-00-00 Serial Number=0712368548
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1091D]   Idcirco Dominus solus, cui summa potestas, [1092A] Altum in praecelsis habitans in saecula lumen, Praesentisque memor, quoque praescius ante futuri, Progeniem meriti decretum servat in aevum, Et cunctas animas, tum corpora tarda gubernans, Quae ratione movent hominem per multa vagantem; Ut primum positi membrorum pondera cedunt; Terrenisque leves resolutis nexibus ibunt, Ac proprias capient diversis partibus oras Ast alias laetis revocari protinus auris, Servari penitus decretae ad praemia legis, Dum motis iterum revirescant corpora membris.

000-00-00 Serial Number=0183248997
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0951B]   [0951B] Rideo autem, cum infirmitas carnis opponitur, quae summa fortitudo dicenda est.

000-00-00 Serial Number=0994179428
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1157B]   Petimus ergo, substantiam, et facultatem voluntatis suae subministret nobis, ut salvi simus et in coelis, et in terris; quia summa est voluntatis ejus, salus eorum, quos adoptavit.

000-00-00 Serial Number=0828172803
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1234B]   Quod igitur Deus tantopere commendat, quod etiam humano more sub dejeratione testatur, summa utique gravitate et aggredi et custodire debemus, ut in asseveratione divinae gratiae permanentes, in fructu quoque ejus et emolumento proinde perseverare possimus.

000-00-00 Serial Number=0713338673
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1004C]   Si et hoc tangunt ut traditos Satanae ab illo, in emendationem, non in perditionem intelligamus, quid simile blasphemia et incestum et anima ab his integra, imo non aliunde quam ex summa sanctitate et ex omni innocentia elata, quae in apostolo colaphis si forte cohibebatur, per dolorem, ut aiunt, auriculae vel capitis.
 [0983B]   Nobis autem maxima aut summa sic quoque praecaventur, dum nec secundas quidem post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus si forte tabulis a moechiae et fornicationis opere diversas.

000-00-00 Serial Number=0333903074
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0839A]   In summa, si proprie in Israelis [0839B] statum resurgentium ossium imago contenditur, cur etiam non Israeli tantummodo, verum et omnibus gentibus eadem spes annuntiatur et recorporandarum, et redanimandarum reliquiarum, et de sepulcris exsuscitandorum mortuorum?

000-00-00 Serial Number=0331523836
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0628D]   Ibi quippe publice omnia nefanda producebantur, quae alibi summa cura occultabantur.
 [0632B]   Atquin summa offensio penes illum idololatria est.
 [0649B]   Ita summa gratia ejus de spurcitia plurimum concinnata est, quam Atellanus gesticulator, quam mimus etiam per mulieres, repraesentat, sexum pudoris exterminans ut facilius domi quam in scena erubescant; quam denique pantomimus a pueritia patitur in corpore, ut artifex esse possit.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»