Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0139B] | Nec enim aliud est sustinere in finem, quam pati finem. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0227A] | Neque enim aquae Dominum sustinere sufficerent; sed eum spiritum dicit de quo etiam venti constiterunt, [0227B] ut ait per Isaiam: Quia spiritus a me exivit et flatum omnem ego feci (Is. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0285B] | Eam tu si perspicere non vales, jam nec ullius alterius solis, si qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique majoris. |
[0450C] | Sed etsi doceres, facilius illos ignorasse praesumeretur, quam Dominum falsam in se praedicationem sustinere potuisse. |
[0472C] | Exinde, decurrens ordinem conversionis suae de persecutore in apostolum; scripturam Actorum Apostolicorum confirmat, apud quam [0472C] ipsa etiam Epistolae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam, qui dicerent circumcidi oportere, et observandam esse Moysi legem: tunc apostolos de ista quaestione consultos, ex auctoritate spiritus renuntiasse, non esse imponenda onera hominibus, quae patres ipsi non potuissent sustinere. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1146C] | Ita disserit: Eum spiritum conditum ostendit, qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator, et adflator, et animator Universitatis, non, ut quidam putant, ipsum DEI significari SPIRITUM ( neque enim aquae Dominum sustinere sufficerent); sed eum spiritum dicit, de quo etiam venti consistunt, etc. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0111C] | Infirmos sustinere jubet Paulus; utique enim non fugientes (quomodo enim sustinebantur absentes? |
[0110C] | Quid ergo, me jubens fugere, vis in finem sustinere? |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0682B] | Quis hoc sustinere aut defendere potest? |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0937B] | Et quoniam quidam interdum nihil sibi dicunt esse cum lege, quam Christus non dissolvit, sed adimplevit, interdum quae volunt legis arripiunt; plane et nos sic dicimus decessisse legem, ut onera quidem ejus, quae secundum sententiam Apostolorum nec Patres sustinere voluerunt, concesserint; quae vero ad justitiam spectant, non tantum reservata permaneant, verum et ampliata: ut scilicet redundare possit justitia nostra super Scribarum et Pharisaeorum [0937C] justitiam. |
[0951A] | Propone quid utraque non sustinuerit in finem, et invenies ejus caussam honestiorem, quae saevitiam, quam quae pudicitiam sustinere non potuit. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1257C] | At ubi semel succidit impatientiae desivit Deo sapere, [1257C] desivit coelestia sustinere posse. |
[1261A] | Quod ergo nobis appetere minime opus est quia nec Dominus appetivit, detruncatum vel etiam ademptum non aegre sustinere debemus. |
[1273A] | Quodcumque inimicus ejus inflixerit, solus sustinere non poterit, carens instrumento sustinendi. |
[1261B] | Jam qui minutum sibi aliquid aut furto, aut vi, aut etiam ignavia, non constanter sustinere constituit, nescio an facile, vel ex animo, ipse rei suae manum inferre posset in caussa eleemosynae. |
[1266A] | Certemus igitur quae a malo infliguntur sustinere, ut hostis studium [1266B] aemulatio nostrae aequanimitatis eludat. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1237A] | Quam porro ineptum, quam iniquum, poenitentiam non adimplere, et veniam delictorum sustinere, hoc est, pretium non exhibere, ad mercem manum emittere! |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0034B] | Dixerat plane aliquando: Multa habeo adhuc vobis loqui, sed non potestis modo ea sustinere (Jean, XVI, 12, 13): tamen [0034C] adjiciens: Cum venerit ille Spiritus veritatis, ipse vos deducet in omnem veritatem, ostendit illos nihil ignorasse, quos omnem veritatem consecuturos per Spiritum veritatis repromiserat; et utique implevit repromissum, probantibus Actis Apostolorum descensum Spiritus Sancti. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0831A] | Etiam in Apocalypsi Joannis, ordo temporum [0831A] sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et judicium flagitantes sustinere didicerunt; ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos exitus referat, et bestia Antichristus cum suo pseudopropheta certamen Ecclesiae Dei inferat, atque ita diabolo in abyssum interim relegato, primae resurrectionis praerogativa de soliis ordinetur, dehinc et igne dato, universalis resurrectionis censura de libris judicetur. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»