TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Tantummodo' [38]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0855950654
Ad Senatorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1105C]   Cumque suos celebrant ritus, his esse diebus Se castos memorant; at si tantummodo tunc sunt, Ut perhibent, casti; reliquo jam tempore quid sunt?

000-00-00 Serial Number=0839172602
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0140C]   Suffecisset igitur et si de confitendo [0140C] tantummodo Dominus pronuntiasset.
 [0136B]   Verba non sono solo sapiunt, sed et sensu: nec auribus tantummodo audienda sunt, sed et mentibus.
 [0132A]   [0131C] Et est plane quasi saevitia medicinae, de scalpello, deque cauterio, de sinapis incendio; non tamen secari, et inuri, et extendi, idcirco [0132A] malum, quia dolores utiles affert: nec quia tantummodo contristat, recusabitur; sed quia necessario contristat, adhibebitur.

000-00-00 Serial Number=0516398847
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0230B]   Si enim, ait, corpus tantummodo esset, nihil ei incorporale appareret, id est motus.
 [0238A]   Vides ergo quemadmodum operatione Dei universa consistunt, valentia facientis terram, intelligentia parantis orbem, et sensu extendentis coelum: non adparentis solummodo, nec adpropinquantis, sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam, valentiam, sensum, sermonem, spiritum, virtutem: quae illi non erant necessaria, si adparendo tantummodo et adpropinquando profectus fuisset.
 [0227B]   Cum ergo et eas species probamus a Deo factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diverso: Plane factas eas, sed ex materia: ut stylus quidem Moysi, Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur, materiam sonet: caeterae vero Scripturae, quae ex materia factae sint species, in disperso demonstrent.

000-00-00 Serial Number=0541543841
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0324C]   Quanquam et si alia documenta invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius crederemus etiam nova ejusdem esse cujus et vetera, quam cujus tantummodo nova; egentia experimentis fidei victricis vetustatis; ut sic quoque praedicatus venire debuerit, tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem, quam et virtutibus; praesertim adversus Christum Creatoris venturum, et signis et prophetis propriis munitum; ut aemulus Christi per omnes diversitatum species reluceret.
 [0276A]   Tu tantummodo bonum deum praefers.
 [0300B]   Minus est, tantummodo prodesse, quia non aliud quid possit quam prodesse.
 [0446B]   XIII et XIV) quantae sit interpretationis erga species ipsius vitii, et inspectationis summi sacerdotis, nostrum erit scire; Marcionis, morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum ejus affirmet praevenientem solemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos tantummodo ire jussos ut se ostenderent sacerdotibus (Luc.
 [0301B]   Aut proba ea injusta, ut probes malitiae deputanda, id est, injustititae mala: quia si justitiae erunt, jam mala non erunt, sed bona; malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro malis damnantur.
 [0394A]   Igitur, etsi tantummodo dehortantem a divitiis ostenderem Creatorem, non etiam praedamnantem divites etiam verbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adjectam in divites comminationem per vae Christi, a quo ipsarum materiarum, id est, divitiarum dehortatio praecucurrisset: comminatio enim dehortationis accessio est.
 [0278A]   Si indignum est Deum judicare, aut si ea tenus dignum est Deum judicare, qua tantummodo nolit et prohibeat; non etiam defendat admissum.
 [0430D]   Hi ergo erunt quos supra praemonet, ne timeant tantummodo occidi; ideo praemittens non timendam occisionem, ut subjungeret substruendam [0431A] confessionem: Et omnis qui negaverit me coram hominibus, denegabitur coram Deo; ab eo utique qui illum confitentem confessurus fuisset.
 [0253A]   Alioquin certi Marcionem dispares deos constituere, alterum judicem, [0253A] ferum, belli potentem; alterum mitem, placidum, et tantummodo bonum atque optimum; dispiciamus aeque et hanc partem, an diversitas saltem duos capiat, si parilitas capere non potuit.

000-00-00 Serial Number=0483137667
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0193B]   Et sive Jesus tantummodo positum est, intelligitur et Christus; quia Jesus unctus est.

000-00-00 Serial Number=0044769764
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0546A]   Merito itaque non simplices, [0546A] merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile producunt, neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent, perdocent; utique astute, ut pudenda: caeterum inhumane, si honesta.

000-00-00 Serial Number=0888132751
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0463A]   Potuimus et inermes, nec rebelles, sed tantummodo discordes, solius divortii invidia ad versus vos dimicasse.

000-00-00 Serial Number=0710765958
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0680C]   Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat; quia nec omnia sapiant quae vivant: denique, arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo [0681A] ut Dei opus, quod et caetera, sed ut Dei flatus, quod haec sola, quam dicimus cum omni instructu suo nasci.
 [0690A]   Imo cur non ex aequo omnes recordamur, cum ex aequo omnes obliviscamur, sed tantummodo Philosophi?
 [0693C]   Portentosa forsitan petulantia infantiae, ante certantis quam viventis, ante animosae quam animatae, si tantummodo matrem subsultando turbasset.

000-00-00 Serial Number=0372199833
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0783C]   Sed si de homine tantummodo dixit, non et de semetipso, plane nega hominem Christum, et ita defende non et in ipsum competisse.
 [0771B]   Haec omnia terrenae originis signa et in Christo fuerunt: haec sunt quae illum Dei Filium celavere, non alias tantummodo hominem existimatum, quam ex humani substantia corporis.
 [0792A]   Ut et illi erubescant, qui affirmant carnem in coelis vacuam sensu, ut vaginam exempto Christo sedere: aut qui carnem et animam tantumdem, aut tantummodo animam, carnem vero non jam.
 [0772A]   Denique, verbis tantummodo et factis, doctrina et virtute sola Christi, homines obstupescebant.

000-00-00 Serial Number=0437397718
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1330B]   [1330B] Optemus tantummodo ne justae blasphemationis caussa simus.

000-00-00 Serial Number=0780805528
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1146C]   Mihi videre ac describere contigit ejus tantummodo exemplar, quod accuratissime scriptum in sua bibliotheca servat P.

000-00-00 Serial Number=0071077704
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0067A]   Nam et ipse mundum institutum esse ab illis dicit: Christum ex semine Joseph natum proponit, hominem illum tantummodo sine divinitate contendens, ipsam quoque legem ab angelis datam perhibens: Judaeorum Deum non Dominum, sed angelum promens.
 [0066B]   Unam esse dicit Virtutem in superioribus principalem, ex hac prolatos angelos, atque virtutes: quos distantes longe a superioribus virtutibus, mundum istum in inferioribus partibus condidisse; Christum non ex virgine Maria natum, sed ex semine Joseph, hominem tantummodo genitum, sane prae caeteris justitiae [0067A] cultu, vitae integritate meliorem: hunc apud Judaeos passum: solam animam ipsius coelo receptam, eo quod et firmior et robustior caeteris fuerit: ex quo colligeret, tentata animarum sola salute, nullas corporis resurrectiones.
 [0072C]   Alter post hunc Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit alteram sectam, et ipsum hominem Christum tantummodo dicit ex Spiritu Sancto, ex virgine Maria conceptum pariter et natum; sed hunc inferiorem esse [0073A] quam Melchisedech, eo quod dictum sit de Christo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps.
 [0072C]   Doctrinam enim introduxit, qua Christum hominem tantummodo diceret, Deum autem illum negaret; ex Spiritu quidem Sancto natum ex virgine, sed hominem solitarium, atque nudum, nulla alia prae caeteris, nisi sola justitiae auctoritate.
 [0066B]   De Christo autem sic sentiunt, ut dicant illum tantummodo Seth, et pro ipso Seth ipsum fuisse.
 [0070C]   Resurrectionem animae tantummodo probat, corporis negat.

000-00-00 Serial Number=0426274359
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0796A]   Sed et Platonici immortalem animam e contrario reclamant: imo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem [0796A] affirmant; etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo; ut Euphorbus in Pythagoram, Homerus in pavum recenseantur.
 [0883A]   Igitur hoc tantummodo discere sufficit, an Dominus, [0883B] hominem saluti destinando, carnem destinarit, an eamdem velit denuo esse, quam non debebis ex futura membrorum vacatione praescribere denuo esse non posse.
 [0831B]   Cum igitur et status temporum ultimorum Scripturae notent, et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent; apparet, aut tunc adimpleri totum quodcumque nobis a Deo repromittitur; et vacat quod hic jam ab haereticis vindicatur; aut si et agnitio sacramenti, [0831B] resurrectio est, salva utique illa creditur, quae in ultimo praedicatur; et sequitur, ut eo ipso, quo haec spiritalis vindicetur, illa corporalis praejudicetur: quia si nulla tunc annuntiaretur, merito sola haec, et tantummodo spiritalis, vindicaretur; cum vero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis annuntiatur.
 [0839B]   In summa, si proprie in Israelis [0839B] statum resurgentium ossium imago contenditur, cur etiam non Israeli tantummodo, verum et omnibus gentibus eadem spes annuntiatur et recorporandarum, et redanimandarum reliquiarum, et de sepulcris exsuscitandorum mortuorum?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»