TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Velim' [23]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0775667727
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0570A]   Si qua istic, apud vos saltem ratio est, edatis velim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet.

000-00-00 Serial Number=0780460835
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0398B]   Satis ergo jam tunc me docuit ea facere aliis, quae mihi velim fieri.
 [0397C]   Hoc si novus Deus et ignotus retro, et nondum plane editus praecepit, qui me nulla antehac institutione formaverit, qua prius scirem quid deberem mihi velle vel nolle, atque ita et aliis facere, quae mihi vellem; non facere, quae et mihi nollem, passivitatem sententiae meae permisit, nec adstrinxit me ad convenientiam voluntatis et facti, ut id aliis faciam quod mihi velim, et id nec aliis faciam quod mihi nolim.
 [0473B]   Denique, dicas velim, si subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subjectioni?
 [0398A]   Non enim diffiniit quid mihi atque aliis debeam velle nolle, ut ad [0398A] legem voluntatis parem factum, et possim alii non praestare, quod ab alio mihi velim praestitum, amorem, obsequium, solatium, praesidium, et ejusmodi bona: proinde nec alii facere, quod ab alio mihi fieri nolim, vim, injuriam, contumeliam, fraudem, et ejusmodi mala.
 [0382C]   In quo, alter creator (velim discere) cum per Hieremiam (Jerem.
 [0334B]   Igitur non admissus ad consortium exemplorum Creatoris, ut alienorum et suas habentium caussas, velim edas et ipse consilium Dei tui, quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit.
 [0469A]   Quamobrem, Pontice nauclere, si nunquam furtivas merces vel illicitas in acatos tuas recepisti; si nullum omnino onus avertisti vel adulterasti, cautior utique et fidelior in Dei rebus, edas velim nobis quo symbolo susceperis apostolum Paulum?
 [0416B]   Si vero ab alio, dicas velim quid nobis umquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec ipsum aliquando nobis revelasti.

000-00-00 Serial Number=0841215789
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0529B]   Certe, si velim, christianus sum: tunc ergo me damnabis, si damnari velim; cum vero quod in me potes, nisi velim, non potes, jam meae voluntatis est quod potes, non tuae potestatis.
 [0347A]   Sed quum Larentinam, publicum scortum, velim saltem Laidem aut Phrynen, inter Junones et Cereres ac Dianas adoratis; quum Simonem Magum statua et inscriptione [0348A] sancti dei inauguratis; quum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis: licet non nobiliores dii veteres, tamen contumeliam a vobis deputabunt, hoc et aliis licuisse, quod solis antiquitas contulit.
 [0529B]   Certe, si velim, christianus sum: tunc ergo me damnabis, si damnari velim; cum vero quod in me potes, nisi velim, non potes, jam meae voluntatis est quod potes, non tuae potestatis.
 [0298A]   Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et cultores respondeant velim de sua fide et honore et obsequio erga majorum consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt.
 [0453A]   Velim tamen [0454A] in hac quoque religione secundae majestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani, non celebrando vobiscum solemnia Caesarum, quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare; ne forte et isthic deteriores Christianis deprehendantur, qui nos nolunt Romanos haberi, sed hostes principum Romanorum.
 [0529B]   Certe, si velim, christianus sum: tunc ergo me damnabis, si damnari velim; cum vero quod in me potes, nisi velim, non potes, jam meae voluntatis est quod potes, non tuae potestatis.
 [0418A]   Videte enim ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim.

000-00-00 Serial Number=0371048093
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0764A]   Igitur, qui carnem Christi ad exemplum proponunt angelorum, non natum dicentes, licet carnem, comparent velim et caussas tam Christi quam angelorum, ob quas in carnem processerint.

000-00-00 Serial Number=0832759678
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0918A]   Quae vox licet ad eos pertineat, qui innupti, vel vidui a fide deprehenduntur; quia tamen omnes eam ad nubendi licentiam amplectuntur, velim pertractare, quale bonum ostendat, quod melius est [0918B] poena: quod non potest videri bonum, nisi pessimo comparatum; ut ideo bonum sit nubere, quia deterius est ardere.

000-00-00 Serial Number=0731499434
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0009A]   Porro communis est Catholicorum sententia hoc opus eximium crescere intra haereseos septa nequivisse: viros doctissimos, amplissimosque recenseas velim huic opinioni suffragantes, videlicet Baronium ( ad annum 197, n° 11), Tillemontium ( Mémoires pour servir à l'Histoire ecclésiastique, t.

000-00-00 Serial Number=0871156633
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0803B]   Sed adhuc velim discas, quando et quomodo caro floruerit ex limo.
 [0812A]   Exorsi enim sumus ab auctoritate carnis, an ea sit cui dilapsae salus competat: dehinc, prosecuti de potentia Dei, an tanta sit quae salutem conferre dilapsae rei soleat: nunc, si probavimus utrumque, velim etiam de causa requiras an sit aliqua tam digna, quae resurrectionem carnis necessariam, et rationi certe omnimodo debitam vindicet, quia subest dicere, etsi caro capax restitui, etsi divinitas idonea restituendi, sed caussa restitutionis praeesse debebit.

000-00-00 Serial Number=0882055640
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0659B]   Dicas velim; non possumus vivere sine voluptate, qui mori cum voluptate debebimus?
 [0661B]   Tunc histriones cognoscendi solutiores multo per ignem: tunc spectandus auriga in [0661B] flammea rota totus rubens tunc xystici contemplandi non in gymnasiis, sed in igne jaculati, nisi quod nec tunc quidem illos velim visos, ut qui [0662A] malim ad eos potius conspectum insatiabilem conferre, qui in Dominum desaevierunt.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»