Ad Martyres | Reditus in Auctori Indicem |
[0626C] | Haec, benedicti, non sine caussa [0626C] Dominus in seculum admisit; sed ad nos et nunc exhortandos, et in illo die confundendos, si reformidaverimus pati pro veritate in salutem, quae alii affectaverunt pro vanitate in perditionem. |
Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0561C] | Adeo, si de criminum [0561C] veritate constaret, ipsa criminum nomina damnatis accommodarent, ut ita pronuntiaretur in nos: illum homicidam, vel incestum, vel quodcumque jactamur, duci, suffigi, ad bestias dari placet. |
[0570A] | Non, opinior; satis enim est nobis sola veritate a vestra positione discerni. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0637A] | II, 20): id est, ex quo gentes, nos, dilucidata per Christum veritate, projecimus idola (videant Judaei), et quod sequitur, expunctum est. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0353C] | II, 20), Projecit homo aspernamenta sua aurea et argentea, quae fecerunt adorandis vanis et noctuis ; id est, ex quo genus hominum, dilucidata per Christum veritate, idola projecit; vide an quod sequitur expunctum sit: Abstulit (Is. |
[0365C] | Et postremo id verius existimetur, quod est serius, post tot ac tanta jam opera atque documenta christianae religionis saeculo edita, quae edi utique non potuissent sine Evangelii veritate, id est ante Evangelii veritatem? |
[0518A] | Habet similitudo cum veritate honoris consortium. |
[0340B] | Quod si Joannem agnitum non vis, habes communem magistrum Paulum, praecingentem lumbos nostros veritate et lorica justitiae, et calciantem nos praeparationem Evangelii pacis, non belli: assumere [0340C] jubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli ignita tela extinguere; et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod est, inquit, Dei sermo. |
[0466C] | De corporis autem veritate quid potest clarius? |
[0522C] | Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari Apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dicit, quod in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit pariari Deo; sed exhausit semetipsum, accepta effigie servi, non veritate; et in similitudine hominis, non in homine; et figura inventus homo, non substantia, id est non carne: quasi non et figura, et similitudo, et effigies substantiae quoque accedant. |
[0295A] | In hoc erit imago minor veritate, et adflatus spiritu [0295B] inferior, habens illas utique lineas Dei, qua immortalis anima, qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae: tamen et in his imago, et non usque ad ipsam vim divinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto; quia hoc soli Deo cedit, id est veritati; et hoc solum imagini non licet. |
[0412A] | Caeterum, ut non verus, qui non videbatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cujus carebat veritate, carens corpore. |
[0512B] | Ecclesiae quidem veritate Epistolam istam ad Ephesios habemus emissam (In Ep. |
[0332B] | Si enim tangendo aliquem liberavit [0332B] a vitio, vel tactus ab aliquo; quod corporaliter actum est, non potest vere actum credi sine corporis ipsius veritate. |
[0365D] | Quod ergo pertinet ad Evangelium interim Lucae, quatenus communio ejus inter nos et Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est, quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit; cum et pecuniam [0365D] in primo calore fidei catholicae Ecclesiae contulit, projectam mox cum ipso postea quam in haeresim suam a nostra veritate descivit. |
[0384B] | Excusat illos Christus, et reus est sabbati laesi: accusant Pharisaei, Marcion captat status controversiae (ut aliquid cludam cum mei Domini veritate) scripti et voluntatis. |
[0365C] | Alioquin, quam absurdum ut si nostrum antiquius probaverimus, Marcionis vero posterius; et nostrum ante videatur falsum quam habuerit de veritate materiam, et Marcionis ante credatur aemulationem a nostro expertum quam est editum? |
[0503C] | Etiam adjiciens: Scimus autem judicium Dei secundum veritatem esse; et iram ipsam probavit, ex qua venit judicium pro veritate, et veritatem rursus ejusdem Dei confirmavit, cujus iram probavit probando judicium. |
[0522B] | Cum praedicationis enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum ejus, audentius sermonem enuntiarent; alii per invidiam et contentionem; quidam vero et per sermonis existimationem , plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, jam aliqui et ex simultate Christum praedicarent; erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum varietatem Sed caussas solas animorum, non regulas sacramentorum in diversitate proponens, unum tamen Christum, et unum ejus Deum, quocumque consilio [0522B] praedicatum confirmat, et ideo: Nihil mea, inquit, sive caussatione, sive veritate Christus annuntietur; quia unus annuntiabatur, sive ex caussatione, sive ex veritate fidei. |
[0461A] | Aut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere pro nobis. |
[0334A] | Ideoque et ipse cum angelis tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum natae; quia nondum moriturae; sed et discentis jam inter homines conversari. |
[0522B] | Cum praedicationis enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum ejus, audentius sermonem enuntiarent; alii per invidiam et contentionem; quidam vero et per sermonis existimationem , plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, jam aliqui et ex simultate Christum praedicarent; erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum varietatem Sed caussas solas animorum, non regulas sacramentorum in diversitate proponens, unum tamen Christum, et unum ejus Deum, quocumque consilio [0522B] praedicatum confirmat, et ideo: Nihil mea, inquit, sive caussatione, sive veritate Christus annuntietur; quia unus annuntiabatur, sive ex caussatione, sive ex veritate fidei. |
[0255A] | At enim viva et germana divinitas, nec de novitate, nec de vetustate, sed de sua veritate censetur. |
[0365C] | Quod ergo pertinet ad Evangelium interim Lucae, quatenus communio ejus inter nos et Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est, quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit; cum et pecuniam [0365D] in primo calore fidei catholicae Ecclesiae contulit, projectam mox cum ipso postea quam in haeresim suam a nostra veritate descivit. |
[0511C] | Igitur si Antichristus est secundum Creatorem, Deus erit Creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem, qui non crediderunt veritati ut salvi fierent, ejusdem erit veritas et salus, qui ex submissu erroris ulciscitur, id est Creatoris, cui et competit zelus ipse errore decipere quos veritate non cepit. |
[0334B] | Igitur non admissus ad consortium exemplorum Creatoris, ut alienorum et suas habentium caussas, velim edas et ipse consilium Dei tui, quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0163A] | Si prolatus est, cognosce probolam veritatis, et viderit haeresis si quid de veritate imitata est. |
[0171C] | Os ad os loquar illi in specie, id est in veritate; et non in aenigmate, id est, non in imagine. |
[0163A] | Hoc si qui putaverit me προβολην aliquam [0163A] introducere, id est, prolationem rei alterius ex altera, quod facit Valentinus, alium atque alium Aeonem de Aeone producens; primo quidem dicam tibi, non ideo non utitur et veritas vocabulo isto, et re ac censu ejus, quia et haeresis potius ex veritate accepit, quod ad mendacium suum strueret. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0561B] | Exinde refecti sunt, et [0561B] constabiliti sunt, et in requiem ex veritate compositi, magno cum gaudii fructu hymnis patrem concinunt. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0338A] | Gesso jam de istis, ut qui sciam me ex ipsa veritate demonstraturum quid non sint, quum ostendero [0338B] quid sint. |
[0385A] | Habetis, quod sciam, et vos Sibyllam, quatenus appellatione ita vera vates dei veri passim super caeteros, qui vaticinari videbantur, usurpata est, sicut vestrae Sibyllae nomen de veritate mentitae, quemadmodum et dei vestri. |
[0515A] | Imo, si quid sanum vel veritati simile in scriptis philosophorum inveniatur, id totum ab antiquiore lege Dei, quam incorruptam Christiani habeant, mutuatum, sed ita ut pro captu et voluntate sua quilibet eorum id corruperit et mutaverit, quod itaque nullam paritatem inter utrosque inferat, sed magis ostendat, diversas illorum sectas ab unica veritate, quam de antiquiore forma possident Christiani, in infinitos errores procidisse. |
[0501A] | Quis nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma, qua probationem constituimus de veritate? |
[0503A] | Idem et quum aliquid de veritate sapiebat, deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari jam in fine jubebat credo ob honorem patris ejus, quia Socratem Apollo sapientissimum [0504A] omnium cecinit. |
[0257B] | Eo quippe vigore eaque eruditione caussam egit, ut si rationibus et veritate disceptandum fuisset, gentiles [0258A] omnes redegisset ad incitas. |
[0531A] | Proelium est nobis, quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus. |
[0519B] | Omnia adversus [0519B] veritatem de ipsa veritate constructa sunt, operantibus aemulationem istam spiritibus erroris. |
[0309B] | Quae ne tunc quidem, cum aliquid veri affert, sine mendacii vitio est, detrahens, [0309B] adjiciens, demutans de veritate. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0750A] | Atquin in resurrectionis exemplis, cum Dei virtus, sive per Prophetas, sive per Christum, sive per Apostolos in corpora animas repraesentat, solida et contrectabili, et satiata veritate, praejudicatum est hanc esse formam veritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem incorporalem praestigias judices. |
[0740B] | Dum igitur haec ex propria quaque injuriae caussa vastantur in corpore, adusque ultimam eversionem, et rescissionem vitalium, id est naturalium finium, situum, officiorum, necessario et anima, dilabentibus paulatim instrumentis, et domiciliis, et spatiis suis, paulatim et ipsa migrare [0740B] compulsa, deducitur in diminutionis effigiem; non alio modo, quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum vires equorum defatigatio denegavit, quantum de dispositione destituti hominis, non de passionis veritate. |
[0653C] | Haec Platonici, subtilitate potius quam veritate, conturbant. |
[0657A] | Et quid illic Lazari illic Lazari nomen, si non in veritate res est? |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1191B] | Ait: Ita utriusque substantiae census hominem et Deum exhibuit; sequitur enim mox postea: Quae proprietas conditionum, divinae et humanae, aequae utique naturae veritate cujusque dispuncta est. |
[1149D] | Ita nimirum quidam ex heterodoxis nostris, cum propria sua judicia ubilibet pro veritate obtrudant, cum tot contumeliosas contra Religionem nostram fabulas undique corradant, partim ipsi quoque excogitent; fidem sibi dari illico postulant, quibus neque tota antiquitas par est, ad fidem ab illis mutuo impetrandam. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0751C] | [0751C] De carnis Christi veritate disputaturus Tertullianus, imprimis scripti occasionem significat; quod, qui resurrectionis fidem inquietarent, etiam carnem Christi quaestionibus distraherent. |
[0761C] | Quae proprietas conditionum, divinae et humanae, aequa utique naturae utriusque veritate dispuncta est, [0762A] eadem fide, et spiritus et carnis. |
[0766A] | Sed quotiens de nativitate contenditur, omnes qui respuunt eam ut praejudicantem de carnis in Christo veritate, ipsum Deum volunt negare esse natum, quod dixerit (Matt. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1328A] | Adeo non veritate bona sunt, sed raritate; artibus autem per angelos peccatores, qui et ipsas materias prodiderunt, inductis, operositas cum raritate commissa pretiositatem et ex ea libidinem possidendae pretiositatis foeminarum excitavit. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0919C] | Ita et ipse cum aliud vult, id quod non vult nec sponte nec veritate permittit. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0977A] | Ex veritate mendacium struitur, ex religione superstitio compingitur. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1194B] | Hanc de toto corde devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape coronatam cum pompa operum bonorum inter [1195A] psalmos et hymnos deducere ad Dei altare debemus omnia nobis a Deo impetraturam. |
[1194B] | Veniet hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan. |
[1195A] | Quid enim orationi de spiritu et veritate venienti negavit Deus, qui eam exigit? |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1233C] | Poeniteat errorum, [1233C] reperta veritate; poeniteat amasse quae Deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis nostris ea [1234A] quibus offendimur non odisse permittimus. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0014A] | Aut enim, dum mirantur, in scandalum subministrantur; aut, quia scandalizantur, ideo mirantur, quasi, quod tantum valeant, ex aliqua veniat [0014A] veritate. |
[0047B] | Eligant igitur sibi tempora universae haereses, quae quando fuerint, dummodo intersit quae quando, dum de veritate non sint. |
[0057A] | Ordinationes eorum temerariae, leves, inconstantes: nunc [0057A] neophytos conlocant, nunc saeculo obstrictos, nunc apostatas nostros, ut gloria eos obligent, quia veritate non possunt. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0997A] | Hujusmodi enim curiositates et suspecta faciunt quaedam, et coactarum expositionum subtilitate plerumque deducunt a veritate. |
[1009A] | Hoc enim legisse debueras, et si non in epistola, sed in ipsa Apostoli secta, a pudore clarius quam stylo ejus impressum; [1009A] ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et veritate, vas electionis, Ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae levitatis inficeres, ut aut damnaverit temere, quem mox esset absoluturus; aut temere absolverit, quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias, et impiam luxuriam, et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparat, ne consuetudini deputaretur; quam absens judicarat, ne spatium reus lucraretur; quam advocata etiam Domini virtute damnaverat, ne humana sententia videretur. |
[1021B] | Hoc qui ab Apostolis didicit et cum Apostolis docuit, nunquam moecho et fornicatori secundam poenitentiam promissam ab Apostolis norat; optime enim legem interpretabatur, et figuras ejus jam in ipsa veritate servabat. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0796A] | Certe recidivatum animae corporalem pronuntiaverunt; tolerabilius mutata, quam negata qualitate: pulsata saltem, licet non adita veritate. |
[0837C] | Nam etsi figmentum veritatis in imagine est, imago ipsa in veritate est sui; necesse est esse prius [0838A] sibi quo alii configuretur: de vacuo similitudo non competit; de nullo parabola non convenit. |
[0820B] | Itaque et resurrectionem eam vindicandam, qua quis adita veritate redanimatus et revivificatus Deo, ignorantiae morte discussa, velut de sepulcro veteris hominis eruperit: quia et Dominus Scribas et Pharisaeos sepulcris dealbatis adaequaverit. |
[0877A] | Dominus quoque in secessu montis etiam vestimenta luce mutaverat, sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat: ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae, alter in veritate nondum defunctae, eamdem tamen habitudinem corporis etiam in gloria perseverare docuerant. |
[0866B] | Si non carnem, ergo conversationem, ut proinde et coelestis imaginem gestemus in nobis; non jam dei, nec jam in coelo constituti; sed secundum liniamenta Christi incedentes in sanctitate, et justitia, et veritate. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»