TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Veterum' [26]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0746920526
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0608C]   Igitur, cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum, et sabbatum aeternum praedictum, circumcisionem carnalem praedictam, et circumcisionem spiritalem praeindicatam, legem quoque temporalem et legem aeternalem denuntiatam, sacrificia carnalia et sacrificia spiritalia praeostensa; sequitur, ut praecedenti tempore datis omnibus istis praeceptis carnaliter populo Israel, superveniret tempus quo legis antiquae et caeremoniarum veterum praecepta cessarent, et novae [0609A] legis promissio et spiritalium sacrificiorum agnitio, et Novi Testamenti pollicitatio superveniret, fulgente nobis lumine ex alto, qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis detinebamur (Luc.

000-00-00 Serial Number=0365115523
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0260C]   Ipsa quoque vulgaris superstitio communis idololatriae, cum in simulacris de nominibus et fabulis veterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium refugit, et dedecus suum ingenio obumbrat, [0261A] figurans Jovem in substantiam fervidam, et Junonem ejus in aeriam, secundum sonum graecorum vocabulorum; item Vestam in ignem et Camenas in aquam, et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lavacris rigatam.
 [0471A]   Quod si Creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet orituris; Christus vero tempus distinctionis istius ( Lex et Prophetae usque ad Joannem) terminum in Joanne statuens inter utrumque ordinem, desinentium exinde veterum et incipientium novorum; necessarie et Apostolus in Christo post Joannem revelato vetera infirmat, nova vero confirmat, atque ita non alterius Dei fidem curat quam Creatoris, apud quem et vetera decessura praedicabantur.
 [0515C]   Timuit scilicet ne et super veterum prophetarum fundamenta, aedificatio nostra constaret in Christo; cum ipse Apostolus ubique nos de prophetis exstruere non cesset.

000-00-00 Serial Number=0967012465
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1054A]   Sed nec veterum scriptorum quisquam inter poetas christianos Tertullianum connumeravit.
 [1053C]   Caeterum libros hos quinque qui primus inter poetarum veterum ecclesiasticorum opera christiana in lucem edidit Georgius Fabricius, eos esse existimat (in quo et ego non dissentio) quorum facit mentionem Tertullianus initio libri primi adversus Marcionem in haec verba: Si quid retro gestum est nobis ADVERSUS MARCIONEM, jam hinc viderit.
 [1066B]   Adam vi captum sic quaerit Christus ubique, Ipse viam gradiens, qua mors operata ruinam est Omnia perlustrans veterum monumenta virorum, Singula perspiciens, exemplis omnibus unus, Ex utero incipiens inimicam expellere mortem, Conceptae simul in gremio cum semine carnis Aetates omnes tacita sapientia lustrans, Debita suscipiens, cunctos mundare paratus, Reddere factori multos, quos sparserat unus.
 [1054D]   Si quis licentiam poetarum veterum christianorum, atque adeo auctoris nostri desideret nosse exactius, legat Vener.

000-00-00 Serial Number=0229375839
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0297A]   Quin ipsos illos legum et antiqui crepatores quam longissime a paternis institutis descivisse, ostendit: Utpote prodigos, sumptuosos, voluptuarios, immodestos, superbos, vinosos, conjugii osores factos: qui nec in ipsis religionibus veterum decreta servarint, sed peregrinas religiones Romam advexerint, damnatasque restituerint: qui in omnibus novitati [0298A] studentes, magis quam ipsi christiani, Deos suos neglexerint; quod ultimum cum latius alibi sit exsecuturus, in fine se praeparat ad diluendas occultorum facinorum objectiones falsas.
 [0339A]   Quantum igitur de diis vestris, nomina [0339A] solummodo video quorundam veterum mortuorum, et fabulas audio, et sacra de fabulis recognosco; quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud deprehendo, quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium, vel ex iisdem vasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter deos ipsos plectimur, [0340A] solatium poenarum esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant.

000-00-00 Serial Number=0925623119
Carmina Tertulliano Adscripta Reditus in Auctori Indicem  
 [1051A]   Tertullianum [1051A] inter veteres poetas connumeravit veterum scriptorum nemo.

000-00-00 Serial Number=0324369073
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1149C]   Certe si tam densa testium nubes, tam concors veterum sententia, pro cujusvis ingenii pruritu sit vellicanda, actum erit penitus de primorum Saeculorum memoria, nec cuiquam ultra [1149D] suam aetatem sapere licebit.
 [1167B]   Ita veterum quidam credidere; at ex ipsis quoque veteribus Aristoteles, L.
 [1189D]   Caeterum diaconis, ceu qui immediate Presbyteris subordinati sunt, absque eorumdem jussione licitum non fuisse baptizare, veterum monumenta testantur.
 [1139C]   At nimiae huic veterum credulitati experientia, ut jam olim Theophrastus advertit, reclamat.
 [1140A]   Et haec veterum communis [1140B] persuasio erat, ut apud Aelian.
 [1140C]   In arenosis enim desertis, saxosis montibus, ac maxime in veterum aedificiorum ruinis, praecipue stabulari dicuntur.
 [1152B]   Caeterum autem generaliter sacrificiis gentilium praemissas fuisse ejusmodi ablutiones, veterum monumenta passim testantur.
 [1175D]   Fuere enim veterum haereticorum quidam, qui ignem illum simpliciter, ac de vero et elementari igne nostro intelligendum, ideoque in Baptismo non minus ignem quam aquam adhibendam putarunt.

000-00-00 Serial Number=0853167832
De Execrandis Gentium Diis [Fragmentum] Reditus in Auctori Indicem  
 [1115B]   Nbsp; [1115B] Tantum caecitatis invasit genus humanum, ut inimicum suum Dominum vocent, et ablatorem bonorum adeo datorem sibi esse praedicent, atque illi gratias agant; vocant ergo illos nominibus humanis, non propriis, nesciunt enim eorum nomina, quia sint daemones intelligunt; sed historias veterum regum legunt, quorum actum cum videant fuisse mortalem, deifico honorificant eos nomine.

000-00-00 Serial Number=0529161692
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0968C]   Eam enim formam reprehendentes qua et vetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes quae adversarii veterum adversus illa poterant retractare; aut et illa recusare debebunt, aut certe ista suscipere necessario, maxime cum et ista, a quocumque institutore sint, sive spiritali, sive tantum fideli, eidem Deo [0969A] currant, cui et vetera.

000-00-00 Serial Number=0401509702
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1150B]   Confertae huic ac mirum in modum opimae veterum rituum copiae superadditur, coronidis instar, de vi et effectu orationis ornata amplissimaque descriptio.

000-00-00 Serial Number=0020976901
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0854C]   Sed et proxime in [0854C] ista civitate, cum Odei fundamenta, tot veterum sepulturarum sacrilega, collocarentur, quingentorum fere annorum ossa, adhuc succida, et capillos olentes populus exhorruit.

000-00-00 Serial Number=0640541613
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1130D]   De repromissionibus futurorum, et qua ratione intelligenda sit Apocalypsis [1130D] Joannis; quam si juxta literam accipimus, judaizandum est; si spiritualiter, ut scripta est, disserimus, multorum veterum videbimur opinionibus contraire; latinorum, Tertulliani, Victorini, Lactantii; graecorum, ut caeteros praetermittam, Irenaei tantum, Lugdunensis episcopi, faciam mentionem, adversum quem vir eloquentissimus Dionysius, Alexandrinae ecclesiae pontifex, elegantem scribit librum; irridens mille annorum fabulam, et auream atque gemmatam in terris Jerusalem, instaurationem templi, hostiarum sanguinem, otium sabbati, circumcisionis injuriam, nuptias, partus, liberorum educationem, epularum delicias et cunctarum gentium servitutem; rursusque bella, exercitus ac triumphos, et superatorum neces, mortemque centenarii peccatoris.
 [1125B]   Codicibus lectionem veterum [1126A] immutamus, maluimus etiam librum de Trinitate inter ea quae desiderantur Tertulliani opera collocare: maxime, cum, etsi idem argumentum latius tractet Novatianus de Patre Deo et Deo Filio; tamen vicissim latius tractetur a Tertulliano adv.
 [1123A]   Hieronymus, cujus integras periodos adduximus in medium, tum ne quid mutilum esset, tum ut intelligat lector qui veterum de Virginitate, hodie tantopere controversa, scripserint; quocirca magnopere optarim exstare huc auctoris libellum, sive prosa conscriptum, sive potius, quod per verbum lusit indicari videtur, carmine.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»