Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0572A] | Effundite jam omnia venena, omnia calumniae tela infligite huic nomini, non cessabo ultra repellere; at postmodum obtundentur expositione totius nostrae disciplinae; nunc vero eadem ipsa de nostro corpore vulsa in vos retorquebo, eadem vulnera criminum in vobis defossa monstrabo, quo machaeris vestris admentationibusque cadatis. |
Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1293A] | Recenseamus nunc caetera pericula et vulnera, ut dixi, fidei ab Apostolo provisa, non carni tantum, verum [1293B] etiam ipsi spiritui molestissima. |
[1292A] | Quis enim non intelligere possit pericula multa et vulnera fidei in hujusmodi nuptiis, quas prohibet, Apostolum providisse, et primo quidem carnis sanctae in carne gentili inquinamentum praecavisse? |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0134A] | Pyctes ipse non queritur dolere se, nam vult, corona premit vulnera, palma sanguinem obscurat; plus victoria tumet quam injuria. |
[0134A] | Ita ab aevo dignissimum creditum est stadiorum experimentum, committere artes, corporum et vocum praestantiam [0134A] exprimere, praemio indice, spectaculo judice, sententia voluptate: qua nulla sunt praelia, non nulla vulnera, pugni quassant, calces arietant, cestus dilaniant, flagella dilacerant: nemo tamen agonis praesidem suggillaverit, quod homines violentiae objectat, injuriarum actiones extra stadium, sed quantum livores illi et cruores et vibices negotiantur intendet: coronas scilicet, et gloriam, et dotem, privilegia publica, stipendia civica, imagines, statuas, et qualem potest praestare saeculum de fama aeternitatem, de memoria resurrectionem. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1078A] | Sextus Alexander Sixto commendat ovile: Post expleta sui qui lustri tempora tradit [1078A] Telesphoro; excellens hic erat, martyrque fidelis; Post illum socius legis, certusque magister; Cum vestri sceleris socius, praecursor et auctor Advenit Romam Cerdo, nova vulnera gestans: Detectus, quoniam voces et verba veneni Spargebat furtim; quapropter ab agmine pulsus, Sacrilegum genus hoc genuit spirante dracone. |
[1061A] | Abstinet aut patitur pro nomine vulnera vere, Verus surgit homo, vere mors victa silebit; Sed non pars hominis anima, sua parte relicta, Percipiet palmam, socia quam carne laborans In stadio luctata, simul conjuncta meretur. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0550A] | Ostendam, sed non imprimam vulnera. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1328A] | Exciderat illi, cum universa nasci juberet, purpureas et coccineas oves mandare: Deus et ipsarum vestium officinas commentus, quae leves et exiles solo pretio [1328A] graves essent; Deus et auri tanta opera produxit, complectendis et distinguendis lapillis; scrupulosa Deus auribus vulnera intulit, et tanti habuit vexationem operis sui et cruciatus infantiae tunc primum dolentis, ut ex illis ad ferrum nati corporis cicatricibus grana nescio quae penderent, quae plane Parthi per omnia quaeque sua bullarum vice inserunt, quanquam et aurum ipsum, cujus vos gloria occupat, cuidam genti ad vincula servire referunt gentilium litterae. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0800B] | Rursus, ulcera et vulnera, et febris, et podagra, et mors redoptanda? |
Sodoma [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1104B] | Quin etiam si quis mutilaverit advena formam, Protinus ex sese suggestu vulnera complet. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»