TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Bonus' [84]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0926884592
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0564A]   Nemini subvenit: ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus; aut ideo Christianus, quia prudens et bonus; cum sit humanius occulta manifestis adjudicare, quam manifesta de occulto praejudicare.
 [0564A]   Quo more etiam nobis soletis: bonus vir Lucius Titius, tantum quod Christianus; item alius: ego miror Caium Seium gravem virum factum Christianum.
 [0564A]   Nemini subvenit: ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus; aut ideo Christianus, quia prudens et bonus; cum sit humanius occulta manifestis adjudicare, quam manifesta de occulto praejudicare.

000-00-00 Serial Number=0264676452
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0131A]   Bona igitur erit et voluntas ejus, qui nisi bonus, non erit Deus.
 [0131A]   Probabit hoc etiam ipsius rei bonitas, quam Deus voluit; martyrii dico: quia bonum nonnisi bonus voluit.

000-00-00 Serial Number=0949970305
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0205A]   Sed quia bonus quidem, Dominus autem non, ideo, qualem habuit, tali usus, necessitatem suam ostendit cedentem conditioni materiae: quam si Dominus fuisset, emendasset.
 [0209C]   Nam etsi dicatur, licet ex occasione materiae, suo tamen arbitrio bona protulisse, quasi nactus bonum [0209C] materiae, quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec utique non de quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec utique non de suo arbitrio proferendo, servit materiae, aliud non habens facere quam ex malo proferre; invitus utique qua bonus, ex necessitate ut invitus, et ex servitute ut ex necessitate.
 [0210C]   Quid necesse erat, suo opere prolato, etiam materiae negotium curare, proinde et malum proferendo, solus ut cognosceretur bonus de bono, materia autem ne cognosceretur mala de malo?
 [0206A]   Ecce enim, etsi non auctor sed assentator mali invenitur Deus, qui malum materiae tanto sustinuit de bono ante mundi constitutionem, quam ut bonus et mali aemulus emendasse debuerat.
 [0211B]   Porro si Dei erit utrumque, videbitur Deus etiam mali auctor: Deus autem ut bonus, auctor mali non erit; si materiae utrumque, videbitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix; si utriusque erit, utrumque; in hoc quoque comparabitur Deo materia, et partes erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem Deo materia non debet, ne duos deos efficiat; si alterum alterius, utique Dei bonum, et materiae malum; neque malum Deo, neque materiae bonum adscribitur: et bona autem et mala Deus, de materia faciendo, cum ea facit.
 [0207A]   Sed cum alias summum bonum constet esse quod sit aeternum ut Deus, per quod solus est Deus, dum aeternus est, et ita bonus, dum Deus; quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam, summum bonum credi necesse est?
 [0210C]   Aut quae fuit ratio, ut cum bona fecisset quasi bonus, etiam mala protulisset quasi non bonus, cum non congruentia sibi solummodo edidit.
 [0205A]   Et ideo precario, non dominio, ut cum ea mala esset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae, qua non valebat ex nihilo uti; non ex potestate, quam si habuisset omnino ut Deus in materiam, quam malam norat, ante eam in bonum convertisset ut dominus et bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur.
 [0209A]   Certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec Deus nisi bonus: nec mala arbor, bonos, quia nec materia est nisi pessima.
 [0210C]   Aut quae fuit ratio, ut cum bona fecisset quasi bonus, etiam mala protulisset quasi non bonus, cum non congruentia sibi solummodo edidit.

000-00-00 Serial Number=0235580444
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0449B]   Aliud est si etiam adorari qua Deus optimus et ultro bonus non vult.
 [0278B]   Malo autem parcere Deum, indignius sit, quam animadvertere: et quidem Deo optimo, qui non alias plene bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio mali exerceat, et boni tutelam expugnatione mali impleat.
 [0464B]   Et Barrabas quidem nocentissimus, vita ut bonus donatur; Christus vero justissimus, ut homicida morti expostulatur.
 [0288B]   Sic et benedicebat quae bene faciebat, ut tibi totus Deus commendaretur, bonus, et dicere et facere.
 [0286B]   [0286B] Et ita Deus tunc maxime magnus, cum homini pusillus; et tunc maxime optimus, cum homini non bonus; et tunc maxime unus, cum homini duo aut plures.
 [0272B]   Talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, injuriae fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praevaricatorem, quam non statim caussae suae exhibuit, plane, si natura bonus, exhibiturus, et non accessione, si ingenio optimus, et non disciplina, si ab aevo Deus, et non a Tiberio; imo, quod verius, a Cerdone et Marcione.
 [0292A]   Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni, libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [0292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni, non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus.
 [0278C]   Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina, phantasma; et ipsa transfunctoria [0278C] praecepta, secura delicta: audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis: Deus melior inventus est, qui nec offenditur, nec irascitur, nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris; bonus tantum est, denique prohibet delinquere, sed literis solis.
 [0392C]   Si Deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, ejusdem imponetur et maledictio in divites; et erit par jam Creatoris, tam bonus quam et judex; nec erit jam discrimini locus, quo duo Dei fiunt; sublatoque discrimine, supererit unum Deum renuntiari Creatorem.
 [0451B]   V) Davidem in recuperatione Sionis offenderant caeci resistentes, quominus admitteretur» (in figuram populi proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium David), «ideo Christus ex diverso caeco subvenit, ut hinc se ostenderet non esse filium David, et ex animi diversitate bonus caecis, quos ille jusserat caedi.
 [0385A]   Sed quoniam discipulos non constanter tuebatur, sed excusat, quoniam humanam opponit [0385A] necessitatem quasi deprecatricem; quoniam potiorem honorem sabbati servat non contristandi, quam vacandi; quoniam David, comitesque ejus, cum discipulis suis aequat in culpa et in venia; quoniam placet illi, quia Creator indulsit; quoniam de exemplo ejus, ipse tam bonus est; ideo alienus est a Creatore.
 [0298A]   Igitur usque ad delictum hominis, Deus a primordio tantum bonus, exinde judex, et severus, et quod Marcionitae volunt, saevus.
 [0376C]   Certe nihil interest quomodo firmaverit legem, sive qua bonus, sive qua supervacuus, sive [0377A] qua patiens, sive qua inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam.
 [0376B]   Malus jam, quando legis eversor, si bonus, cum legis indultor.
 [0376B]   Si non perseveravit bonus destruendo postea legem, falsum ergo testimonium postea collocavit apud illos in curatione leprosi: deservit enim bonitatem, dum destruit legem.
 [0300B]   Sic totus Deus bonus est, dum pro bono omnia est.
 [0289C]   Quod si evenit, absolutum est e contrario Deum neque bonum credendum, neque praescium, neque potentem: siquidem in quantum nihil tale evenisset, si talis Deus, id est bonus, et praescius, et potens, in tantum ideo evenit, quia non talis Deus.
 [0289B]   Si Deus bonus et praescius futuri, et avertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem suam, imo et substantiam suam, per [0289C] animae scilicet censum, passus est labi de obsequio legis in mortem, circumventum a diabolo?
 [0373C]   Et ille jussu et increpitu ea expellens, non suasu qua bonus, timendum se exhibebat.
 [0292A]   Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni, libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [0292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni, non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus.
 [0292B]   Caeterum, nec boni nec mali merces jure pensaretur ei qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inventus, non voluntate.
 [0240B]   Quanto malum injustitia, tanto bonum justitia; bona igitur severitas, quia justa, si bonus judex, id est justus.
 [0422D]   Ergo bona sunt quae Pater Filio tradidit; et bonus jam Creator, [0423A] cujus omnia bona sunt; et ille jam non bonus, qui in aliena bona invasit, ut Filio traderet, docens alieno abstinere.
 [0283A]   Et vero Dei bonitatem ac rationem hominis hoc requisivisse, ut constitueretur homo liberi arbitrii; utpote cum nec boni nec mali merces jure ei pensaretur, qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inventus, non voluntate: VII.
 [0289C]   Si enim et bonus qui evenire tale quid nollet, et praescius qui eventurum non ignoraret, et potens qui depellere valeret, nullo modo evenisset, quod sub his tribus conditionibus divinae majestatis evenire non posset.
 [0302C]   Bona igitur et severitas, quia justa, si bonus judex, id est justus.
 [0274A]   Quis iste deus tam bonus, ut homo ab illo malus fiat?
 [0423A]   Ergo bona sunt quae Pater Filio tradidit; et bonus jam Creator, [0423A] cujus omnia bona sunt; et ille jam non bonus, qui in aliena bona invasit, ut Filio traderet, docens alieno abstinere.
 [0417A]   Qua vero bonus, adeo diligit parvulos, [0417B] ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus protegentibus partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis.
 [0299C]   Atenim, ut malum postea erupit, atque inde jam [0299C] coepit bonitas Dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa justitia Dei nacta est jam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate ejus, qua et ultro Deus bonus pro meritis cujusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur; proinde omnibus aemulis vindicetur.
 [0433B]   An de alieno bonus est?
 [0291C]   Homo autem qui totus ex [0291C] institutione est, habens initium, cum initio sortitus est formam qua esset: atque ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione; non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet bonorum conditorem.
 [0373C]   Cecidit ergo in necessitatem, qua disparem se naturae suae ageret: cum posset ut bonus semel eis parcere.
 [0376B]   Nam et bonus, inquit, praeterea sciens omnem, qui lepra esset liberatus, solemnia legis executurum, ideo ita praecepit.
 [0437B]   Deus bonus.
 [0265C]   Non enim potest dici non fuisse aut materiam, aut caussam cognoscendi Deum, cum et homo a primordio esset in saeculo, cui nunc subvenit, et malitia Creatoris, adversus quam ut bonus subvenit.
 [0299A]   A primordio denique creator tam bonus, quam et justus, pariter et utrumque processit.
 [0291B]   Nam bonus natura Deus solus (Matth.
 [0278C]   Malus autem, inquiunt, timebitur, bonus autem diligetur.
 [0283B]   Neque etiamsi in diabolum transcriberetur culpa, ut instinctorem delicti, propterea in Creatorem dirigendam, ut in auctorem diaboli, utpote qui angelus a Deo et bonus factus sit, non diabolus, id est delator.
 [0376B]   Si enim bonus perseveravit, nunquam destructor erit legis, nec Dei alterius habebitur, cessante legis destructione per quam alterius Dei vindicatur.
 [0297D]   Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suae egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem [0297D] eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus [0298A] inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendae arboris vitae jam de vita regressurum.
 [0297B]   Sed ipse auctor delicti, in persona peccatoris viri denotabatur; retro quidem invituperabilis a die conditionis suae, a Deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud Deum constitutus, qua bonus apud bonum: postea vero a semetipso translatus in malum.

000-00-00 Serial Number=0041774929
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1059A]   Qui vobis magnos parvis donavit honores, Prosevit fruges, animalia cuncta subegit, Tempora qui certis foecundat mensibus anni, Dulcores, potus varios, pingues et odores, Jucundos flores, nemorumque umbracula grata, [1059A] Mirificos tribuit succos pubentibus herbis, Fontes et fluvios diffundit dulcibus undis, Sideribus coelum, totumque illuminat orbem, Immensus solus Dominus, justusque bonusque, Cognitus ex opere, aspectu non cognitus ulli: Quem stultae quamvis gentes errore copertae, Florentes opibus, alieno nomine laudent, Factoremque tamen gnari culpare verentur.
 [1061A]   Non facit hoc justus, mercedis redditor aequus, Et bonus, et dives, quem credimus omnia posse, Suavis in ingratos, miserandi plena voluntas.
 [1062A]   Post meritos renovata ferat Deo laudis honores, Non ignara sui, fragilis, mortalis et aegra Certatis, magni possit quid vivida virtus, Qui bonus atque potens vitam non invidet ulli.
 [1068A]   Propterea cunctae carnis praemortua membra Curabat sabbathis, aut caeci a germine nati Lumina, quae nondum dederat, cernendo peregit; Aut hominem totum exanimem, per sabbata vivum Deque sepultura, praesenti plebe, vocavit; Ipse novi factor, veteris bonus ipse refector, Aut quae defuerunt supplens, aut perdita reddens.

000-00-00 Serial Number=0571616769
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0377A]   Quae licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus ac concupiscentiis evigorata, [0376B] licet falsis diis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valetudine, et sanitatem suam patitur, DEUM nominat, hoc solo nomine, quia proprio [0377A] Dei veri: DEUS MAGNUS, DEUS BONUS, et QUOD DEUS DEDERIT, omnium vox est.
 [0280A]   Quod ita plerique clausis oculis in odium ejus impingunt, ut bonum alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem: Bonus vir Caļus Seius, tantum quod Christianus.
 [0280A]   Nemo retractat: Nonne ideo bonus Caļus, et prudens Lucius, quia Christianus?
 [0280A]   Aut ideo Christianus, quia prudens et bonus?

000-00-00 Serial Number=0324315369
Carmen De Jona Et Ninive Reditus in Auctori Indicem  
 [1108C]   At bonus, et nostri patiens, et plectere serus, Omnipotens Dominus nullam jaculabitur iram, Ni prius admoneat, durataque pectora pulset [1108D] Praesagos agitans angusta mente, prophetam Namque Ninivitum meritis mandarat Jonam Praefari exitium Dominus; sed conscius ille [1109A] Parcere subjectis, et debito cedere poenae Supplicibus; facilemque boni, cessabat abire, Ne vanum caneret, cessura pace minarum.

000-00-00 Serial Number=0477047205
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0668A]   Illam salvam venit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur, illam pluris fieri vetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus suis ponit.
 [0697B]   Si vero Samius [0697B] Sophista Platoni auctor est animarum de recidivatu revolubili semper ex alterna mortuorum atque viventium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus caetera, tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, verum etiam temerario mendacio incubuit.
 [0720B]   Sic et divinitas animae in praesagia erumpit, ex bono priore, et conscientia Dei in testimonium prodit: Deus bonus!

000-00-00 Serial Number=0473868787
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0102A]   XI, 1), florem incorruptum, immarcescibilem, sempiternum: quem et bonus miles eligendo, in coelesti ordinatione, dignatione profecit.

000-00-00 Serial Number=0055852771
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0102D]   Non debet devitari, quia bonus; necesse est enim bonum esse omne quod Deo visum est.
 [0113B]   Certe quidem bonus pastor animam pro pecoribus ponit; ut Moyses, non Domino adhuc Christo revelato, etiam in se figurato, ait (Exod.

000-00-00 Serial Number=0780054629
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1090D]   Jam mihi luciferas liceat contingere Musas, Pandere secretas fluviali vertice lymphas; Et laetas alio positas sub sidere sylvas, Aeternasque simul modulabor carmine flammas, Unde mare tumidum, immensa fluctuet unda, [1090D] Quae virtus solidas moveatque tremiscere terras, Et lux unde novo praefulserit aurea mundo, Quisve hominem laeto potuisset fingere limo, Unde genus vacuo potuisset crescere saeclo; Et quae vivendi populo sit multa cupido, Quaeve creata malo, moriendi quaeve propago, Unde bonus roseis sit odorque ruborque coronis.

000-00-00 Serial Number=0634487629
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1258C]   Ut malus unusquisque fiat, bonus perseverare non poterit.

000-00-00 Serial Number=0677572906
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1245A]   Nae tu verecunda bonus, ad delinquendum expandens frontem, ad deprecandum vero subducens.

000-00-00 Serial Number=0666664243
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0014B]   Saul, bonus prae caeteris, livore postea evertitur.
 [0014B]   David, vir bonus secundum cor Domini, postea caedis et stupri reus est.

000-00-00 Serial Number=0531848729
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0983C]   Caeterum, Deus, inquiunt, bonus et optimus, et misericors et miserator (Psal.
 [0984A]   Quia, etsi bonus natura Deus, tamen et justus (Psal.
 [0992A]   Sed ovis proprie Christianus, et grex Domini Ecclesiae populus, et pastor bonus Christus (Jo.
 [1000B]   Nam, si qua te carnis vacillatio, animi avocatio, oculi evagatio de tenore decusserit, Deus bonus est: suis, non ethnicis, sinum subjicit; secunda te poenitentia excipiet; eris iterum de moecho Christianus.
 [1003C]   Et tu quidem poenitentiam moechi ad exorandam fraternitatem in ecclesiam inducens, [1003C] conciliciatum et concineratum cum dedecore et horrore compositum prosternis in medium ante viduas, ante presbyteros, omnium lacinias invadentem, omniunt vestigia lambentem, omnium genua detinentem, inque cum hominis exitum quantis potes misericordiae inlecebris, bonus pastor et benedictus Papa concionaris, et in parabola ovis, capras tuas quaeris, tua ovis ne rursus de grege exiliat, quasi non exinde jam liceat quod nec semel licuit, caeteras etiam metu comples, cum maxime indulgens.

000-00-00 Serial Number=0876419783
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1127C]   Ex sententia Apellis: «Evasit autem non bonus, et quae ab ipso facto sunt, non bene facta sunt, sed secundum malam ipsius mentem ab ipso creata sunt.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»