TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Consilio' [29]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0589392543
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0562B]   Quod praesidi offeratur, quod de reo inquiratur, quod respondetur vel negatur, quod de consilio recitatur, id reum agnosco.

000-00-00 Serial Number=0852286875
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1290A]   Igitur in ista maxime specie, nisi obsequimur, periclitamur, quia suasum impune quid negligas, quam jussum, quod illud de consilio veniat et voluntati proponatur, hoc autem de potestate descendat et necessitati obligetur, illic libertas, hic contumacia delinquere videatur.

000-00-00 Serial Number=0399236202
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0152A]   Non enim dehortationis consilio, sed dilectionis retinere tantaverant, ut Apostolum desiderantes, non ut martyrium dissuadentes.

000-00-00 Serial Number=0438991249
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0522A]   Cum praedicationis enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum ejus, audentius sermonem enuntiarent; alii per invidiam et contentionem; quidam vero et per sermonis existimationem , plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, jam aliqui et ex simultate Christum praedicarent; erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum varietatem Sed caussas solas animorum, non regulas sacramentorum in diversitate proponens, unum tamen Christum, et unum ejus Deum, quocumque consilio [0522B] praedicatum confirmat, et ideo: Nihil mea, inquit, sive caussatione, sive veritate Christus annuntietur; quia unus annuntiabatur, sive ex caussatione, sive ex veritate fidei.
 [0297C]   Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suae egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem [0297D] eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus [0298A] inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendae arboris vitae jam de vita regressurum.
 [0364C]   IX, 19), potuit et Petro hoc in consilio fuisse, aliquid aliter agendi quam docebat.
 [0299A]   Bonitas ejus operata est mundum, justitia modulata est, quae etiam tum mundum judicavit ex bonis faciendum, quia cum bonitatis consilio judicavit.
 [0335C]   Nunc ut haec omnia ad Evangelii distulerim examinationem, tamen quod supra statui, si omni modo natus credi habebat, qui homo videbatur; vane nativitatis fidem consilio imaginariae carnis expungendam putavit.
 [0465C]   Sed sic et Joseph corpus fuisse noverat, quod tota pietate tractavit, ille Joseph, qui non consenserat in scelere Judaeis: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestium non sedit; oportuerat etiam sepultorem Domini prophetari, ac jam tunc merito benedici.
 [0272A]   Si, ut ex hoc melior inveniretur quanto Creator deterior haberetur, satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum voluit oneratum operationibus ejus admissis, et saeculum in vexatione detinuit.

000-00-00 Serial Number=0215417027
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1066B]   Et quia terribilis puteo demersus iniquo Vir cecidit, suasit virgo subducta dracone; Consilio placuit, tegmen coeleste reliquit; Arguit hos lignum nudos, mors atra coegit, [1066C] Ex eadem massa simili ratione refecta Jam renovata, redit flos carnis, et hospita pacis Virgine desponsa caro, non ex semine nato Artifici conjuncta suo, sine debito mortis Angelus haec mandata Patris, per sidera defert Lucida, ut angelica credantur nuntia fama, Virginis ut virgo; carnis caro debita solvat.
 [1071A]   Hujus Abel justus, pastor pecudumque magister, Fraternae occidit quem olim violentia dextrae; Hujus Enoch, insigne decus, de corpore membrum [1071A] A Deo digressos populos facinusque sequentes, Deum furit in terris refugarum turba latronum; Sacrilegum genus ut fugeret crudele gigantum, Consilio revocabat, in omnibus ipse fidelis.

000-00-00 Serial Number=0386566937
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0178A]   Et si dixit Apostolus: Quis cognovit sensum Domini, et quis illi consilio fuit (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0809335470
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0700A]   Invenimus autem apud commentarios etiam humanarum antiquitatum, paulatim humanum genus exuberasse, dum [0700A] aborigines, vel vagi, vel extorres, vel gloriosi quique occupant terras, ut Scythae Parthicas, ut Amyclae Peloponesum, ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam, ut Phoenices Africam, dum solennes etiam migrationes, quas αποικιας appellant, consilio exonerandae popularitatis, in alios fines examina gentis eructant.

000-00-00 Serial Number=0419875085
De Execrandis Gentium Diis [Fragmentum] Reditus in Auctori Indicem  
 [1115C]   Et ne a patre interficeretur, aut si fas est dicere, denuo pareretur, Cretam delatus, consilio matris in antro Idaeo nutritur, a Cretibus hominibus natis arma quatientibus occultatur, caprae ubera sugit, cujus excoriatae pelle amictus utitur, nutricis suae scilicet a se interfectae: sed tres cincinnos aureos ei assuit, centenum boum singulos pretium valentes, sicut meminit auctor eorum Homerus, credere si aequum est.

000-00-00 Serial Number=0889220595
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0914C]   Quamquam in hujusmodi cum fide sua conloqui debet unusquisque, ejusque vires consulere; tamen quoniam, in ista specie, carnis necessitas cogitatum movet, quae fere apud eamdem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio, tanquam advocato adversus carnis necessitates.
 [0919A]   Perinde tamen et hujus sermonis ordinem, de consilio suo, non de divino praecepto introducit.

000-00-00 Serial Number=0765790999
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0686A]   Plane ad sacerdotium et sacrificium vocatus non ibo (proprium enim idoli officium est): sed neque consilio, neque sumptu, aliave opera in ejusmodi fungar.

000-00-00 Serial Number=0719758987
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0947A]   Haec erit interpretatio capituli istius de hoc examinanda, an et tempori, et caussae, et tam exemplis et argumentis praecedentibus, [0946C] quam et sententiis et sensibus subsequentibus; [0947A] et in primis, an ipsius Apostoli et consilio proprio congruat et instituto: nihil enim custodiendum est, quam ne diversus sibi quis deprehendatur.

000-00-00 Serial Number=0794317424
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1146B]   Verum non is est Tertullianus, qui paucis contentus sit interpretibus; et cum recentiores ejus [1146B] interpretes ab antiquiorum conatibus minime deterriti sint, quominus et suos illi producerent, cur Panciroli studiosos de tam nobili consilio dejicere debuit inconsultus hic metus?

000-00-00 Serial Number=0698754907
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1226A]   Nonnihil brevius perstrinxerat, novo consilio, et in peculiari libro ampliorem ejus tractationem postea suscepisse dicatur, et quidem partim in catechumenorum gratiam, ut hi eo majorem de baptismi pretio aestimationem conciperent, quem intelligerent tam laboriosis poenitentiae operibus comparandum esse?

000-00-00 Serial Number=0788604081
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0011A]   Quo consilio jam pene peracto, vel ad metam properante, subiit, sive ex clericorum romanorum invidia, sive ex impotenti Septimii ingenio, acerrimoque viri africani animo, lugenda sane procella, quae [0011B] eum ab navi Ecclesiae et portu fidei catholicae in invios Montanismi scopulos abripuit.
 [0029A]   Hoc de consilio diffidentiae, aut de studio aliter ineundae constitutionis induxerim, nisi ratio constiterit, in primis illa, quod fides nostra obsequium Apostolo debeat, prohibenti quaestiones inire, [0029B] novis vocibus aures accommodare (I Tim.

000-00-00 Serial Number=0547071695
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1009A]   Lusit igitur et de suo spiritu, et de Ecclesiae angelo, et de virtute Domini, si quod de consilio eorum pronuntiaverat, rescidit.

000-00-00 Serial Number=0875123441
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0802B]   Recogita totum illi Deum occupatum ac deditum, manu, sensu, opere, consilio, sapientia, providentia, et ipsa imprimis affectione, quae liniamenta ducebat.

000-00-00 Serial Number=0018104434
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0631A]   Quanquam etsi ita esset, tam apto consilio, tantae obstinatio disciplinae debebat obsequium.
 [0631A]   Sunt qui existiment Christianos expeditum [0631A] morti genus ad hanc obstinationem abdicatione voluptatum erudiri, quo facilius vitam contemnant, amputatis quasi retinaculis ejus, ne desiderent, quam jam supervacuam sibi fecerint: ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur.
 [0637A]   Facit etenim ad originis maculam, ne bonum existimes, quod initium a malo accepit, ab impudentia, a violentia, ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis: et nunc ara Conso illi in Circo defossa est ad primas metas sub terra, cum inscriptione hujusmodi, CONSUS CONSILIO, MARS DUELLO, LARES COMITIO POTENTES.

000-00-00 Serial Number=0395252764
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0903A]   V, 9) non tantum univirae, id est nuptae, aliquando eliguntur, sed et matres, et quidem educatrices filiorum, scilicet, ut experimentis omnium affectuum [0903A] structae, facile norint caeteras et consilio et solatio juvare, et ut nihilominus ea decucurrerint, per quae foemina probari potest.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»