Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0566A] | Quid ergo prohibuit apud executores quoque legum proinde constare, cum de caeteris criminibus, quae similiter legibus arcentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, poena cessat? |
[0569C] | Impunitatem, aeternitatem quanto constare vultis? |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0131A] | Malum enim Deum qui praesumpserit, constare in utroque non poterit: aut Deum negare debebit, quem malum existimarit; aut bonum dicere, quem Deum pronuntiarit. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0210B] | Ita unde bonum constitit, jam negabit Hermogenes inde illud constare potuisse. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0240A] | Primo itaque loco Dei unitatem et singularitatem ostendit, cum impossibile evincat duo dari suprema entia: qui enim duo potuit admittere, idem et plura; [0240A] post duo enim multitudo, unione jam excussa, numerus autem divinitatis summa ratione constare debet. |
[0267B] | Hoc nunc ut probem constare, quod superest, ab ipsis adversariis sumam. |
[0468C] | Nihil sine origine, nisi Deus solus: quae quantum praecedit in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare [0468D] de statu possit. |
[0343A] | Quid horum constare possit, ignoro. |
[0252B] | Numerus autem divinitatis summa ratione constare deberet, vel quoniam et cultura ejus in anceps deduceretur. |
[0363B] | Caeterum, praejudicatum est ex manifestis, cujus opera et ingenia per antitheses constant, eadem forma constare etiam sacramenta. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1063A] | Inde volens omnem caussam constare ruinae Scilicet ut sua facta Deo subsignet iniqua Ocius, et possit suasos infigere poenis; Veris falsa tegens, et lenibus aspera vertens; Et roseis sertis hastae mucrone coperto, Improvise necans incautos morte suprema. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0657C] | Siquidem et ipsi philosophi ex contrariis [0657C] universa constare condicunt, secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0767A] | Adeo non competit tentatio nativitatis, quam licebat et sine matris, et sine fratrum nominatione constare. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1315B] | Imo lenocinia formae cum corporibus prostitutis conjuncta esse ex Scriptura constare. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0103B] | Igitur [0103B] consultationi tuae ordinem quoque induimus, animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius persecutionis, utrum a Deo obveniat, an a diabolo, quo facilius de obitu ejus constare possit. |
[0116C] | Non decet Christum pecunia constare. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0050B] | Cum igitur iis veritas adjudicetur quicumque in ea regula [0050B] incedimus, quam Ecclesia ab Apostolis accepit; constare propositum suum non esse admittendos haereticos ad ineundam de Scripturis provocationem, cum christiani non sint, et proinde exhaeredati a possessione christianarum litterarum. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0999B] | Porro, nec remedia sapere, quibus pericula ipsa non sapiunt, illic autem poenitentiae constare rationem, ubi conscientia et voluntate delinquitur, ubi et culpa sapiat et gratia, illum lugere, illum volutari qui sciat et quid amiserit et quid sit recuperaturus, si poenitentiam Deo immolarit, utique eam magis filiis offerenti, quam extraneis. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0813A] | Dicimus plenum primo perfectumque credendum judicium Dei, ut ultimum jam atque exinde perpetuum: ut sic quoque justum, dum non in aliquo minus: ut sic quoque Deo dignum, dum pro tanta ejus patientia, plenum atque perfectum: itaque plenitudinem perfectionemque judicii, non nisi de totius hominis repraesentatione constare. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0635B] | Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praejudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et [0635C] angelis ejus sint mancipata, scilicet per idololatriam. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»