Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0570A] | Si qua istic, apud vos saltem ratio est, edatis velim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0212A] | Unici Dei status hanc regulam vindicat: non aliter unici, nisi quia solius: non aliter solius, nisi quia nihil cum illo: sic et primus erit, quia omnia post illum: sic omnia post illum, quia omnia ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo, ut illi quoque Scripturae ratio constet: Quis cognovit sensum Domini? |
[0229C] | De caetero vero statu materiae, etsi non est retractandum, prius enim erat ut eam esse constaret, tamen ac si constiterit, persequendus est ordo: quo [0229C] magis eam non esse constet, cujus nec reliquus status consistat, simul ut contrarietates suas agnoscat Hermogenes. |
[0207A] | Sed cum alias summum bonum constet esse quod sit aeternum ut Deus, per quod solus est Deus, dum aeternus est, et ita bonus, dum Deus; quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam, summum bonum credi necesse est? |
[0212A] | Exclusa itaque materia, dum excluditur caussa ejus, superest uti [0212A] Deum omnia ex nihilo fecisse constet. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0603A] | Et ideo si salutem circumcisio [0603A] omni modo adferret, etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset, quominus octava die circumcideret eum, quando constet Sefforam coactam ab angelo id fecisse in itinere. |
[0595D] | Sabbati quoque observationem temporalem fuisse, Sabbati aeterni figuram: utpote quod neque a praedictis patriarchis ante legem Moysi, neque post eamdem [0595D] ab omnibus perpetuo observatam, exemplis constet Jesu Nave et Machabaeorum. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0270B] | Igitur, cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem, quam Creatorem, satis jam et probatio nostra munita [0270C] est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex Evangelii et Legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est: non esse credendum deum quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis sensibus. |
[0251A] | Sed etiam alterius formae reges, qui singulares in unione imperii praesunt, si minutalibus, ut ita dixerim, regnis undique conferantur in examinationem, qua constet quis eorum praecellat in substantiis et viribus regni, in unum necesse est summitas magnitudinis [0251B] eliquetur, omnibus gradatim per comparationis exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis. |
[0257A] | Caetera viderit Marcion, si in diversitate disposuit; posteriora enim sunt in retractatu: imo nec admittentur, si de principali statu constet. |
[0452B] | Hic cum ex duabus substantiis constet, ex corpore et anima, quaerendum est ex qua substantiae specie periisse videatur. |
[0367B] | Igitur dum constet haec quoque apud Ecclesias fuisse, cur non haec quoque Marcion attigit, aut emendanda si adulterata, aut agnoscenda si integra? |
[0402C] | Quae cum constet praedicata in Christum Creatoris, sicut ad singula ostendimus, satis perversum, ut Christus non Creatoris per ea se renuntiarit intelligendum, per quae magis Christum [0403A] Creatoris agnosci compellebat. |
[0265B] | Caeterum, non quia liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat; sed si esse constiterit, tunc et liberasse dicetur; ut et an liberaverit constet; quia potuerit et esse, et non liberasse. |
[0271C] | Igitur, cum constet in primordio cessasse bonitatem Dei illius (non enim a primordio liberavit hominem), et voluntate potius eam quam infirmitate cessasse, jam voluntas suppressae bonitatis finis invenietur malignitatis. |
[0266A] | Tractandum et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus sit, ut constet an vere; et ita credatur esse, quem digne constiterit revelatum. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0194A] | Nam et Apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adjecit, secundum Scripturas; ut duritiam pronuntiationis Scripturarum auctoritate molliret, et scandalum auditori everteret Quanquam cum duae substantiae censeantur in Christo Jesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, sicut mortalem quae humana sit, apparet, quatenus eum mortuum dicat, id est, qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et Sermonem et Dei Filium. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0474A] | Quantiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis [0475A] nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto juvamus, non qua penes vos parasiti [0476A] affectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, [0477A] sed qua penes Deum major est contemplatio mediocrium. |
[0413A] | Edatur hic aliquis sub tribunalibus vestris, quem daemone agi constet. |
[0266A] | Malunt nescire, quia jam oderunt; adeo quod nesciunt, praejudicant id esse, quod, si sciant, odisse non poterant; quando si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere [0266A] injuste odisse; si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius acquiratur ad perseverantiam, etiam justitiae ipsius auctoritate. |
[0438A] | Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatori vel cuilibet homini impertiri possunt, et ita nos crimini addicite. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0666B] | Cum enim animam passibilem constet eorum quae sortita est pati; aut per animum et cum animo patietur, si concreta est animo (non potest animus impassibilis induci); aut si non per animum nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo nihil, et qui nihil patitur. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0770B] | Et adeo ad spiritum, non ad carnem, coelestem [0770B] hominem refert: ut quos sic comparat, constet in hac carne terrena coelestes fieri, spiritu scilicet. |
[0781B] | Sed remisso Alexandro cum suis syllogismis, quos in argumentationibus torquet, etiam cum psalmis Valentini, quos magna impudentia quasi idonei alicujus auctoris interserit, ad unam jam lineam congressionem dirigamus, an carnem Christus ex virgine acceperit, ut hoc praecipue modo humanam eam constet, si ex humana matrice substantiam traxit. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0683A] | Recogitemus omnem idololatriam in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse, etiam apud suos constet. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0932A] | An autem nova, de hoc interim constet. |
[0944A] | Quo autem sensu Apostolus scripserit, ita relucebit, si prius constet, non hoc illum sensu scripsisse, quo Psychici utuntur. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1263B] | Ergo cum constet de resurrectione mortuorum, vacat dolor mortis, vacat et impatientia doloris. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1225B] | Et denique haud facile scriptorem quisquam reperiet, qui perpetuo sibi constet, praesertim si non uno continuo opere protraxerit, sed per varias, neque cohaerentes materias, variis temporibus, annisque ipsis interpolatas, circumduxerit calamum. |
[1225C] | Quid mirum igitur, si neque Tertullianus undequaque sibi constet, sed, cum primitus, licet jam adultiori aetate, se ad scribendum contulit, nonnihil alacriori stylo usus fuerit, deinceps aliis in ejus operibus nonnihil magis subsidente, majorique eruditionis apparatu ornatum [1225D] velut compensare. |
[1231A] | Quoniam cum Deum grande quid boni constet esse, utique bono nisi malum non displiceret, quod inter contraria [1231B] sibi nulla amicitia est. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0872C] | Porro, cum constet, fixumque sit, illud resurrecturum corpus, quod fuerit seminatum, ad ipsius rei exhibitionem provocabuntur. |
[0882A] | Ecce autem, ut adhuc controversiam exaggerent, carni maxime eidem, de officiis quoque membrorum argumentantur, aut et ipsa dicentes permanere debere in suis operibus et fructibus, ut eidem corpulentiae adscripta; aut, quia constet discessura esse officia membrorum, corpulentiam quoque eradant: cujus scilicet perseverantia credenda non sit utique sine membris, quia nec membra credenda sint sine [0882B] officiis. |
[0797A] | Nam et ordo semper a principalibus deduci exposcit, ut de ipso prius constet, a quo dicatur dispositum esse, quod quaeritur. |
[0870B] | Hoc ergo jam de exemplo seminis constet, non aliam [0870C] vivificari carnem, quam ipsam quae erit mortua, et ita sequentia relucebunt: nihil enim adversus regulam [0871A] exempli licebit intelligi. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0631B] | Igitur neque alienum videri posse, neque inimicum Dei quod de conditione constet ipsius: neque cultoribus Dei vitandum, quod Dei non sit inimicum, quia nec alienum. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0898B] | Convertamus ad ipsas jam rationes recensendas, per quas Apostolus docet velari foeminam oportere, an eaedem etiam virginibus competant: ut ex hoc quoque vocabuli communio inter virgines et non virgines constet, dum eaedem velaminis caussae in utraque parte deprehenduntur. |
Fragmenta Varia | Reditus in Auctori Indicem |
[1123A] | Praeterquam enim quod illum adolescens scripsisse dicitur, et hunc sub finem vitae scriptum constet; etiam ex proposito minime tractat de molestiis nuptiarum. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»