Ad Martyres | Reditus in Auctori Indicem |
[0627A] | Quot a latronibus fetro, ab hostibus etiam cruce extincti sunt, torti prius, imo et omni contumelia expuncti! |
Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0573A] | Licet etiam hinc recognoscere, inprimis, cum alii alios deos colitis, eos quos non colitis, [0573A] utique contemnitis; praelatio alterius sine alterius contumelia esse non potest, nec ulla electio non reprobatione componitur. |
[0574C] | Plane, quoniam illis coelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum: primo quidem, quod non decuerit alios eis annumerari, quibus datum sit post mortem deos fieri; secundum, quod tam libere atque manifeste coram populo pejeraret contemplator Proculus in coelum recepti, nisi contemneret quos dejeraret, quam ipse, quam ii, qui ei pejerare permittant; consentiunt enim ipsi nihil esse quod dejerant, imo insuper et praemio afficiunt, quia publice contempserit perjurii vindices; quanquam perjurii apud vos unusquisque purus [0575A] est. |
[0574A] | Non suffecerat vectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet [0574B] aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam, quemcumque habetis, depretietis aliqua indignitate. |
Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1287A] | Regem saeculi, pontificem maximum, rursus nubere nefas est: quantum Deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat, non utique ut alicujus boni affinis, sed ut Dei Domini placita cum contumelia affectans! |
[1280B] | Carnis concupiscentia aetatis [1280B] officia defendit, decoris messem requirit, gaudet de contumelia sua: dicit virum necessarium sexui, ut auctoritatis et solatii causa, vel ut a malis rumoribus tuta sit. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0448C] | Vanum enim, si credidimus Deum de contumelia aut gloria scilicet alicujus praedicasse, ut non eum portenderet, quem et in lapidis, et in petrae, et in montis figura (Is. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0344A] | Praelatio alterius sine contumelia alterius non potest procedere, quia nec electio sine reprobatione. |
[0344A] | Si tamen haec numina censeri velint, colere utique oportebat, non spernere, quod tamen passim facere illos ostendit, cum singuli plures colant, [0343B] cum divinitas ab humano pendeat arbitrio, cum simulacra eorum, ut domestica instrumenta pignerentur, venditentur, nec privata tantum, sed et publica, ut adeo majestas quaestuaria efficiatur: mortuis quoque id honoris quod diis habeatur, qui tanto dignius scilicet imperatoribus etiamnum viventibus tribuitur, quoniam [0344A] et ipsi deos faciunt; at certe meretricibus, cinaedis, similibusque publicae libidinis victimis, non sine insigni deorum contumelia, licet ii ipsi nihilo nobiliores sint, addici potest. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0098B] | Certe praeter figuram, contumelia in promptu est, et turpitudo et dedecoratio, et his implexa saevitia, quae tunc Domini tempora et foedaverunt et lancinaverunt; uti tu nunc laurea, et myrtho, et olea, et illustri aliqua fronde, et quod magis usui est, centenariis quoque rosis de horto Midae lectis, et [0099A] utrisque liliis, et omnibus violis coroneris, etiam gemmis forsitan et auro, ut et illam Christi coronam [0100A] aemuleris, quae postea ei obvenit, quia et favos post fella gustavit (Luc. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1319A] | Nam etsi accusandus decor non est, ut felicitas corporis, ut divinae plasticae accessio, ut animae aliqua vestis urbana; timendum tamen est vel propter injuriam et violentiam spectatorum, quae etiam pater fidei Abraham in uxoris suae specie pertimuit, et sororem mentitus Saram, salutem contumelia redemit. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0681B] | Porro blasphemia, quae nobis omnino devitanda est, haec opinor est: si quis nostrum ad justam blasphemiam ethnicum deducat, aut fraude, aut injuria, aut contumelia, aliave materia dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et Dominus. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1042A] | Tota oris contumelia mugiret, si posset: Nemea certe, si quis loci genius, ingemebat: tunc enim se circumspexit leonem perdidisse. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1262B] | Cujus ictus ille sit, dolore et contumelia constrictus, gravius a Domino vapulat. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0881A] | Quod vestimenta et calciamenta filiorum Israelis quadraginta illis annis indetrita et inobsoleta manserunt; quod et in ipsis corporibus ungulum et capillorum facilia crementa [0880C] habilitatis et dignitatis justitia defixit, ne etiam enormitas corruptelae deputaretur: quod Babylonii ignes, trium fratrum nec tiaras, nec sarabaras, quamquam Judaeis alienas, laeserunt; quod Jonas devoratus a bellua maris, in cujus alvo naufragia digerebantur, triduo post incolumis expuitur; quod hodie [0881A] Enoch et Elias nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati, et hoc ipso jam aeternitatis candidati, ab omni vitio, et ab omni damno, et ab omni injuria et contumelia immunitatem carnis ediscunt, cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet, haec futurae integritatis esse documenta? |
[0806C] | Age jam, quid de ea sentis, cum pro nominis fide in medium extracta, et odio publico exposita, decertat; cum in carceribus maceratur, teterrimo lucis exilio, penuria mundi, [0806C] squalore, paedore, contumelia victus; ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata; cum jam et in luce omni tormentorum machinatione laniatur; cum [0807A] denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo vicem, moriendo pro ipso, et quidem per eamdem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum? |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»