[0266A]
|
Tractandum et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus sit, ut constet an vere; et ita credatur esse, quem digne constiterit revelatum.
|
[0284C]
|
[0284C] Occasio reformandi opusculi hujus, cui quid acciderit primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus diis adversus Marcionem retractandis, sui cuique titulum et volumen distingueremus pro materiae divisione, alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes digne Deum esse: quatenus ita Pontico placuit, alterum inducere, alterum excludere.
|
[0266A]
|
Tractandum et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus sit, ut constet an vere; et ita credatur esse, quem digne constiterit revelatum.
|
[0313A]
|
Atqui nec ullum admissum criminosum reputabitur Creatori, qui iniquissimam civitatem digne meritoque [0313B] decreverat abolendam.
|
[0297C]
|
Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suae egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem [0297D] eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus [0298A] inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendae arboris vitae jam de vita regressurum.
|
[0293A]
|
Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat; fruendas autem quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum Deum, id est in bonum: quis enim adversus se permittet aliquid?
|
[0291A]
|
Sed quoniam ex hoc jam intelligimur, eo struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei evenit, non Deo, sed ipsi debeat exprobrari; ne et tu [0291A] hinc jam opponas, non ita illum institui debuisse si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset; hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius commendem, et ita institutum, et digne Deo institutum, potiore ostensa ea caussa quae ita fecit institui.
|
[0281D]
|
Cum libro praecedenti definierit Tertullianus deum Marcionis Deum non esse, regulis certis praescribentibus unicam esse divinitatem; hoc libro Deum Creatorem digne Deum esse, utpote bonum, non malum, defendit, II.
|