Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1277A] | Nam et Adam unus Evae maritus, et Eva una uxor illius, una mulier, una costa. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0716A] | Si enim Adam et Eva ex [0716B] agnitione boni et mali pudenda tegere senserunt, ex quo idipsum sentimus, agnitionem boni et mali profitemur. |
[0712C] | Prior enim [0712C] Adam; foemina aliquanto serius: posterior enim Eva. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0782B] | Crediderat Eva serpenti: credidit Maria Gabrieli. |
[0782B] | Sed Eva nihil tunc concepit in utero ex diaboli verbo. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1305A] | Si tanta in terris moraretur fides, quanta merces ejus exspectatur in coelis, nulla omnino vestrum, sorores [1304D] dilectissimae, ex quo Deum vivum cognovisset, et [1305A] de sua, id est de foeminae conditione didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem appetiisset, ut non magis in sordibus ageret, et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Evam lugentem et poenitentem; quo plenius id quod de Eva trahit (ignominiam dico primi delicti, et invidiam perditionis humanae) omni satisfactionis habitu expiaret (Genes. |
[1305B] | Age nunc, si ab initio rerum et Milesii oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent, et margaritae canderent et ceraunia coruscarent, si ipsum quoque aurum jam de terra cum cupiditate prodisset; si jam et speculo tantum mentiri liceret: et haec Eva concupisset de paradiso expulsa, jam mortua, opinor. |
[1303C] | Nonnulla praefatus de lapsu in Eva mulierum, indeque summa ipsis incumbente humilitate, cultum muliebrem ostendit a daemone constitutum, vanitatemque describit auri, argenti gemmarumque in [1303D] vestibus rutilantium. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0920B] | Nam cum hominem figurasset, eique parem necessariam propexisset, unam de costis ejus mutuatus, unam illi foeminam finxit; cum utique nec artifex, nec materia defecisset, plures costae in Adam, et infatigabiles manus in Deo, sed non plures uxores apud Deum et ideo homo Dei Adam, et mulier Dei Eva, unis inter se nuptiis functi sunt. |
De Judicio Domini [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1091D] | Peccatique malum commisit foemina primum, Transgressaque suum decepit lege maritum, Eva inducta dolo patefecit limina letho, Et sibi cum genere procreavit funera toto, Hinc nefas incautum, mors hinc quasi semen in aevum Spargitur, inde magis facinus percrebuit atrox, Atque labor corruptum agitavit saevior orbem. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1185A] | Itaque jam tunc innupta adhuc Eva mulieris vocabulo fuit, commune id vocabulum et virgini factum [1185B] est. |
[1188A] | Nam et Eva et Adam, ubi eis contigit sapere, texuerunt statim quod agnoverant. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0065A] | Sic rursum Jaldabaoth istum in indignationem conversum ex semetipso edidisse virtutem, et similitudinem serpentis: et hanc fuisse virtutem [0065A] in paradiso, id est, istum fuisse serpentem, cui Eva quasi Filio Dei crediderat. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0804A] | Neque enim, ut quidam volunt, illae pelliciae tunicae, quas Adam [0804A] et Eva, paradisum exuti, induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio; cum aliquanto prius et Adam, substantiae suae traducem in foemina jam carnem recognoverit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea; et ipsa delibatio masculi in foeminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam adhuc limus. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0897A] | Si enim Eva mater viventium est, ecce ex futuro cognominatur, ecce uxor et non virgo praenuntiatur. |
[0900B] | Sic vir Adam ante nuptiarum congressum, quemadmodum et Eva mulier. |
[0904A] | Nam et principes generis Adam et Eva (Gen. |
[0896B] | Adeo separatum est nomen a prophetia, quantum et ab ipsa persona, ut non utique de ipsa Eva dixerit, sed in illas foeminas futuras, quas in matrice generis foeminini nominarit. |
[0897A] | Nemo itaque nomen ad prophetiam interpretetur, quod ex alia significatione deductum est: praesertim cum appareat, ubi de futuro nomen acceperit, illic scilicet, ubi Eva cognominatur, personali jam vocabulo, quia naturale praecesserat. |
Genesis [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1099A] | Inditur et nomen vitae, quod dicitur Eva. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»