TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Facilius' [97]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0698930144
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0570C]   Si ergo vixit, potuit [0570C] effutire aliquid obtusum et exarticulatum sonum tinnitumque, sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua stupente, de solis faucibus cogi licet: id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati, paulo modulatius, utpote linguatuli, in ventum alicujus interpretationis impegerint.
 [0575A]   Imo jam per deos dejerandi periculum evanuit, potiore habita religione per Caesarem dejerandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum vestrorum; facilius enim per Caesarem pejerantes punirentur, quam per ullum Jovem.
 [0567B]   Habet quidem grande fundamentum de vitio ingenii humani, felicius in acerbis atrocibusque mentitur; quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem opportuni estis, facilius denique falso malo, quam vero bono creditur.
 [0585A]   Ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes, quae moriuntur ut vivant; sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia vel interim lingua delete litteras interim vestras, quae similiter asseverant animas in corpora redituras.
 [0565C]   Utique enim facilius inter nos inviti desertores disciplinae, quam voluntarii continerentur.

000-00-00 Serial Number=0385490477
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1300A]   Ita facilius hujusmodi lucrifiunt, in quos Dei gratia consuetudinem fecit.

000-00-00 Serial Number=0714176178
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0141C]   Illos autem coelestes homines si expostulem mihi ostendi, facilius [0142A] Aratus Persea, et Cephea, et Erigonam, et Ariadnam inter sidera deliniabit.

000-00-00 Serial Number=0250518978
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0324C]   Quanquam et si alia documenta invenirentur in tuo Christo, nova scilicet, facilius crederemus etiam nova ejusdem esse cujus et vetera, quam cujus tantummodo nova; egentia experimentis fidei victricis vetustatis; ut sic quoque praedicatus venire debuerit, tam praedicationibus propriis exstruentibus ei fidem, quam et virtutibus; praesertim adversus Christum Creatoris venturum, et signis et prophetis propriis munitum; ut aemulus Christi per omnes diversitatum species reluceret.
 [0305B]   XXV); cum eodem tempore agro parcitur, egenis cedendo locum; bovi etiam terenti vincula oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur.
 [0380C]   Plane [0380C] facilius invenias hominem natum cor non habere vel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam corpus, ut Christum Marcionis.
 [0437C]   Dico primo, extraneos et nullius juris affines invitari ad coenam non solere; certe facilius solere domesticos et familiares.
 [0402B]   Joannes autem certus erat neminem Deum praeter Creatorem, vel qua judaeus, etiam prophetes plane facilius quasi haesitavit de eo quem quum sciat esse, an ipse sit, nesciat.
 [0266C]   Si per humanam conjecturam, nega Deum alias cognosci posse quam per semetipsum: nec tantum ad formam provocans Creatoris, verum et ad conditionem tam divinae magnitudinis, quam humanae mediocritatis: ne major Deo homo videri possit, qui, eum non ultro volentem cognosci, suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit: cum humana [0266C] mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi experimenta, quam verum sectari quem natura jam intelligunt.
 [0320A]   Ita per antitheseis facilius ostendi potest ordo Creatoris a Christo reformatus et repercussus, et redditus potius quam exclusus, cum praesertim Deum tuum ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione Creatoris scilicet.
 [0306B]   Proinde, ut et pecuniae ardor restingueretur ex parte, qua de victus necessitate caussatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est: postremo, [0306B] ut facilius homo ad jejunandum Deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de lautioribus esuriturus.
 [0367A]   Habet plane et illud ecclesias, sed suas; tam posteras quam adulteras; quarum si censum requiras, facilius apostaticum invenias quam apostolicum; Marcione scilicet conditore, vel aliquo de Marcionis examine.
 [0323A]   Sed decretum est, ut gestientem ubique adversario occurrere, in tantum furenti, ut facilius praesumpserit eum venisse Christum, qui nunquam sit annuntiatus, quam eum qui semper sit praedicatus.
 [0335B]   Stultissime et hic Ponticus, quasi non facilius crederetur caro in Deo non nata, quam falsa, praestruentibus vel maxime fidem istam angelis Creatoris, in carne vera conversatis, nec tamen nata.
 [0333B]   Si enim difficile non fuit illi, putativae carnis veros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex ejus.
 [0491A]   Si haec omnia facilius a me proferuntur, et utique conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis Creatoris, sine dubio Dei mei erit et Christus, et Spiritus, et Apostolus.
 [0402A]   At ego rationem scandali prius expediam, quo facilius haeretici scandalum explodam.
 [0399C]   Hoc genus suavitatis, qua soles et imbres qui foeneraverat, non recepturus ab humano genere ut Creator; qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis quam sibi debitum gratiae referentes [0400A] homines usque adhuc sustinet.
 [0380B]   Nisi quia ideo ipsa voluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut ostenderet Deum et hominem qui delicta dimitteret; illum scilicet solum filium hominis, apud Danielis prophetiam consecutum judicandi potestatem, ac per eam utique et dimittendi delicta: qui enim judicat, et absolvit: ut, scandalo isto discusso per Scripturae recordationem, [0380B] facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis, ex ipsa peccatorum remissione.
 [0320B]   Quamobrem, inconsiderantissime Marcion, alium Deum lucis ostendisse debueras, alium vero tenebrarum, quo facilius alium bonitatis, alium severitatis persuasisses.
 [0244A]   Proinde ut et pecuniae ardor restingueretur ex parte, de qua victus necessitate caussatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est; postremo, [0244A] ut facilius homo ad jejunandum Deo formaretur.
 [0389C]   Nam etsi putas Creatoris quidem terrenas promissiones fuisse, Christi vero coelestes; bene quod coelum nullius alterius usque adhuc Dei apparet, nisi cujus et terra: bene quod Creator vel minora promisit, ut facilius illi et de majoribus credam, quam qui nunquam de minoribus prius fidem liberalitatis suae struxit.
 [0399A]   Prius igitur fuit, ut fructum [0399A] foenoris eradicaret, quo facilius assuefaceret hominem ipsi quoque foenori, si forte, perdendo, cujus fructum didicisset amittere.
 [0371A]   Cum ergo nihil tale Scriptura significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse, facilius [0371B] ostendit, secundum Creatorem docuisse illum, quia non negavit, quam adversus Creatorem, quia non significavit.
 [0422B]   XLII, 6): Posuit te in lucem nationum; quas intepretamur in nomine parvulorum, sensu scilicet retro parvas, et imprudentia infantes; jam vero et humilitate fidei pusillas: facilius utique credemus eumdem etiam parvulis revelasse per Christum, [0422C] qui et retro absconderit, et per Christum revelaa Creatore abscondita retrofuerant, patefecit; ergo jam Creatori negotium gessit, res ejus edisserens.
 [0441C]   Nam quoniam in Esaia jam tunc Christus, Sermo scilicet et spiritus Creatoris, Joannem praedicarat, vocem clamantis in deserto, parare viam Domini, in hoc venturum ut Legis et Prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem, [0441C] non per destructionem, et regnum Dei a Christo annuntiaretur; ideo subtexuit, facilius elementa transitura, quam verba sua; confirmans hoc quoque, quod de Joanne dixerat, non praeteriisse.
 [0395C]   Facilius enim vim comprimi scit repraesentatione talionis, quam repromissione ultionis.
 [0375A]   V, 14), nec hoc ad diversitatem facit Christi, quasi hoc modo melioris, dum israelitem leprosum emundavit extraneus, quem suus dominus emundare non valuerat; syro facilius emundato, significato per nationes emundationis in Christo lumine earum, quae septem maculis capitalium delictorum inhorrerent, idololatria, [0375B] blasphemia, homicidio, adulterio, stupro, falso testimonio, fraude.
 [0261A]   Et superiores quidem situ aut statu substantias sufficit facilius deos habitas, quam Deo indignas.
 [0342C]   Sed nec effectum consilii hujus invenio, cum facilius ant suum crediderint Christum, aut planum potius aliquem, quam alterius dei Christum, sicut Evangelium probabit.
 [0424C]   Quod Creator docet, id et Christo opus est diligi, ut praestet, interveniente et hic illa praescriptione, qua facilius apud eum debeant credi majora apud quem minora praecedunt; quam apud eum cui nullam de majoribus fidem aliqua minora praeparaverunt.
 [0450C]   Sed etsi doceres, facilius illos ignorasse praesumeretur, quam Dominum falsam in se praedicationem sustinere potuisse.
 [0475A]   Facilius enim crederetur, ejus esse per maledictionem Christi benedictionem [0475B] prospexisse homini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum unquam sit apud te professus.
 [0249A]   Habuit et Cerdonem quemdam informatorem scandali hujus; quo facilius duos deos caeci perspexisse se existimaverunt.
 [0405A]   Propheten facilius existimantes, licet magnum aliquem, utique tamen natum.
 [0272C]   Facilius malum, cui rationis aliquid adfuerit, pro bono habebitur, quam ut bonum ratione desertum non pro malo judicetur.
 [0398A]   Itaque deus Marcionis cum maxime revelatus sit, tamen revelatus non potuit hujus praecepti de quo agitur, tam strictum, et obscurum, et caecum adhuc, et facilius pro meo potius arbitrio interpretandum, compendium emittere, cujus nullam praestruxerat distinctionem.
 [0397A]   Quod si secundus gradus bonitatis est in extraneos, qui in proximos primus est; ejusdem erit secundus gradus, cujus et primus; facilius quam ut ejus sit secundus, cujus non extitit primus.
 [0478B]   Alienos enim servos ne Galba quidem manumisit, facilius liberos soluturus.

000-00-00 Serial Number=0011790872
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0160B]   Idque quo facilius intelligas, ex te ipso ante recognosce, ut ex imagine et similitudine Dei, (Gen.
 [0176A]   Facilius existimaverunt Patrem in Filii nomine egisse, quam Filium in Patris; dicente ipso Domino: [0176B] Ego veni in Patris mei nomine (Joan.
 [0175A]   Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus Filium Dei descendisse in saeculum, si et retro tale quid gestum cognosceremus.

000-00-00 Serial Number=0804574311
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0525D]   Haec plurima hinc et inde loca similia sedulo colligenda, [0525D] ac ut facilius ea lector conferre queat, in notis adponenda curavimus.
 [0544B]   Ita facilius simplicitas sola Deum, et agnoscere [0545A] poterit, et ostendere; prudentia sola concutere potius et prodere.

000-00-00 Serial Number=0633926630
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0439A]   Ita qui sunt in Caesaris potestate, cujus et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequuntur?
 [0502A]   Et facilius statuis et salariis remunerantur, quam ad bestias pronuntiantur.
 [0524A]   Et tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es, quod nunquam fuisti aliquando.
 [0297A]   Facilius utique pessimi ab optimis quibusque, ut ab aemulis, quam a suis sociis eradicandi judicarentur.
 [0474A]   Sed stipulam quis in alieno [0474A] oculo facilius perspicit, quam in suo trabem.
 [0392B]   Sed et vulgus jam scit Christum, hominem utique aliquem, qualem Judaei judicaverunt, quo facilius quis nos hominis cultores existimaverit.

000-00-00 Serial Number=0210261762
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0693A]   Quod si qui, ut Plato, perinde non putat duas animas in unum convenire, sicut nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora in foetibus, verum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso; verum et septenarii spiritus, ut in Magdalena; et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate substantiae, quam spiritus nequam ex diversitate naturae.
 [0715A]   Sed et cum septimo mense nativitas plena est, [0715A] facilius quam octavo, honorem sabbati agnoscam, ut quo die dedicata est Dei conditio, eo mense interdum producatur Dei imago.
 [0647B]   Sane Socrates facilius diverso spiritu agebatur.
 [0723C]   Voluit enim Deus, et alias nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus, paradigmate platonico plenius humani vel maxime initii ac finis lineas quotidie [0723C] agere nobiscum, manum porrigens fidei, facilius adjuvandae per imagines et parabolas, sicut sermonum, ita et rerum.

000-00-00 Serial Number=0225580096
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0760A]   Et tamen apud illam facilius creditur Jupiter taurus factus aut cycnus, quam vere homo Christus, penes Marcionem.
 [0767A]   Facilius plane est, ut, certi illum et matrem et fratres habere, divinitatem potius tentaverint ejus, quam nativitatem: [0767B] an intus agens, sciret quid foris esset, mendacio petitus praesentia eorum, qui in praesenti non erant: nisi quod, etsi vacuisset tentationis ingenium, poterat evenire, ut quos illi nuntiabant foris stare, ille eos sciret absentes esse, vel valetudinis, vel negotii, vel peregrinationis nota jam necessitate.
 [0778B]   Facilius ergo dicam, si forte, ipsum filium angelum, id est nuntium patris, quam angelum in filio.

000-00-00 Serial Number=0134153903
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0090A]   Nobis autem abuti apud apostolum non licet, facilius non uti docentem, nisi quod nec abutuntur qui nihil sentiunt.
 [0089A]   Romanorum militum commentum fuit, ex usu rei saecularis, quem populus Dei nec publicae umquam laetitiae, nec ingenitae luxuriae nomine admisit; facilius cum tympanis et tibiis et psalteriis revertens de captivitate [0089B] Babyloniae, quam cum coronis ( I Esdr.
 [0085A]   Nobis vero Moyses propheticus, non poeticus pastor, principem foeminam Evam facilius pudenda foliis, quam tempora floribus, incinctam describit.

000-00-00 Serial Number=0982346058
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1329B]   Quanto facilius illicita timebit, qui licita verebitur?

000-00-00 Serial Number=0403528869
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0930A]   Plura exempla curiosius [0930A] de nostris invenias, et quidem tanto potiora, quanto facilius est vivere in castitate, quam pro ea mori; hoc est, animae id bonum misceri, quam non vivendo separari.

000-00-00 Serial Number=0180202603
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0106A]   Vides jam et a servis Dei facilius diabolum accipere potestatem, tanto abest ut eam ex proprietate possideat.
 [0103B]   Igitur [0103B] consultationi tuae ordinem quoque induimus, animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius persecutionis, utrum a Deo obveniat, an a diabolo, quo facilius de obitu ejus constare possit.

000-00-00 Serial Number=0917014897
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0671A]   Lances et scyphos facilius ambitio, quam superstitio desiderabit.
 [0670A]   Nam qui signum describit, quanto facilius abacum linit?
 [0677A]   Nam facilius sine idolo idololatria, quam sine thurarii merce.
 [0675B]   Tanto autem facilius est litteras non docere, quam non discere, quanto et reliqua scholarum de publicis propriis solemnitatibus inquinamenta facilius discipulis fidelis non adibit, quam magister non frequentabit.
 [0695B]   Nihil esse facilius [0696A] potest, quam cautio idololatriae, si timor ejus in capite sit.
 [0675B]   Tanto autem facilius est litteras non docere, quam non discere, quanto et reliqua scholarum de publicis propriis solemnitatibus inquinamenta facilius discipulis fidelis non adibit, quam magister non frequentabit.

000-00-00 Serial Number=0943577528
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0966B]   Atqui facilius invenias Petrum hora sexta capiendi cibi caussa, prius in superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexta diei finiri officio huic possit, quae illud absolutura post orationem videbatur.
 [0958A]   Verum et ipse tunc in psychicum reversus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et Ecclesiam prophetaverat, nec jam capiens quae erant spiritus, facilius ventri quam Deo cessit, pabulo potiusquam praecepto annuit; salutem gula vendidit.
 [0978A]   Macies non displicet nobis; neque enim ad pondus Deus carnem tribuit, sicut nec spiritum ad mensuram, facilius si forte per [0978B] angustam salutis januam introibit caro exilior, citius resuscitabitur caro levior, diutius in sepultura durabit caro aridior.
 [0959C]   [0959C] Denique, ubi jam et familiaris populus allegi Deo coepit, et restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae etiam quae decerperent victum, ademptis quibusdam veluti immundis, quo facilius aliquando jejunia toleraret homo, perpetua in quibusdam abstinentia usus.

000-00-00 Serial Number=0840391099
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0950A]   Sed facilius duritia cordis Christo cessit, quam infirmitas carnis.
 [0942A]   Ad cujus sensum facilius perspiciendum, tanto instantius praeculcandum est mulierum magis defuncto marito teneri, quominus alium virum admittat.
 [0944B]   Quia facilius est, ut aliquam rationem habeat unum illud capitulum, quae cum caeteris sapiat, quam ut Apostolus diversa inter se docuisse videatur.

000-00-00 Serial Number=0157945991
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1228A]   Semetipsos exsecrantur, quia benefecerint, eamque maxime poenitentiae speciem, quae optimis operibus irrogatur, in corde fingunt, meminisse curantes, ne quid boni rursus praestent; contra, poenitentiae malorum levius incubant: denique facilius per eamdem delinquunt, quam per eamdem recte faciunt.

000-00-00 Serial Number=0368794501
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0045C]   Nam et sic facilius traducentur, dum, aut jam tunc fuisse deprehendentur, aut ex illis quae jam tunc fuerunt, semina [0046A] sumpsisse.
 [0057A]   Nusquam facilius proficitur, quam in castris rebellium, ubi ipsum esse illic, promereri est.
 [0057B]   Ita fit ut ruinas facilius operentur stantium aedificiorum, quam exstructiones jacentium ruinarum.
 [0047A]   Facilius de Filio quam de Patre haesitabatur, donec Marcion praeter Creatorem alium Deum solius bonitatis induceret; Apelles creatorem angelorum nescio quem gloriosum superioris Dei, faceret Deum legis et Israelis, illum igneum affirmans; Valentinus aeonas suos spargeret, et unius aeonis vitium in originem [0047B] deduceret Dei creatoris.

000-00-00 Serial Number=0683209419
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1028A]   Quid enim facilius est dicere paralytico, Dimittuntur tibi peccata, an, Surge et ambula?
 [1028B]   Caeterum, indignum Deo et illius misericordia, qui poenitentiam peccatoris morti praevertit, ut facilius in Ecclesiam redeant, qui subando, quam qui dimicando ceciderunt.
 [0981B]   Nunquam societatis repudium delicti praejudicium est, quasi non facilius [0982A] sit errare cum pluribus, quando veritas cum paucis ametur.
 [1003B]   Obscurius miseretur, quam indignatur; apertior est in austeritate, quam in lenitate: atquin facilius ira quam indulgentia obliqua est; magis tristiora cunctantur, quam laetiora.
 [0986B]   Deum ambae honorant; illa nihil sibi blandiendo facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo plenius adjuvabit.

000-00-00 Serial Number=0586583316
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0811A]   Praemisit tibi naturam magistram, submissurus et prophetiam, quo facilius credas prophetiae, discipulus naturae; quo statim admittas, cum audieris quod ubique jam videris; nec dubites Deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem.
 [0849C]   Adeo facilius fuit negari in totum mortuorum resurrectionem, quam aliter intelligi.

000-00-00 Serial Number=0274105668
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0631A]   Sunt qui existiment Christianos expeditum [0631A] morti genus ad hanc obstinationem abdicatione voluptatum erudiri, quo facilius vitam contemnant, amputatis quasi retinaculis ejus, ne desiderent, quam jam supervacuam sibi fecerint: ut hoc consilio potius et humano prospectu, non divino praescripto definitum existimetur.
 [0649B]   Ita summa gratia ejus de spurcitia plurimum concinnata est, quam Atellanus gesticulator, quam mimus etiam per mulieres, repraesentat, sexum pudoris exterminans ut facilius domi quam in scena erubescant; quam denique pantomimus a pueritia patitur in corpore, ut artifex esse possit.

000-00-00 Serial Number=0206106484
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0912B]   Judicabunt vos Arabiae foeminae [0912B] ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque ita totam tegunt, ut uno oculo liberato, contentae sint dimidiam frui lucem, quam totam faciem prostituere, quas propterea infelicissimas ait romana quaedam regina, quod adamare magis quam adamari possint, cum sint vel ex alterius infelicitatis, et quidem frequentioris, immunitate felices, quia facilius adamari quam adamare foeminae possint.
 [0906A]   Propone utramque, immature compressam in habitu mulieris, et quae maturitate progressa in virginitate duret cum suo habitu, facilius illa mulier negabitur, quam ista virgo credetur.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»