TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Humana' [71]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0192169428
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0575B]   Adhuc meminimus Homeri; ille, opinor, est, qui divinam majestatem humana conditione tractavit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis favore diversis gladiatoria quodammodo paria commisit: Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus [0575C] in vinculis detinet fortasse periturum, eadem Jovem poene perpessum a coelitum plebe traducit, aut lacrymas ejus super Sarpedonem excutit, aut luxuriantem cum Junone foendissime inducit, commendato libidinis desiderio per commemorationem amicarum.
 [0603A]   An de consuetudine humana, qua ignoti quique ex inopinato apparentes de coelo advenisse dicuntur?
 [0604B]   Tus conquiret, qui humana divinis comparavit.
 [0567C]   Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum vel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur; quanto magis talium, quae prodita non evitarent interim humana animadversione praesentaneum supplicium?
 [0577C]   Crucis qualitas, signum est de ligno; etiam de materia colitis penes vos cum effigie; quanquam sicut vestrum humana figura est, ita et nostrum propria.
 [0592B]   Et annum stationibus servet; lunam, solatium noctium, patrocinium mensium gubernaculis, item sidera, signacula quaedam temporum ad mutationem notandorum; ipsum denique coelum, sub quo omnia; terram, super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda humana conspirat.
 [0581B]   Si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto; si qua ab humana conditione privata quadam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit.
 [0559C]   Nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicujus latentis boni animos promovetis; non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas [0559C] humana torpescit.
 [0575B]   Adhuc meminimus Homeri; ille, opinor, est, qui divinam majestatem humana conditione tractavit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis favore diversis gladiatoria quodammodo paria commisit: Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus [0575C] in vinculis detinet fortasse periturum, eadem Jovem poene perpessum a coelitum plebe traducit, aut lacrymas ejus super Sarpedonem excutit, aut luxuriantem cum Junone foendissime inducit, commendato libidinis desiderio per commemorationem amicarum.

000-00-00 Serial Number=0426158369
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0640B]   Sed Jesus iste Christus Dei patris summus sacerdos qui primo adventu suo humana forma et passibilis venit in humilitate usque ad passionem; ipse etiam effectus hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post resurrectionem suam indutus podere, sacerdos in aeternum (Ps.

000-00-00 Serial Number=0906015277
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0408B]   Fides haec fuit primo, qua Deum suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium, qua eum Deum certa erat operari in Christo, qua sic eum tetigit, non ut hominem sanctum, nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret; sed ut ipsum Deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat.
 [0335C]   Aut si dixeris, viderit opinio humana, jam Deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se sciebat esse, quam quod homines fecerat opinari.
 [0385B]   Ut id operis promittens, quod pro anima facturus esset, admoneret eos, quae opera sabbati lex prohiberet, humana scilicet; et quae praeciperet, divina [0385C] scilicet, quae fierent animae omni; dominus sabbati dictus, quia sabbatum, ut rem suam, tuebatur.
 [0333C]   Caeterum, et aliis haereticis definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit, et innata: humana vere, propter Dei veritatem, a mendacio et fallacia extranei, [0334A] et quia non possent humanitus tractari ab hominibus, nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret, resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset.
 [0334A]   Caeterum, et aliis haereticis definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit, et innata: humana vere, propter Dei veritatem, a mendacio et fallacia extranei, [0334A] et quia non possent humanitus tractari ab hominibus, nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret, resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset.
 [0310A]   Sed plus est, si [0310A] de absolutis revincamini, simplicitate veritatis, non curiositate: sicut et nunc certa distinctio est sabbati, humana, non divina opera prohibentis.
 [0309C]   Consequens enim est, ut ea opera sabbato auferret, quae sex diebus supra induxerat: tua scilicet, id est, humana, et quotidiana.
 [0249B]   Quantum humana conditio de Deo definire potest, id definio quod et omnium conscientia agnoscet: Deum, summum esse magnum, in aeternitate constitutum, innatum, infectum, sine initio, sine fine.
 [0317A]   VIII, 6): qua diminutione in haec quoque dispositus est a Patre, quae ut humana reprehenditis, ediscens jam inde a primordio, jam inde hominem, [0317B] quod erat futurus in fine.
 [0333C]   Caeterum, et aliis haereticis definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit, et innata: humana vere, propter Dei veritatem, a mendacio et fallacia extranei, [0334A] et quia non possent humanitus tractari ab hominibus, nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret, resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset.
 [0313C]   Haec itaque definitio in omnibus aliam formam divinae poenitentiae statuit, quae neque ex improvidentia, neque ex ulla boni aut mali operis damnatione reputetur, sicut humana.
 [0250B]   Sed argumentabitur quilibet, posse et duo summa magna consistere distincta atque disjuncta in suis finibus, et utique advocabit exemplum: Regna terrarum tanta numero, et tamen summa magna in suis quibusque regionibus, et putabit utique humana divinis conferenda.
 [0309C]   [0309C] Nec sabbati enim inspicis legem, opera humana, non divina prohibentem.
 [0250C]   Divinis forsitan comparabuntur humana?
 [0266B]   Si per humanam conjecturam, nega Deum alias cognosci posse quam per semetipsum: nec tantum ad formam provocans Creatoris, verum et ad conditionem tam divinae magnitudinis, quam humanae mediocritatis: ne major Deo homo videri possit, qui, eum non ultro volentem cognosci, suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit: cum humana [0266C] mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi experimenta, quam verum sectari quem natura jam intelligunt.
 [0333C]   Caeterum, et aliis haereticis definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit, et innata: humana vere, propter Dei veritatem, a mendacio et fallacia extranei, [0334A] et quia non possent humanitus tractari ab hominibus, nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret, resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset.
 [0327B]   Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica caverat, errare Judaeos in Christum suum non licere; quando etsi nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel sola utique humana conditio deceptui obnoxia, persuasisset, Judaeos errare potuisse, qua homines; nec statim [0327C] praejudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile fuerit errasse.

000-00-00 Serial Number=0108473361
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1088A]   [1088A] Hinc instrumentis humana astutia nisa Qui testes sancti verbi, praebere probantes Inquirant, vel sic invento postea victi Poeniteant, veniamque rogent, dum tempus habetur.

000-00-00 Serial Number=0012512684
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0194A]   Nam et Apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adjecit, secundum Scripturas; ut duritiam pronuntiationis Scripturarum auctoritate molliret, et scandalum auditori everteret Quanquam cum duae substantiae censeantur in Christo Jesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, sicut mortalem quae humana sit, apparet, quatenus eum mortuum dicat, id est, qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et Sermonem et Dei Filium.
 [0174C]   Ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad Patriarchas et Prophetas, in visione, in somnio, in [0175A] speculo, in aenigmate, ordinem suum praestruens ab initio semper, quem erat persecuturus in finem.
 [0194A]   Nam et Apostolus, non sine onere pronuntians Christum mortuum, adjecit, secundum Scripturas; ut duritiam pronuntiationis Scripturarum auctoritate molliret, et scandalum auditori everteret Quanquam cum duae substantiae censeantur in Christo Jesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, sicut mortalem quae humana sit, apparet, quatenus eum mortuum dicat, id est, qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et Sermonem et Dei Filium.
 [0194A]   Ergo, inquis, et nos eadem ratione Patrem mortuum dicentes qua vos Filium, non blasphemamus in Dominum Deum: non enim ex divina, sed ex humana [0194B] substantia mortuum dicimus.

000-00-00 Serial Number=0453653991
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0587A]   Humana vero gens in hoc exitus ibit; choicae et materialis notae, in totum interitum: quia omnis caro foenum, et anima mortalis apud illos, nisi quae salutem fide invenerit.

000-00-00 Serial Number=0607952237
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0265A]   Hic tantum humana curiositas torpescit, amant ignorare, cum alii gaudeant cognovisse.
 [0314A]   At vero cuncta illa crimina, quae falso Christianis objiciuntur, vera in Gentibus accusatoribus deprehendi; apud illos sacrificia humana, et olim in aperto, et nunc in occulto committi; homicidia laetis in theatro oculis spectari; infanticidia quotidie abjecto, necato etiam partu, vel abortu coacto perpetrari; sanguinem quoque gladiatorum recens necatorum sitiri; humanum pabulum de ferinis quaeri; imo in seipsos invicem incendi: Christianos contra, ab omni cruore, animalium etiam, abhorrere; apud illos incestum quotidie committi, cum, per scortationem vagam et gnatorum abjectionem, liberi etiam a parentibus ignorentur; quae cuncta a Christianis, utpote castis, continentibus, veneris etiam licitiae (prout nonnulli apud [0314B] illos) expertibus, longissime abesse; neque haec de Christianis ab ullis credi posse, nisi qui credant, et ipsi illa faciant, et ex se de aliis judicent.
 [0326A]   Tunc deinde quocumque in loco, domi, peregre, trans freta, comes est libido, cujus ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios pangere vel ex aliqua seminis portione; ut ita sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas coitus incesti sanguinis agnoscat.
 [0331A]   Quis enim non coelum et terram matrem et patrem venerationis et honoris gratia appellet, vel ex consuetudine humana, qua ignoti vel ex inopinato apparentes de coelo supervenisse dicuntur?
 [0351A]   Deos inter se propter Trojanos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse; Venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean pene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet; Martem tredecim mensibus in vinculis pene consumptum; Jovem, ne eamdem vim a caeteris coelitibus experiretur, opera cujusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem [0352A] in sororem sub commemoratione non ita dilectarum jampridem amicarum!
 [0485A]   Semper humana gens male de Deo meruit: primo quidem ut inofficiosa ejus, quem cum intelligeret ex parte, non solum non requisivit timendum, sed et alios sibi citius commenta est quos coleret; dehinc quod non inquirendo innocentiae magistrum, et nocentiae [0486A] judicem et exactorem, omnibus vitiis et criminibus inolevit.
 [0499A]   Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana item dominatio imperavit; inde nec plenae nec adeo timendae estis disciplinae ad innocentiae veritatem.
 [0499A]   Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana item dominatio imperavit; inde nec plenae nec adeo timendae estis disciplinae ad innocentiae veritatem.
 [0516A]   Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata nutabat, per quod in incertum miscuerunt etiam [0516B] quod invenerant certum.

000-00-00 Serial Number=0899390996
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0703C]   Nam et sedes alias humana anima sortita est, et victus, et instructus, et sensus, et affectus, et concubitus, et foetus; item ingenia; tum opera, gaudia, taedia, vitia, cupidines, voluptates, valetudines, medicinas; suos postremo, et vitae modos, et exitus mortis.
 [0705C]   Volo judicii utique divini justitiam, gravitatem, majestatem, dignitatem recensere; si non sublimiore fastigio praesidet humana censura, plenior utriusque sententiae honore, poenarum et gratiarum, severior in ulciscendo, et liberalior in largiendo.
 [0706A]   Quod funus inter coccos pretiosissimos invenit, quod condimentis apicianis et lurconianis humatur, quod mensis ciceronianis infertur, quod lancibus splendidissimis syllanis effertur, quod exsequias convivium patitur, quod a coaequalibus devoratur potius quam a milvis et lupis, ut in hominis corpore tumulata, et in suum genus regressa, resurrexisse videatur, exsultans adversus humana judicia, si ea experta est.
 [0660A]   Post transacta solemnia, dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare quae viderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam probentur): Inter caetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter, et spiritus videbatur, sed non inanis et vacuae qualitatis, imo quae etiam teneri repromitteret, tenera, et lucida, et acrei coloris, et forma per omnia humana.
 [0703B]   Contendo enim, ex quacumque substantia supradicta constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia reformari, et censum eis de sua translatione conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet, quam admitti [0703C] et capi; nomine hujus primae contrarietatis, quae substantivi status diversitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem cujusque naturae.

000-00-00 Serial Number=0199574232
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1143D]   A morte peccati ad vitam gratiae resuscitare, id multo simplicius est, ac humana omni infirmitate majoris potentiae.
 [1143D]   Ea enim homines admirari solemus, quae captum nostrum exsuperant: igitur haec eo magis credere debemus, quo plus Divinitatis in illis relucet, quae et quanto ab humana virtute agendique modo remotiora sunt.
 [1173A]   Monet, ut simus consilia (humana) destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei (seu adversus ea, quae nobis per fidem de Deo innotescunt) et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.
 [1193A]   Fidei proximum hic appellat, quod magnam verisimilitudinem habet, ut fide humana [1193B] prudenter credi possit.

000-00-00 Serial Number=0463025987
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0761B]   Humana sine dubio, ut nata de homine; ideoque mortalis haec erit in Christo, quia Christus homo et filius hominis.
 [0779A]   Quidvis eam fingere potuit, quisquis humanam credere noluit; quando (quod ad omnes dictum est) si humana non fuit, nec ex homine, non video ex qua substantia ipse se, Christus hominem et filium hominis pronuntiarit (Joan.
 [0781B]   Sed remisso Alexandro cum suis syllogismis, quos in argumentationibus torquet, etiam cum psalmis Valentini, quos magna impudentia quasi idonei alicujus auctoris interserit, ad unam jam lineam congressionem dirigamus, an carnem Christus ex virgine acceperit, ut hoc praecipue modo humanam eam constet, si ex humana matrice substantiam traxit.

000-00-00 Serial Number=0118166327
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0097A]   Haec enim erant pompae diaboli et angelorum ejus officia, saeculi honores, solemnitates, popularitates, falsa vota, humana servitia, laudes vanae, gloriae turpes: et in omnibus istis idololatria, in solo quoque sensu coronarum quibus omnia ista redimita sunt.

000-00-00 Serial Number=0003758490
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0665A]   Quando enim et sine idolo idololatria fiat, utique cum adest idolum nihil interest quale sit, qua de materia, qua de effigie, ne qui putet id solum idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum.

000-00-00 Serial Number=0231442451
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0955A]   Novitatem igitur abjectant, de cujus inlicito praescribant, aut haeresim judicandam, si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam pronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaqua ex parte anathema audiamus, qui aliter adnuntiamus (Gal.
 [0963A]   Adspice Danielis exemplum, circa somnium regis Babylonis omnes turbantur sophistae, negant ultro de praestantia humana posse cognosci; solus Daniel Deo fidens, et sciens quod ad demerendam Dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum sua fraternitate jejunat, atque ita orationibus commendatis, et ordinem et significationem [0963B] somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, Deus glorificatur, Daniel honoratur; non minorem Dei gratiam et postea quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum temporum ab Hieremia, dedit faciem suam Deo in jejuniis et sacco et cinere.
 [0968C]   Itaque et hic in alia specie altercatio diversae partis obducitur, cum dicunt, aut pseudoprophetia est si spiritalis vox solemnia ista constituit; aut haeresis, si humana praesumptio adinvenit.

000-00-00 Serial Number=0582509220
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1096D]   Tunc humana mali pendet commissa propago, Incipietque suas ad coelum tendere palmas, Et Dominum tunc nosse volet, quem nosse volebat Antea non, cum nosse illis foret utile tempus; Illic quisque suae profitebitur effera vitae, Injustasque manus, et saevae crimina mentis, Horrescetque suae quae moverit impia vitae.

000-00-00 Serial Number=0364452958
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1251B]   [1251B] Nobis exercendae patientiae auctoritatem, non affectatio humana caninae aequanimitatis stupore formata, sed vivae ac coelestis disciplinae divina dispositio delegat, Deum ipsum ostendens patientiae [1252A] exemplum.
 [1269B]   Sic ille rex Babylonius, offenso Domino, cum squalore et paedore septenni ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui, et regnum recuperavit, [1269C] et quod optabilius homini est, satis Deo fecit.

000-00-00 Serial Number=0700689614
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1232A]   Neque enim si mediocritas humana, facti solum judicat, quia voluntatis latebris par non est, idcirco crimina ejus etiam sub Deo negligamus, Deus in omnia sufficit.

000-00-00 Serial Number=0083276033
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0056A]   Non omittam ipsius etiam conversationis haereticae descriptionem, quam futilis, quam terrena, quam humana sit, sine gravitate, sine auctoritate, sine disciplina, ut fidei suae congruens.

000-00-00 Serial Number=0449127614
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1009A]   Hoc enim legisse debueras, et si non in epistola, sed in ipsa Apostoli secta, a pudore clarius quam stylo ejus impressum; [1009A] ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et veritate, vas electionis, Ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae levitatis inficeres, ut aut damnaverit temere, quem mox esset absoluturus; aut temere absolverit, quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias, et impiam luxuriam, et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparat, ne consuetudini deputaretur; quam absens judicarat, ne spatium reus lucraretur; quam advocata etiam Domini virtute damnaverat, ne humana sententia videretur.

000-00-00 Serial Number=0748240352
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0796A]   Sed et Platonici immortalem animam e contrario reclamant: imo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem [0796A] affirmant; etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo; ut Euphorbus in Pythagoram, Homerus in pavum recenseantur.
 [0814B]   Nos vero etiam virtutes carnis opponimus: ergo et bene operata tenebitur praemio [0814B] Et si anima est quae agit et impellit in omnia, carnis obsequium est, Deum non licet aut injustum judicem credi, aut inertem: injustum, si sociam bonorum operum a praemiis arcet; inertem, si sociam malorum a suppliciis secernat: cum humana censura eo perfectior habeatur, quo etiam ministros facti cujusque deposcit, nec parcens, nec invidens illis, quominus cum auctoribus, aut poenae, aut gratiae communicent fructum.

000-00-00 Serial Number=0848399699
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0631B]   Quam sapiens argumentatrix sibi videtur ignorantia humana, praesertim cum aliquid ejusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere!
 [0645A]   Haec muneris origo, sed paulatim provecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem, quia ferrum voluptati satis non faciebat nisi et feris humana corpora dissiparentur.
 [0654B]   Quum igitur humana recordatio, etiam obstrepente gratia voluptatis, damnandos eos censeat, ademptis bonis dignitatum in quemdam scopulum famositatis, quanto magis divina justitia in ejusmodi artifices animadvertit?

000-00-00 Serial Number=0992928982
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0889B]   Cum propterea Paracletum miserit Dominus, ut quoniam humana mediocritas omnia semel capere non poterat, paulatim dirigeretur, et ordinaretur, ei ad perfectum perduceretur disciplina, ab illo vicario Domini Spiritu Sancto.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»