TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Ignis' [69]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0302131057
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0605C]   A facilitate, qua et alium ignis et divini confectum, qui pauca e.
 [0584C]   Si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex vobis Regulus pepigit, attamen jam ignis contemptus evasit, ex quo se quidam proxime vestiendum incendiali tunica ad certum usquequaque locum auctoravit.
 [0589B]   Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.
 [0600A]   [0600A] Aeditus coenam Herculi dependit, scortum Larentinam conducit: coenat ignis, qui Sol, et ipsius Herculis co.
 [0589B]   Unde et Varro ignem mundi animum facit, ut perinde in mundo ignis omnia gubernet, sicut animus in nobis.
 [0571B]   Ubi tunc Christiani, cum Hierenappe et Delphos et Rhodos et Creta insulae multis cum millibus hominum pessumierunt; vel quam Plato memorat majorem Asiam aut Africam in Atlantico mari mersam; cum Vulsinios de coelo, Tarpeios de suo monte perfudit ignis, cum terrae motu mare Corinthium ereptum est, cum [0571C] totum orbem cataclysmus abolevit?

000-00-00 Serial Number=0972372115
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1284A]   Romae quidem, quae ignis illius inextinguibilis imaginem tractant, auspicia poenae suae cum ipso dracone curantes, de virginitate censentur.

000-00-00 Serial Number=0764078140
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0138A]   [0138A] Est enim Deus noster quem colimus, potens eruere nos de fornace ignis, et ex manibus tuis; et tunc manifestum fiet tibi, quod neque idolo tuo famulabimur, nec imaginem tuam auream, quam stauisti, adorabimus.
 [0129A]   Sapiens ignis effigiem vituli defundit illis, suggillans illic cor habentes, ubi et thesaurum, apud Aegyptum scilicet inter caetera animalia bovis etiam cujusdam consecratricem; itaque tria millia hominum a parentibus proximis caesa, quia tam proximum parentem Deum offenderant, transgressionis et primordia et merita dedicaverunt.
 [0148A]   Timidis autem, inquit, dehinc caeteris, particula in stagno ignis et sulphuris.
 [0124B]   Alios ignis, alios gladius, alios [0125A] bestiae Christianos probaverunt.

000-00-00 Serial Number=0669172466
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0510C]   Dominum et hic retributorem utriusque meriti, dicimus circumferri ab Apostolo, aut Creatorem, aut (quod nolit Marcion) parem Creatoris, apud quem justum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem, et nobis qui afflictemur requietem, in revelatione Domini Jesu venientis a coelo cum angelis virtutis suae, et in flamma ignis.
 [0294B]   I, 7), et adparitores flammam ignis.
 [0435A]   Quando cantatum est: Ignis ante ipsum praecedet , et cremabit inimicos ejus (Ps.
 [0435A]   Illius erit similitudo ignis, cujus et veritas.
 [0510C]   Cum enim ad ultionem venturum scribat Apostolus Dominum exigendam de eis qui Deum ignorent, et qui non obaudiant Evangelio, quos ait poenam luituros, exitialem, aeternam a facie Domini, et a gloria valentiae ejus; sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet veniens ad puniendum; ita et [0510D] in hoc, nolente Marcione, crematoris Dei Christus [0511A] est, et in illo Creatoris est, quod etiam de ignorantibus Dominum ulciscitur, id est de ethnicis.
 [0278C]   Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina, phantasma; et ipsa transfunctoria [0278C] praecepta, secura delicta: audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis: Deus melior inventus est, qui nec offenditur, nec irascitur, nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris; bonus tantum est, denique prohibet delinquere, sed literis solis.
 [0435B]   [0435B] Ipse melius interpretabitur ignis istius qualitatem, adjiciens: Putatis venisse me pacem mittere in terram?
 [0435A]   Vel per Esaiam: Ignis exarsit ex indignatione mea (Is.

000-00-00 Serial Number=0050752282
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1074A]   Esse Deum ostendit cunctis, apparuit error: Nam madidae partes hostiae fluvio, super aras De coelo precibus, veniens vi, flamma comedit; Et quotiens voluit, totiens ruit ignis ab alto: Divisit fluvium transgressus et avia fecit, Sublatus curru paradisi vectus in aulam est.

000-00-00 Serial Number=0802924454
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0588A]   His nuptiis recte deducendis, pro face et flammeo, tunc credo ille ignis arcanus erumpet, et universam substantiam depopulatus; ipse quoque decineratis omnibus in nihilum finietur; et nulla jam fabula.
 [0577A]   His omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est: cujus [0577B] originalem Sophiae passionem, quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor motiunculis ejus excussum.

000-00-00 Serial Number=0293173075
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0527A]   Noverunt et Philosophi diversitatem arcani et publici ignis.
 [0520A]   Si gehennam comminemur, quae est ignis arcani subterraneus ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur.
 [0528A]   Et hoc erit testimonium ignis aeterni, hoc exemplum jugis judicii poenam nutrientis.
 [0527A]   Ideoque nec mors jam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus iidem qui nunc, nec alii post: Dei quidem cultores apud Deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis; profani vero et qui non integri ad Deum, in poena aeque jugis ignis, habentis ex ipsa natura ejus, divinam scilicet subministrationem incorruptibilitatis.
 [0485A]   Sed nec Tuscia jam tunc atque Campania de Christianis querebatur, quum Volsinios [0485A] de coelo, Tarpeios de suo monte perfudit ignis.
 [0415B]   Ita de contactu deque afflatu nostro contemplatione et repraesentatione ignis illius correpti, etiam de corporibus nostro imperio excedunt inviti et dolentes, et vobis praesentibus erubescentes.

000-00-00 Serial Number=0269631803
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0703A]   Sive enim ignis anima, sive aqua, sive sanguis, sive spiritus, sive aer, sive lumen, recogitare debemus contraria quaeque singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae rigent, colubros, stelliones, salamandras; et jam quaecumque de aemulo producentur elemento, de aqua scilicet, perinde contraria, utique illa, quae arida et exsuccida: denique siccitatibus gaudent locustae, papiunculi, chamaeleontes.
 [0658B]   Sol enim corpus, siquidem ignis; sed quod aquila confiteatur, neget noctua; non tamen praejudicans aquilae: tantumdem et animae corpus invisibile carni si forte, spiritus vero visibile: sic Joannes, in spiritu Dei factus, animas martyrum conspicit (Apoc.
 [0654C]   Corporalium aiunt rerum ualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari, ut tactu, ut visu: incorporalium vero intellectualibus conveniri, ut benignitatis, vel malignitatis.

000-00-00 Serial Number=0936141849
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1176D]   Praedictum fuerat: Abluet Dominus sordes filiarum Sion-in SPIRITU JUDICII, et SPIRITU ARDORIS, seu ignis; in quem locum S.
 [1169D]   Illae ipsae nimirum figurae baptismi nostri (nimirum et DILUVIUM, et IGNIS) admonere nos debent, quid post BAPTISMUM lapsos, nec postea per Poenitentiam redintegratos (minime enim Montano aut Novatiano adstipulandum, peccata post Baptismum commissa, pariter irremissibilia esse) in altera vita maneat.
 [1176B]   Super eos, SICUT ET IN NOS IN INITIO, adeoque etiam in forma ignis, sicut cecidit [1176C] in Apostolos in die Pentecostes.
 [1176A]   Sed et in nostro Baptismo accenditur invisibilis quidam ignis, cum gratia Spiritus S.
 [1176B]   Designant (metaphorice nimirum) tribulationes et persecutiones, quibus fidelium justorum in fide constantia, et in adversis patientia, velut aurum in fornace ignis, probatur.
 [1169B]   Diluvio itaque (seu eapropter) ignis destinatur, etc.
 [1176A]   Alii per Baptismum illum ignis cum Authore Operis imperf.
 [1176D]   Hausisse videtur, Uniuscujusque opus manifestum erit; DIES enim DOMINI declarabit: quia in IGNE revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, IGNIS probabit.
 [1147D]   III, 2, mons Horeb, in quo apparuit Dominus Moysi in flamma ignis de medio rubi, ex praesentia DEI singulari quamdam sanctitatem contrahebat, atque ideo ad illum DEUS: Solve, inquit, calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, TERRA SANCTA est.
 [1169A]   Mendosus Junio videtur hic locus, quem proin ita restituendum credit: Si et mundus rursus deliquit, quo male comparatur Baptismus; diluvio [1169A] itaque ignis destinatur, etc.
 [1177A]   XXXV, inquit: IGNIS BAPTISMUM illam esse probationem, quae fiet in JUDICIO.
 [1176A]   Cum Jesus in aquam descendisset, etiam ignis in Jordane accensus fuit.
 [1169B]   Qua re, vel ut adeo) male comparetur (non quod comparatio prior mala seu inepta sit, sed quod non solum bene Baptismus, tanquam peccatorum omnium sordes ex anima cujuslibet hominis, sicut diluvium ex universo [1169B] mundo, expurgans, comparetur, sed etiam in malo, seu alteri diluvio, ignis, qui mundo in extremo Judicio superventurus est, recte comparandus sit.
 [1176A]   De exorcismis, Baptismo nostro communiter praemitti solitis, intelligunt; ait namque: Unde plerumque immundi spiritus clamant: Ardeo; si ille ignis non est?
 [1169A]   Ut proinde hunc sensum huic loco attribuat: «Quod si mundus post oblatam Dei, singularem Baptismo, gratiam, in peccata fertur, atque in ea ruit totus praeceps; quo facto in Baptismum est iniquissimus, et Baptismus male est comparatus: itaque, id est, propterea diluvio ignis destinatur mundus, ut quemadmodum olim aquis exundantibus periit, sic etiam olim igne judicii Divini consummetur.
 [1176B]   Non in Apostolos duntaxat, sed in eorumdem discipulos quoque, recens baptizatos, visibili descensu in forma ignis: cujus exemplum sat fulgidum et illustre Act.
 [1169D]   Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem: et mittent eos in caminum ignis.

000-00-00 Serial Number=0336453021
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0092B]   Et cremabitur ex disciplina castrensi Christianus, cui cremare non licuit, cui Christus merita ignis indulsit?

000-00-00 Serial Number=0373495579
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1332B]   Etiam tunc aurum ignis est esca.
 [1313A]   Caeterum, si materiae ex Deo sunt, non statim et hujusmodi fructus illarum; nam et omnes [1313A] istae profanae spectaculorum saecularium voluptates, sicut de ipsis suum volumen edidimus, ipsa etiam idololatria ex rebus Dei constat: non tamen ideo circi furoribus, aut arenae atrocitatibus, aut scenae turpitudinibus, christianum affici oportet, quia Deus et equum, et pantheram, et vocem homini dedit: nec ideo idololatriam impune faciet christianus, quia Dei conditio est et thus, et merum, et ignis qui vescitur, et animalia quae victimae fiunt, cum et ipsa materia, quae adoratur, Dei sit.

000-00-00 Serial Number=0235939682
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0111A]   Postremo, in Apocalypsi non fugam timidis offert, sed inter caeteros reprobos particulam in stagno sulphuris et ignis, quod est mors secunda (Cap.

000-00-00 Serial Number=0665392041
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0680A]   Sic et Lazarus apud inferos in sinu Abrahae refrigerium consecutus; contra dives in tormento ignis constitutus, alternas malorum [0680B] et bonorum vices aemula retributione compensant.

000-00-00 Serial Number=0514180958
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0976C]   Unus in publico ignis apud aras, aquae nec in lancibus.

000-00-00 Serial Number=0993876219
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1093C]   Ipse sedens Dominus, sublimi lumine clarus, Atque potens cunctis micat in virtutibus ignis, Excelsoque throno coelestis sede coruscat; Martyribus septus, numero candente virorum, Delectisque suis comitatus vatibus exstat, Clara quibus niveis effulgent corpora stolis.
 [1097A]   Si quis adulter erat, si natos ense necarat, Si raptor grassatus erat, si fraude clientes Distulerat, si mente parum versatus amica; Sive suas hominum macularat sanguine palmas, Miscueratve latebrosa si morte venenum; Aut si vestitus scelerato pectora fuco, Sive malo alterius, lucro et gaudebat iniquo; Admisit quicumque nefas quodcumque malorum; Ingens ardor eum, atque ignis torquebit amarus.
 [1096A]   Ergo sementis fructum capietis iniquae: Noscitis esse, Deumque tamen ridere soletis; Ibitis in tenebras ignis et sulphuris altas, Passuri ardentes justas cruciatibus iras, Aeternae Deus ossa jubet descendere poenae, Ire sub ardorem rabidae sine fine gehennae, [1096B] Urgeri molem per stagna rotantia flammae, In flammamque jubet converti elementa minantem, Atque omnem coeli descendere nubibus ignem.
 [1096D]   Exurgent flammaeque procul, artusque sonori, Ignis inardescet gemitusque feretur ad auras.

000-00-00 Serial Number=0164104402
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1274A]   Sed viderit sua et sui praesidis patientia, quam subter ignis exspectat.

000-00-00 Serial Number=0762977958
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1247B]   Dissiliunt superbissimi montes ignis intrinsecus foetu: et quod nobis judicii perpetuitatem probat, cum dissiliant, cum devorentur, nunquam tamen finiuntur.
 [1247B]   Quid illum thesaurum ignis aeterni aestimamus, cum fumariola quaedam ejus tales flammarum ictus suscitent, ut proximae urbes aut jam nullae exstent, aut idem sibi de die sperent.

000-00-00 Serial Number=0825182974
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0013B]   Sed enim febrem, ut malum et de caussa et de potentia sua, ut notum est, abominamur potius quam miramur, et, quantum in nobis est, praecavemus, non habentes abolitionem ejus in nostra potestate; haereses vero, mortem aeternam et majoris ignis ardorem inferentes, malunt quidam mirari quod hoc possint, quam devitare ne possint, cum habeant devitandi potestatem.

000-00-00 Serial Number=0499590874
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1018B]   Non enim de ethnicis videbitur sapere cum de fidelibus pronuntiarit: Qui vicerint, haereditate habebunt ista , et ero illis Deus, et illi mihi in filios; et ita subjunxerit: Timidis autem et incredulis et propudiosis et fornicatoribus et homicidis et veneficis et idololatris particula in stagno ignis et sulphuris, quod est mors secunda (Apoc.
 [0984B]   Ignis enim praecedet [0984C] ante faciem ipsius, et exuret inimicos ejus (Psal.
 [0980C]   [0980C] Nostrorum bonorum status jam exigitur, christianae pudicitiae ratio concutitur: quae omnia de coelo trahit, et naturam per lavacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum praedicationis, et censuram per judicia ex utroque Testamento, et coacta constantius ex metu et voto aeterni ignis et regni.
 [1018B]   Denique ea Apocalypsis in posterioribus [1018B] propudiosos et fornicatores, sicut timidos et incredulos et homicidas et veneficos et idololatras, qui tale quid in fide fuerint, in stagnum ignis sine ulla conditionali damnatione decrevit.

000-00-00 Serial Number=0580798328
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0804A]   Sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare, et in aliam ex alia fingere speciem, aptiorem pristina, et sui jam generis ac nominis.
 [0839C]   Tunc ergo quod subjicit, implebitur: et exibunt (utique de sepulcris), et videbunt artus eorum qui impie egerunt, quoniam vermis [0839C] illorum non decidet, et ignis eorum non extinguetur, et erunt conspectui omni carni; scilicet quae resuscitata et egressa de sepulcris, Dominum pro hac gratia adorabit.

000-00-00 Serial Number=0961382508
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1104A]   Tunc Loth ingreditur Segor; simul exoritur sol, Ultimus ille quidem, in Sodomamque incendia fervens Infert; nam totos radios armaverat igni, [1103D] Aemula subsequitur caligo includere lucem Coeptans, atque globos confuso intexere coelo; Fumantes coeunt nubes, novus irruit imber, [1104A] Sulphura cum flammis flagrantibus aestuat aether, Exustus crepitat liquidis ardoribus aether Hinc habet in falso de vero fabula famam Solis progeniem currus optasse paternos, Nec valuisse levem puerum frenare superbos Ignis equos, arsisse orbem; tunc fulmine raptum Aurigam; illicitum planctum mutasse sorores.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»