TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Interim' [146]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0097120702
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0623A]   Ipsam interim conversationem saeculi et carceris comparemus, si non plus in carcere spiritus acquirit quam caro amittit, imo et quae justa sunt caro non amittit per curam Ecclesiae, agapen fratrum: et insuper quae semper utilia fidei, spiritus adipiscitur.

000-00-00 Serial Number=0442932963
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0594B]   Interim hos certe homines fuisse vel eo palam est, quod non constanter deos illos, sed heroas appellatis.
 [0585A]   Ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes, quae moriuntur ut vivant; sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia vel interim lingua delete litteras interim vestras, quae similiter asseverant animas in corpora redituras.
 [0585B]   Id vos Minoi et Radamantho adscribitis, justiore interim Aristide recusato.
 [0567C]   Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum vel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur; quanto magis talium, quae prodita non evitarent interim humana animadversione praesentaneum supplicium?
 [0589C]   Quos quoniam in mythico apud poetas plenius suo loco examinabimus, tamen quod de ipsis interim retractandum est, quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie ad ipsos.
 [0577C]   [0577C] Sed quid ego defendam, professus interim confessionem temporalem omnium in vobis ex pari transferendorum?
 [0585A]   Ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes, quae moriuntur ut vivant; sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia vel interim lingua delete litteras interim vestras, quae similiter asseverant animas in corpora redituras.
 [0568C]   Sed quid extraneis speculatoribus et indicibus detractem, qui talia objiciatis, quae non ab ipsis nobis cum maxima vociferatione publicentur, aut statim audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim celentur?
 [0595C]   Divinitatis, cum interim vobis credibilius visum est deos fuisse, sed non tales, quam tales, sed non deos.
 [0580A]   Interim, ut dixi, ex alia parte non deest adaequatio.
 [0569B]   Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur; interim credite, quemadmodum nos.

000-00-00 Serial Number=0848306239
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0133A]   [0132C] Acceperat a Domino suo, ut a medico, satis utilem disciplinam secundum legem vivendi, ut omnia quidem ederet, ab una solummodo arbuscula temperaret, [0133A] quam ipse medicus importunam interim noverat: audiit ille quem maluit, et abstinentiam rupit, edit illicitum, et transgressione saturatus, in mortem cruditavit, dignissimus bona fide in totum perire, qui voluit.
 [0131A]   Deum interim sufficit dici, ut necesse sit bonum credi.
 [0125A]   Alii fustibus interim et ungulis insuper degustata martyria in carcere esuriunt.
 [0147C]   Sed et interim sub altari martyrum animae placidum quiescunt, et fiducia ultionis patientiam pascunt, et indutae stolis, candidam claritatis usurpant, donec et alii consortium illarum gloriae impleant.

000-00-00 Serial Number=0741256237
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0206A]   Audiat igitur et Hermogenes, dum alibi de mali ratione distinguimus, interim se quoque nihil egisse hac sua injectione.
 [0223A]   Postea ergo quam facta est, futura etiam perfecta, interim erat invisibilis et rudis.
 [0230A]   Nisi fallor enim, omnis res aut [0230A] corporalis aut incorporalis sit necesse est (ut concedam interim esse aliquid incorporale de substantiis dumtaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cujusque) certe post corporale et incorporale nihil tertium.
 [0203C]   Sicut enim caetera quae nascuntur, aut [0203C] finiunt, et idcirco aeterna non sunt, semel opposita fini, quae et initio admittunt ea quae Deus non capit, diminutionem dico interim et subjectionem, quia nata et facta sunt: ita et Deus ideo ea non capit, quia nec natus omnino, nec factus est.
 [0218B]   Has quidem opiniones ejus singillatim revincam, sed interim volo sic ei respondere.
 [0212A]   Videbimus an et mala, cum apparuerit quae mala, et an mala interim ea quae putas.

000-00-00 Serial Number=0422696769
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0641A]   Sufficit huc usque de his interim ordinem Christi decurrisse quo talis probatur quali adnuntiabatur, ut jam ex ista consonantia Scripturarum divinarum intelligamus, et quae post Christum futura praedicabantur, ex dispositione [0641B] divina credantur expuncta.
 [0632B]   Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decurrisse, quo talis probatur qualis adnuntiabatur, etiam ex ista consonantia Scripturarum, quas, ex praejudicio majoris partis adversum [0632C] Judaeos, elocuti sumus.

000-00-00 Serial Number=0235003591
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0363B]   Transeo nunc ad Evangelii, sane non judaici, sed pontici, interim adulterati demonstrationem, praestructuram ordinem quem aggredimur.
 [0468D]   Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam devolutus, apostoli quoque Pauli originem a Marcione desidero, novus aliqui discipulus, nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam, nisi nihil temere credendum.
 [0474A]   Si haec quoque intelligi ex hoc postulant, id quoque nemo dubitavit, ejus Dei et Christi praedicatorem Paulum, cujus legem, quamvis excludens, interim tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam si novum Deum protulisset.
 [0491A]   Interim Marcionites nihil hujusmodi (I Cor.
 [0319A]   Quod si utraque pars bonitatis atque justitiae dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum antitheses retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere, [0319B] atque ita alienare Christum a Creatore, ut optimum a judice, et mitem a fero, et salutarem ab exitioso.
 [0276B]   Ecce enim hoc ipso quod retro quietus, qui nec notitiam sui aliquo interim opere curaverit, post [0276C] tantum aevi senserit in hominis salutem, utique per voluntatem, nonne concussibilis tunc fuit novae voluntati, ut et caeteris motibus videatur obnoxius?
 [0327C]   Hoc si probari exigis, non eas scripturas evolvam, quae interemptibilem Christum edicentes, utique et ignorabilem affirmant: nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset: sed reservatis eis ad caussam passionum, eas praedicationes in praesenti sufficiet adhibere, quae interim ignorabilem probent Christum, et hoc breviter, dum ostendunt omnem vim intellectus ademptam populo a Creatore.
 [0267A]   Interim satis erit ad praesentem gradum ita occurrere, ut ostendam Christum Jesum non alterius Dei circumlatorem, quam Creatoris; et quidem paucis.
 [0413C]   Interim facile est amentiam Petri probare.
 [0271B]   Et otium enim sua natura non novit: hinc censetur, si agat, si nec noluisse videbitur exercere bonitatem interim naturae nomine.
 [0288B]   Interim mundus ex bonis omnibus constitit, satis praemonstrans quantum boni pararetur illi, cui praeparabatur hoc totum.
 [0263C]   Atque ita tres interim mihi deos numera Marcionis, Factorem, et Locum, et Materiam.
 [0370A]   Prophetiam enim interim de loco adimplevit, de coelo statim ad synagogam, ut dici solet, AD QUOD VENIMUS [0370B] HOC AGE.
 [0373A]   Sufficit interim mihi generalis repromissio.
 [0402C]   Sperabat enim, sicut omnes opinabantur ex similitudine documentorum, potuisse et prophetam interim missum esse, a quo alius esset, id est major, ipse scilicet Dominus, qui venturus exspectabatur.
 [0444C]   Eam itaque regionem, sinum dico Abrahae, etsi non coelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus justorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat; tunc apparitura coelesti promissione quam Marcion suo vindicat, quasi non a Creatore promulgatam.
 [0315A]   Cain vero et maledixit, et cupidum morte luere delictum, mori interim vetuit, ut praeter admissum, etiam negationis ejus oneratum.
 [0447B]   In Samariae regionibus res agebatur, unde erat et unus interim ex leprosis.
 [0343A]   Sive enim ideo Christus, ut interim quasi Creatoris irreperet, obstrepit Jesus; quia non sperabatur Jesus in Christo creatoris: sive ideo, Jesus ut alterius haberetur, non sinit Christus; quia non alterius sperabatur Christus, quam Creatoris.
 [0254C]   Quamquam tota materia de duobus diis dimicetur, his interim lineis eam clusimus, intra quas de singularibus jam proprietatibus congrediemur.
 [0345B]   Sed de utroque titulo sic disponam, ut quoniam ipsum quoque Marcionis Evangelium discuti placuit, de speciebus doctrinarum et signorum illuc differamus quasi in rem praesentem: hic autem generaliter expungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem interim annuntiari Christum per Esaiam (Is.
 [0349A]   Sufficit hujusque de his interim ordinem Christi decucurrisse, quo tali probatus qualiter annuntiabatur, [0349B] non alius haberi debeat, quam qui talis annuntiabatur; ut jam ex ista consonantia rerum ejus, et Scripturarum Creatoris, illis etiam restituenda sit fides ex praejudicio majoris partis, quae ad diversas sententias vel in dubium deducuntur, vel negantur.
 [0390A]   Videbimus et contraria ista, an Christo praeministrentur: interim quod esurientibus saturitatem repromittit, Dei creatoris est.
 [0305C]   XII, 19): interim commissio injuriae metu vicis statim occursurae repastinaretur, et licentia retributionis prohibitio esset provocationis; ut sic improbitas astuta cessaret, dum, secunda permissa, prima [0306A] terretur, et prima deterrita, nec secunda committitur, qua et alias facilior timor talionis per eumdem saporem passionis.
 [0449A]   Si vero et hic non de suo loquitur adventu, sed de judaei Christi, exspectemus etiam nunc ne quid de suo praedicet, illum interim esse credentes, quem omni loco praedicat.
 [0365C]   Quod ergo pertinet ad Evangelium interim Lucae, quatenus communio ejus inter nos et Marcionem de veritate disceptat, adeo antiquius Marcione est, quod est secundum nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit; cum et pecuniam [0365D] in primo calore fidei catholicae Ecclesiae contulit, projectam mox cum ipso postea quam in haeresim suam a nostra veritate descivit.
 [0289B]   Agnosce igitur bonitatem Dei nostri interim, vel hucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis, ex providentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis et benignis.
 [0432C]   Interim cur illos modicae fidei incusat, [0433A] id est cujus fidei?
 [0263A]   Post haec, vel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem suam, et suum mundum, et suum coelum; [0263A] de coelo quidem illo tertio videbimus, si et ad apostolum vestrum discutiendum pervenerimus; interim, quaecumque substantia est, cum suo utique deo apparuisse debuerat.
 [0341B]   De quaestione carnis, et per eam nativitatis, et unius interim nominis Emmanuelis hucusque.
 [0327A]   Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus judaicae litteraturae; memento, lector, constitisse, ut cum tale quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed de statu caussae.

000-00-00 Serial Number=0415697873
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0176C]   Interim, hic mihi promotum sit responsum adversus id quod et de Apocalypsi Joannis proferunt: Ego Dominus qui est , et qui fuit, et venit omnipotens; et sicubi alibi Dei omnipotentis appellationem non putant etiam Filio convenire: quasi qui venturus est, non sit [0177A] omnipotens, cum et Filius omnipotentis tam omnipotens sit , quam Deus Dei Filius.
 [0153D]   Vocabulo Trinitatis hoc in opere Septimius expresse utitur, et fraudem patefacit haereticorum monarchiae nomen usurpantium ut unicum omnipotentem mundi creatorem se vindicare rudioribus suadeant, dum interim de unico haeresin faciunt.
 [0196A]   Hic interim acceptum a Patre munus effudit, Spiritum Sanctum, tertium nomen divinitatis, et tertium gradum majestatis, unius praedicatorem monarchiae, sed et oeconomiae interpretatorem, si quis sermones novae prophetiae ejus admiserit, et deductorem omnis veritatis, quae est in Patre et Filio et Spiritu Sancto, secundum christianum sacramentum.
 [0168C]   Si tam durus es, puta interim: et ut adhuc amplius hoc putes, accipe in Psalmo (XLIV, 7, 8) duos deos dictos: Thronus tuus, Deus, in aevum, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus.

000-00-00 Serial Number=0458270788
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0575A]   Interim tenendum, Sophiam cognominari et Terram et Matrem, quasi Matrem terram, et quod magis rideas, etiam Spiritum Sanctum.
 [0577B]   His omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est: cujus [0577B] originalem Sophiae passionem, quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor motiunculis ejus excussum.
 [0535A]   Quantumvis interim se abscondant (cum veritas e contrario non erubescat) scire tamen simplices Christianos omnes eorum fabulas et genealogias, quas damnat Apostolus, indeterminatas, quas proinde solummodo demonstrare, destruere sit.
 [0535B]   Sibi interim cum Archetypis esse disceptationem, idque non confictis materiis, utpote quas ipsius haeresiarchae contemporales instructissimis voluminibus prodiderint et retulerint, Justinus martyr, Miltiades, Irenaeus, et quidam Proculus.
 [0535C]   Tota interim propinquitate supplicante Sophiam conjugi suo Teleto restitutam, Enthymesin vero extra Pleroma relegatam.
 [0549B]   Quamquam autem distulerim congressionem, solam interim professus narrationem, sicubi tamen indignitas meruerit suggillari, non erit delibatione transpunctoria expugnatio [0550A] .
 [0578A]   Interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam sensui.
 [0554A]   Interim, in tricenario fecunditas tota deficit; castrata est vis et potestas et libido genitalis Aeonum.
 [0564A]   Et tamen cum aliquo peculio relinquitur interim odor incorruptibilitatis, quo compos casus sui, potiorum desiderio suppararetur.
 [0569A]   Et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumsepto destitutionis, ridebat interim, qua conspecti Christi recordans, eo de gaudio risus lumen effulsit.

000-00-00 Serial Number=0264084756
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0399B]   Recipite interim hanc fabulam, similis est vestris, dum ostendimus quomodo Christus probetur.
 [0403A]   Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore.
 [0386A]   Omnes itaque substantias, omnesque materias, origines, [0386A] ordines, venas veterani cujusque styli vestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes, historiarum canas, et memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum, et (puto adhuc minus dicimus) ipsos inquam deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Judaici sacramenti, et inde etiam nostri.
 [0258A]   Cum sub Severo negatum esset Christianis in judicio se defendere, scriptum hoc praesidibus Romani imperii obtulit auctor, ostendens hoc capite iniquam istam judicandi formulam, per quam defensio negatur insontibus, et veritas absconditur; cum interim tot tantique, qui quotidie ad hanc sectam transeant, illam aliqua consideratione dignam faciant, qui sane omnes, remoti ab aliqua perversitatis culpae, ostendant [0258B] sese longe alium affectum induisse, quam istum qui in maleficis semper deprehenditur.
 [0386A]   Si quem audistis interim Moysen, Argivo Inacho pariter aetate est; quadringentis pene annis, nam et septem minus, Danaum, et ipsum [0387A] apud vos vetustissimum, praevenit, mille circiter cladem Priami antecedit; possem etiam dicere, quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar.
 [0309A]   Samothracia et Eleusinia reticentur: quanto magis talia, quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur?
 [0311B]   Credite interim.
 [0387A]   Haec quibus ordinibus probari possint, non tam difficile est nobis exponere, quam enorme, nec arduum, sed interim longum.
 [0501A]   Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae hujus obducitur, quod usui jam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus.
 [0434A]   Nam licet subjecta [0434A] sit nobis tota vis daemonum et ejusmodi spirituum ut nequam tamen servi metui nonnunquam contumaciam miscent, et laedere gestiunt quos alias verentur: odium enim etiam timor inspirat, praeterquam quod desperata conditio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora.
 [0489A]   Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens et increpans; communia voluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem ejus et severitatem experiremur.
 [0494A]   Denique porrigat manum Jupiter et accipiat, cum interim plus nostra misericordia insumit vicatim, quam vestra religio templatim.
 [0452A]   Non itaque recte publicos hostes Christianos dici, quod caetera in Imperatores religiosi, solemnia [0452A] illorum conscientia potius quam las civia celebrent, observantes illa modeste, verecunde, pudice, pie; aliter ac ipsi Romani inter quos non plebs tantum Caesarem saepe convitiis discindat, novum atque novum in dies, lucelli causa, idque in ipso congiario dividundo exoptet, sed ipsi Senatores, Equites, Primores Urbis Castrorumque, vitae Caesaris immineant, et cum Cassiis, Nigris, Albinisque conspirent, grandi interim laetitiarum apparatu ad eruptionem usque proditionem suam tegentes.
 [0391B]   Ostenditur interim, quid Judaeis evenerit, dum in illo [0392A] verbi Divini implementum agnoscere noluerint: cujus sane divinitate percepta, falsae religioni renuntiare decet, cum etiam ab ipsis malignis spiritibus, quibus imperat, testimonium aliquando potentiae suae exigat.

000-00-00 Serial Number=0983544707
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0646B]   Suam vero eam esse sententiam (quae interim ab Ecclesia non probatur) quod in sinum Abrahae seu paradisum (de quo librum ediderit) martyrum solae animae commigrent, reliquae vero ad inferos.
 [0646C]   Atqui illic, interim dum corpus exspectant, animas innocentium gaudere, et nocentum dolere ac puniri; vel ob cogitatus solos, quos censura divina persequitur; maxime, cum etiam modica delicta ad novissimum usque quadrantem illic luenda, ex Evangelio intelligatur.
 [0661A]   Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat: Recogita enim, cum Deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum, et per universa corporis spatia diffusum, simulque divina aspiratione densatum, omni intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut in forma gelasse.
 [0666B]   Denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum animi genus pronuntiavit, illum divinum, quem rursus et impassibilem subostendens, abstulit, et ipse cum a consortio animae.
 [0715B]   Constitue certum pondus auri vel argenti, rudem adhuc massam; collectus habitus est illi, et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri vel argenti; dehinc, cum in laminam massa laxatur, major efficitur initio suo, per dilatationem ponderis certi, non per adjectionem; dum extenditur, non dum augetur.
 [0724A]   Sed et illa sic patitur, ut alibi agere videatur, dissimulatione praesentiae futuram absentiam ediscens; et tamen interim somniat, nec quiescit, nec ignavescit omnino, nec naturam immortalitatis servam sopori addicit: probat se mobilem semper; terra, mari, peregrinatur, negotiatur, agitatur, laborat, ludit, dolet, gaudet, licita atque inlicita persequitur: ostendit quod sine corpore etiam plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed   nihil ominusnecessitatem habeat rursus corporis agitandi.
 [0731B]   Et utique non clausa vis est, nec sacrariorum circumscribitur terminis; vaga et pervolatica, et interim libera est: quo nemo dubitaverit, domus quoque daemoniis patere; nec tantum in adytis, sed in cubiculis homines imaginihus circum venire.
 [0737C]   Scio foeminam quamdam vernaculam Ecclesiae, forma et aetate integra functam, post unicum et breve matrimonium, cum in pace dormisset, et morante adhuc [0737C] sepultura, interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse, [0738A] rursumque condita pace, situi suo reddidisse.
 [0741A]   III, 16) Dei templum, cum in Christo est; sed interim animam consepto suo obstruit, et obscurat, et concretione carnis infaecat; unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est, procul [0741B] dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum, ad meram et puram et suam lucem statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit, et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens, ab imaginibus ad veritates: tunc et enuntiat quae videt, tunc exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, vocatoris animarum, Mercurii poetarum.
 [0745B]   [0745B] Occurrit disceptatio, an etiam hoc ab excessu statim fiat, an quasdam animas aliqua ratio detineat hic interim, an etiam receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio vel ex imperio interve nire: nec harum enim opinionum suasoriae desunt.
 [0645C]   Christianam vero eam esse sententiam: a daemoniis plurimum incuti somnia, etiam vera interdum; Deo interim deputanda, si quae honesta, sancta, prophetica, revelatoria, aedificatoria, vacatoria; quaedam etiam sibimetipsi animam fingere ex intentione circumstantiarum; reliqua denique extasi separanda.
 [0747B]   Si bonos, cur idem, animas immaturas, et innuptas, pro conditione aetatis puras et innocuas, interim dignas inferis non judicas?
 [0750B]   Cur enim non putes animam, et puniri, et foveri [0750B] in infernis interim sub expectatione utriusque judicii, in quadam usurpatione et candida ejus?
 [0643B]   Hegemonicon interim, id est, summum in anima gradum sapientialem, contraquam sentiebant Asclepiades et Dicaearchus, cum Platone et Aristotele agnosci etiam a Christianis, idque in recessu cordis.
 [0645B]   De somniis quoque, et accidentibus somni, quatenus ab extasi differunt, dicendum; quibus significatur anima perpetuo negotiosa, quod immortalitatis est ratio; in quibus interim non magis ob stupri visionem damnabimur, quam ob martyrii coronabimur.

000-00-00 Serial Number=0601959288
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1165A]   Interim praxin hanc, neo-baptizatos [1165B] statim confirmandi, in aliquibus saltem Ecclesiis, etiam Latinis, ferme ad nostra usque saecula perductam fuisse, idem Martene l.

000-00-00 Serial Number=0853832245
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0077B]   Nec nullum autem nec incertum, hinc interim ostendam.
 [0077C]   Porro cum quaeritur cur quid observetur, observari interim constat.
 [0080A]   Rationem traditioni, et consuetudini, et fidei patrocinaturam aut ipse perspicies, aut ab aliquo qui perspexerit disces; interim nonnullam esse credes, cui debeatur obsequium.
 [0084A]   Proinde coronarii isti agnoscant interim naturae anctoritatem, communis sapientiae nomine, qua homines, sed propriae religionis pignora, qua Deum naturae de proximo colentes: atque ita, [0084B] velut ex abundanti caeteras quoque rationes dispiciant, quae nostro privatim capiti coronamentis, et quidem, omnibus interdicunt.
 [0087A]   Tene interim hanc fidem, dum incursum quaestionis excutio.
 [0089A]   Si forsitan opponis ipsum Christum coronatum, ad hoc breviter interim audies: Sic et tu coronare, licitum est.

000-00-00 Serial Number=0464363277
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1306A]   Haec qualia sint, interim jam ex doctorum suorum qualitate et conditione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad castitatem adamatores, nihil ad timorem Dei desertores spiritus, aut monstrare potuerunt aut praestare.

000-00-00 Serial Number=0471820474
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0103B]   Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine Dei voluntate, respiciens eam in primis dignam Deo esse, et, ut ita dixerim, necessariam, ad probationem scilicet servorum ejus sive reprobationem.

000-00-00 Serial Number=0119798005
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0675A]   Et quomodo quis institueretur ad prudentiam interim humanam, vel ad quemcumque sensum vel actum, cum instrumentum sit ad omnem vitam litteratura?

000-00-00 Serial Number=0602318048
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0959B]   Aeque post diluvium in reformatione generis humani, suffecisse unam interim legem a sanguine abstinendi, permisso usu caeterorum.

000-00-00 Serial Number=0562900007
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0932A]   An autem nova, de hoc interim constet.
 [0938B]   Interim quod pertineat ad Legem, magis nobis competunt argumentationes ejus.
 [0942C]   Enim vero et pro anima ejus orat, et refrigerium interim adpostulat ei, et in prima resurrectione consortium, et offert annuis diebus dormitionis ejus.

000-00-00 Serial Number=0394227862
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1032B]   Fungitur et ipso mundus interim iste quem incumbimus.
 [1038A]   Ibidem quod in novo corpore indebitum adhuc pudori erat, protegere festinans, in ficulneis foliis interim circumdat: dehinc cum de originis loco exterminat, pellitus orbi ut metallo datur.
 [1045B]   Deduc oculos suadeo, [1045B] rexerere habitum unius interim erroris tui renuntiatorem.
 [1047A]   Haec pro pallio interim, quantum nomine comitiasti.
 [1049A]   Taceo Nerones et Apicios et Rufos: dabo catharticum impuritati Scauri, et aleae Curii, et vinolentiae Antonii: et memento istos interim ex multis togatos fuisse.

000-00-00 Serial Number=0948523104
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1260A]   XIX): nondum enim patientia in terris, quia nec fides: scilicet interim impatientia occasionibus legis fruebatur.
 [1264A]   Cur impatienter feras subductum [1264A] interim, quem credis reversurum?

000-00-00 Serial Number=0578300953
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1237A]   Certi enim indubitatae veniae delictorum, medium tempus interim furantur, et commeatum sibi faciunt delinquendi, quam eruditionem non de linquendi.
 [1247B]   Quis haec supplicia interim montium non judicii minantis exemplaria deputabit?

000-00-00 Serial Number=0498476684
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0016B]   Qui antichristi interim et semper, nisi Christi rebelles?
 [0023B]   Interim ex fiducia probationis praevenio,, admonens quosdam nihil esse quaerendum ultra quod crediderunt id esse, quod quaerere debuerunt; ne QUAERITE ET INVENIETIS sine disciplina rationis interpretentur.
 [0027C]   Si enim adhuc vere quaerunt, nihil [0027C] adhuc certi repererunt; et ideo, quaecumque videntur interim tenere, dubitationem suam ostendunt, [0028A] quamdiu quaerunt.
 [0031B]   Christus Jesus Dominus noster permittat dicere interim, quisquis est, cujuscumque Dei Filius, [0031C] cujuscumque materiae homo et Deus, cujuscumque fidei praeceptor, cujuscumque mercedis repromissor, quid esset, quid fuisset, quam Patris voluntatem administraret, quid homini agendum [0032A] determinaret, quamdiu in terris agebat, ipse pronuntiabat, sive populo palam, sive discentibus seorsum; ex quibus duodecim praecipuos lateri suo adlegerat destinatos nationibus magistros.
 [0034A]   Sed quoniam tam expedita probatio est, ut si [0034A] statim proferatur, nihil jam sit retractandum; ac si prolata non sit a nobis, locum interim demus diversae parti, si quid putant ad infirmandam hanc praescriptionem movere se posse.
 [0040B]   XV, 26); neglexerit officium Dei villicus, Christi vicarius, sinens Ecclesias aliter interim intelligere, aliter credere, quam ipse per Apostolos praedicabat: ecquid verisimile est, ut tot ac tantae in unam fidem erraverint?
 [0044B]   Si interim quaedam sint haereses etiam inde ab aetate apostolica; praescribendum uti evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex Apostolis aut apostolicis viris habeat antecessorem, quemadmodum Smyrnaeorum et Romanorum Ecclesiae; quod cum probare non possim, in communicationem non recipiantur.

000-00-00 Serial Number=0246921659
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1007C]   Et ideo, quomodo interim potuit auferri, judicavit dedendum ejusmodi Satanae in interitum carnis.

000-00-00 Serial Number=0662170231
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0812A]   [0812A] Talia interim divinarum virium liniamenta non minus parabolis operato Deo, quam locuto, veniamus et ad ipsa edicta atque decreta ejus, quo cum maxime divisionem istam materiae ordinamus.
 [0824A]   Quando eventura essent, quae interim de templi exitu eruperant, ordinem temporum, primo Judaicorum [0824B] usque ad excidium Hierusalem, communium, usque ad conclusionem saeculi, dirigit.
 [0825A]   Et tamen adpropinquare eam dixit, non, adesse jam; et cum coeperint ista fieri, non, cum facta fuerint; quia cum facta fuerint, tunc aderit redemptio nostra, quae eo usque appropinquare dicitur, erigens interim et excitans animos ad proximum jam spei fructum.
 [0831A]   Etiam in Apocalypsi Joannis, ordo temporum [0831A] sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et judicium flagitantes sustinere didicerunt; ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos exitus referat, et bestia Antichristus cum suo pseudopropheta certamen Ecclesiae Dei inferat, atque ita diabolo in abyssum interim relegato, primae resurrectionis praerogativa de soliis ordinetur, dehinc et igne dato, universalis resurrectionis censura de libris judicetur.
 [0865B]   Sed cum ejusmodi quaestio posterior habeatur, sufficiet interim ex hoc quoque corporalem definiri resurrectionem, cum de qualitate corporum quaeritur.
 [0873A]   Sed enim in Lazaro, praecipuo resurrectionis exemplo, caro jacuit in infirmitate, caro pene computruit in dedecorationem, caro interim putuit in corruptionem; et tamen Lazarus caro resurrexit, cum anima quidem, sed incorrupta, quam nemo vinculis lineis strinxerat, nemo in sepulcro collocarat, nemo jam foetere senserat, nemo quatriduo viderat seminatam.
 [0885C]   Non sola anima seponitur; habet et caro secessus suos interim, in aquis, in ignibus, in alitibus, in bestiis.
 [0808B]   Verum interim et in illis literis Paulus est, cum stigmata Christi in corpore suo portat; cum nostrum, ut Dei templum, vitiari vetat; cum corpora nostra membra Christi facit; cum monet tollere et magnificare Deum in corpore nostro.
 [0812B]   Interim talis est noster; merito judex, quia Dominus; merito Dominus, quia auctor; merito auctor, quia Deus.
 [0817B]   Et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae, et cogitatus, et voluntatis.

000-00-00 Serial Number=0872174025
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0890B]   Sed nolo interim hunc morem veritati deputare.

000-00-00 Serial Number=0562414110
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1124D]   [1123] [1123D] Fertur in indice Septimii Tertulliani liber de vestibus [1124D] Aaron, qui interim usque ad hanc diem a me non est [1125A] repertus.
 [1126D]   Quamquam interim alio sensu etiam spiritum agnoscens animam, a spirando, lib.
 [1127D]   Consentit in his omnibus Epiphanius, praeterquam quod inferiorem deum nuncupet, quem auctor angelum igneum; quem interim agnoscunt B.
 [1131A]   Prima facie omnibus in genere videtur impingere: quamquam interim ipse opiniones [1131B] appellet, non haereseis aut errores, reverentiae gratia; in quo illum etiam imitatus est Gennadius.
 [1132B]   In hoc interim cum aliis ille consentit (quamquam etiam erronee), quod confiteatur, in terra [1132C] quidem regnum nobis repromissum, sed ante coelum.
 [1127C]   Quod ipsum interim pulchre contra illos retorquet, illic ubi loquitur: de sua paratura repercutiens.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»