Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0563B] | Et tamen Philosophis patet libertas transgrediendi a vobis in sectam et auctorem et suum nomen, nec quisquam illis odium movet, cum in mores, ritus, cultus, vietusque vestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam impune jaculentur. |
[0589C] | Quos quoniam in mythico apud poetas plenius suo loco examinabimus, tamen quod de ipsis interim retractandum est, quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie ad ipsos. |
[0602A] | Sed eleganter quidam sibi videntur physiologice per allegoricam argumentationem de Saturno interpretari, tempus esse, et ideo Coelum et Terram parentes, ut et ipsos origini nullos, et ideo falcatum, quia tempore omnia dirimantur, et ideo voratorem suorum, quod omnia ex se edita in se ipsum consumat. |
Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1277A] | Sane apud veteres nostros ipsosque patriarchas non modo nubere, sed etiam plurifariam matrimoniis uti fas fuit, erant et concubinae: sed licet figuratum in synagogam et Ecclesiam cesserit, ut tamen simpliciter interpretemur, necessarium fuit instituere, quae postea aut amputari, aut temperari mererentur. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0138C] | Hoc quidem absolute ad omnes, dehinc proprie ad Apostolos ipsos: Beati eritis cum vos dedecoraverint, et persecuti fuerint, et dixerint adversus vos omnia mala propter me; gaudete et exultate, quoniam merces vestra plurima in coelo: sic enim faciebant et prophetis patres eorum (ibid. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0619C] | Nam et Magos reges fere habuit Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicem ex distinctione Syriarum, cujus tunc [0619C] virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores: spolia autem Samariae, ipsos magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent, [0620A] et genu posito adorassent, quasi dominum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. |
[0637B] | V, 2) usque ad adventum Christi, curando invaletudines ab Israel, desiit a beneficiis deinde, cum ex perseverantia furoris sui nomen Domini per ipsos blasphemaretur; sicut scriptum est: [0637C] Propter vos nomen Dei blasphematur in gentibus (Is. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0322A] | Quippe cum non alterius, sed ejusdem Dei praedicatores Apostolos, et eadem cum Christo passuros tam ipsos, quam omnes fideles, prophetatum sit. |
[0429D] | Qui ergo nec ipsos introeuntes, nec aliis aditum praestantes, increpabat, obtrectator habendus est legis, an fautor? |
[0429A] | Invehitur et in doctores ipsos legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, [0429B] quae ipsi ne digito quidem aggredi auderent: non Legis onera sugillans quasi detestator ejus; quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora legis praetereuntes incusabat, eleemosynam et vocationem et dilectionem Dei, ne haec quidem gravia, nedum decimas rutarum, et munditias catinorum? |
[0324A] | Aut quale est, si inde se voluit probari, et intelligi, et recipi (ex virtutibus dico) unde caeteros noluit, aeque et ipsos tam subito venturos, quam a nullo auctore praedicatos? |
[0463C] | Unde autem probabis interrogative, et non ipsos confirmative pronuntiasse: Ergo tu Filius Dei es? |
[0339B] | Nam et magos reges habuit fere Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicen, ex distinctione Syriarum; cujus tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores; spolia autem Samariae, [0339B] ipsos magos: qui cum illum cognovissent, et muneribus honorassent, et genu posito adorassent, quasi Deum et regem, sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. |
[0364C] | Sed enim Marcion nactus epistolam Pauli ad Galatas, [0364C] etiam ipsos apostolos suggillantis (Gal. |
[0401A] | Proinde et arbor bona non proferat malum fructum, quia nec veritas haeresim: nec mala bonum, quia nec haeresis veritatem: Sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit, nec Apelles de Marcionis: multo enim haec congruentius [0401A] in ipsos interpretabimur, quae Christus in homines allegorisavit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis. |
[0432B] | Puto jam alibi satis commendasse nos divitiarum gloriam damnari a Deo nostro, ipsos dynastas detrahente de solio, et pauperes allevante de sterquilinio (Ps. |
[0274C] | Sed nolo jam de parte majore pereuntium, imperfectum bonitatis arguere deum Marcionis: sufficit ipsos, quos salvos facit, imperfectae salutis inventos, imperfectam bonitatem ejus ostendere: scilicet anima tenus salvos, carne deperditos, quae apud illum non resurgit. |
[0434B] | Itaque interroganti Petro in illos, an et in omnes parabolam dixisset; ad ipsos et ad universos qui Ecclesiis praefuturi essent, proponit actorum similitudinem, quorum qui bene tractaverit conservos absentia Domini , reverso eo omnibus bonis praeponetur; qui vero secus egerit, reverso Domino qua die non putaverit, hora qua non scierit, illo scilicet filio hominis Christo Creatoris, non fure, sed judice, segregabitur, et pars ejus cum infidelibus ponetur. |
[0354A] | Dehinc, cum ex perseverantia furoris, et nomen Domini per ipsos blasphemaretur, sicut scriptum est (Is. |
[0435C] | Et ideo hypocritas pronuntiabat, coeli quidem et terrae faciem probantes, tempus vero [0435C] illud non dinoscentes; quo scilicet adimplens omnia quae super ipsos fuerunt praedicata, nec aliter docens, debuerat agnosci. |
[0351A] | XVI, 4), Proselyti per me accedent ad te; ostendens ipsos [0351B] quoque proselytos per Christum accessuros ad Deum. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0471A] | Sed et quod fratrum appellatione censemur, non alias, opinor, infamant, quam quod apud ipsos omne sanguinis nomen de affectatione simulatum est. |
[0412A] | Non ergo dignius praesumetur, ipsos esse qui se deos faciant, cum eadem edant quae faciant deos credi, quam pares angelis et daemonibus deos esse? |
[0308A] | Quis talia facinora, cum invenisset, celavit, aut vendidit ipsos trahens homines. |
[0297A] | Quin ipsos illos legum et antiqui crepatores quam longissime a paternis institutis descivisse, ostendit: Utpote prodigos, sumptuosos, voluptuarios, immodestos, superbos, vinosos, conjugii osores factos: qui nec in ipsis religionibus veterum decreta servarint, sed peregrinas religiones Romam advexerint, damnatasque restituerint: qui in omnibus novitati [0298A] studentes, magis quam ipsi christiani, Deos suos neglexerint; quod ultimum cum latius alibi sit exsecuturus, in fine se praeparat ad diluendas occultorum facinorum objectiones falsas. |
[0304A] | Etiam circa ipsos deos vestros quae prospecte decreverant patres vestri, iidem vos obsequentissimi rescidistis. |
[0403A] | Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi, ipsos illos quos adoratis. |
[0379A] | Ex ipsis enim et ad ipsos semper prophetae peroraverant, scilicet ad [0380A] domesticam Dei gentem ex patrum gratia. |
[0339A] | Quantum igitur de diis vestris, nomina [0339A] solummodo video quorundam veterum mortuorum, et fabulas audio, et sacra de fabulis recognosco; quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud deprehendo, quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium, vel ex iisdem vasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter deos ipsos plectimur, [0340A] solatium poenarum esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant. |
[0487A] | Imo malorum, quae eveniunt quotidie, illos ipsos in causa esse, qui spreto Deo statuas adorent. |
[0361A] | Plane religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dii vestri, argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induunt? |
[0284A] | [0284A] Atque adeo quasi praefatus haec ad suggillandam odii erga nos publici iniquitatem, jam de caussa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis objiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui objiciunt; ut ex hoc quoque sciant omnes in Christianis non esse quae in se non nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes, non dico pessimi optimos, sed jam, ut volunt, compares suos. |
[0314B] | Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui ipsos sacerdotes in eisdem [0315A] arboribus templi sui obumbratricibus scelerum votivis crucibus exposuit, teste militia patriae nostrae quae id ipsum munus illi proconsuli functa est. |
[0386A] | Omnes itaque substantias, omnesque materias, origines, [0386A] ordines, venas veterani cujusque styli vestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes, historiarum canas, et memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum, et (puto adhuc minus dicimus) ipsos inquam deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Judaici sacramenti, et inde etiam nostri. |
[0364A] | Haec omnia non sine risu morsuque diluit, inque illos ipsos accusatores magis quadrare ostendit. |
[0454A] | Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana [0455A] Testis est Tiberis, et scholae bestiarum. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0649B] | Postremo, si etiam ad ipsos Prophetas adisse credibile est indagatorem quemque sapientiae ex negotio curiositatis, tamen plus diversitatis invenias inter philosophos quam societatis, cum et in ipsa societate [0649C] diversitas eorum deprehendatur. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1141D] | Constat autem ex hoc loco, Tertullianum, cum haec scriberet, nondum inter Montanistas fuisse, apud quos mulieribus publice prophetandi, ac viros ipsos (indignum! |
[1153B] | Quin pastores quoque ipsos et igne et aqua lustrari oportebat, de quibus Ovid. |
[1165B] | Quod vero ad Graecos attinet, idem mos etiamnum apud ipsos perseverat, ut Sacramentum Confirmationis mox Baptismo, non autem ab Episcopo, sed ipso Presbytero baptizante, subjungatur: qua de re videndus Juenin Diss. |
[1175B] | Sic enim, qui Principis epistolas et decreta in senatu recitabant, itidem Candidati [1175B] appellabantur; quia per hoc munus ipsis erat aditus ad altiores honores, ipsosque magistratus, ut Ulp. |
[1190B] | Igitur haec auctoritas temporibus Tertulliani, tanquam satis recens ab Apostolis profecta, Episcopis, et in his potius Apostolis ipsis, servata fuerat, ut nihil, nisi demandantibus legitimis, ac immediatis, ut loquimur, et directis Apostolorum successoribus, id est, episcopis, circa sacramentorum (qui Ecclesiae thesauri sunt, a Christo per ipsos Apostolos repositi, et a successoribus illis custodiendi) administrationem liceret, maxime in Baptismo, de quo solis Apostolis dictum fuerat: Ite, docete, baptizate. |
[1201C] | Ait: Sine dubio ad Baptismum non admitterentur, si per ipsos dies, quibus, eamdem gratiam percepturi, abstinentia, JEJUNIIS, exorcismisque purgantur, etc. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0771A] | Considera singulas qualitates, musculos ut glebas, ossa ut saxa, etiam circum papillas calculos quosdam; aspice nervorum tenaces connexus, ut traduces radicum et venarum ramosos discursus, ut ambages rivorum, et lanugines ut muscos, et comam ut cespitem, et ipsos medullarum in [0771B] abdito thesauros, ut metalla carnis. |
[0786B] | Nunc ad sensus ipsos decertemus. |
[0766A] | Primo quidem, nunquam quisquam adnuntiasset illi matrem et fratres ejus foris stare, qui non certus esset habere illum matrem et fratres, et ipsos esse, quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos, vel tunc ibidem compertos, licet propterea abstulerint [0766B] haereses ista de Evangelio, quod et creditum patrem ejus Joseph fabrum, et matrem Mariam, et fratres et sorores ejus optime notos sibi esse dicebant, qui mirabantur doctrinam ejus. |
De Execrandis Gentium Diis [Fragmentum] | Reditus in Auctori Indicem |
[1118B] | At caeteras ejus corruptelas, quas ipsi confitentur, nolo conscribere, ne rursus foeditas jam sepulta auribus renovetur: sed horum paucorum [1118B] mentionem feci, quos deos et ipsos credunt errantes, scilicet de incesto patre generatos, adulterinos, supposititios, et Deum viventem, aeternum, sempiterni numinis, praescium futurorum, immensum, talibus cum nefandis criminibus diffuderunt. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0666B] | Quasi aut non sufficiat vox Spiritus Sancti, aut ultra deliberandum sit, an maledixerit atque damnaverit Dominus ipsos prius artifices eorum, quorum cultores maledicit et damnat? |
[0667B] | Si hoc praeceptum ab omnibus manibus defendatur, [0667B] credo et fures balnearios manibus suis vivere, et ipsos latrones manibus agere quo vivant. |
[0675A] | XXIII, 13); deos ipsos hoc nomine obsignat, cum [0675B] lex prohibeat (ut diximus) deos pronuntiari (Exod. |
[0683A] | Recogitemus omnem idololatriam in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse, etiam apud suos constet. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1249A] | [1249A] Confiteor ad Dominum Deum, satis temere me, si non etiam impudenter, de patientia componere ausum, cui praestandae idoneus omnino non sim, ut homo nullius boni, quando oporteat demonstrationem et commendationem alicujus rei adortos, ipsos prius in administratione ejus rei deprehendi, et constantiam commonendi propriae conversationis auctoritate dirigere, ne dicta factis deficientibus erubescant. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1024A] | Itaque, si et ipsos beatos Apostolos tale aliquid indulsisse constaret, cujus venia a Deo, non ab homine, competeret, non ex disciplina, sed ex potestate fecisse. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0840B] | Et utique triduo concoquendae carni viscera ceti tam suffecissent, quam capulum, quam sepulcrum, [0840B] quam senium requietae atque reconditae alicujus sepulturae: salvo eo, quod et bestias, feros in christianum vel maxime nomen homines, vel ipsos etiam iniquitatis angelos figuravit, de quibus sanguis exigetur per ultionem pensandam. |
[0865A] | Quid et ipsos baptizari, ait, si non quae baptizantur corpora resurgunt? |
[0795B] | At ego magis ridebo vulgus, tunc quoque, cum ipsos defunctos atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, iisdem ignibus et promerens et offendens. |
[0838B] | Sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorum, Israel vero pro sua incredulitate dissidens, scandalizabatur; et aspiciens habitum senescentis sepulturae, desperabat resurrectionem; vel non in eam potius animum dirigebat, sed in circumstantias suas; idcirco Deus, et prophetam, quasi et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis, revelato ordine resurrectionis; et populo id credendum mandavit, quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura, qui non credebant resurrectura. |
[0814C] | Dicent enim ministros et [0814C] socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi, et potestatem suae voluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare, quibus operam sponte accommodant; carnem autem, nihil sapientem; nihil sentientem per semetipsam, non velle, non nolle de suo habentem, vice potius vasculi apparere animae, ut instrumentum, non ut ministerium. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0627C] | Verum quis nescit, et ipsos Ecclesiae catholicae matyres revelationes a Deo postulasse, ut videre est in actis sanctarum Perpetuae et Felicitatis (XXXV. |
[0627C] | Utut autem haec sint, certe scopus hujus tractatus fuit apud Tertullianum, christianos, ipsosque catechumenos a spectaculis avocare, [0627D] demonstrando quam inverecunda sint hujusmodi oblectamenta, verae pietati, cultuique sincero quem Deo debemus, contraria, atque iis etiam infesta qui fastus mundi, voluptates, ac idololatriam ejurarunt. |
[0629A] | Postea ostendit iterum spectaculorum usum esse baptismo contrarium, ipsosque gentiles christianos a repudio spectaculorum distinguere [0629B] consuevisse. |
[0637A] | Probum plane consilium, et nunc quoque apud ipsos Romanos justum et licitum, ne dixerim, penes Deum. |
[0644A] | Nec per alios tunc homines edidissent, quam per ipsos, in quorum nominibus et imaginibus et historiis fallaciam consecrationis sibi negotium acturae constituerant CAPUT XI. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0903A] | Caeterum satis inhumanum, si foeminae quidem per omnia viris subditae, honorigeram notam virginitatis suae praeferant, qua suspiciantur et circumspiciantur et magnificentur a fratribus, viri autem tot virgines, tot spadones voluntarii, caeco bono suo incedant, nihil gestantes, quod et ipsos faceret illustres. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»