TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Mortis' [148]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0769819915
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0625C]   Sed mortis metus non tantus est, quantus tormentorum.

000-00-00 Serial Number=0725860715
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0584A]   Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, [0584A] quod neque gladios neque cruces neque bestias vestras, non ignem, non tormenta, ob duritatem ac contemptum mortis, animo recusemus.
 [0585A]   Spes resurrectionis fastidium est mortis.
 [0584B]   Si contemptu scilicet mortis gladius de majoribus fabulas fecit, utique non vitae amore gladio vos ad lanistas auctoratis, sed mortis nomen militiae datis.
 [0606A]   Orbana, quae in orbitatem semina exstinguat, et ipsius Mortis.
 [0606A]   Deum, qui nisi conservatricem suam in littore [0606A] peregrino deliquit, eadem oblivione, imo amentia, quae patri caussa mortis fuit.
 [0584B]   Si contemptu scilicet mortis gladius de majoribus fabulas fecit, utique non vitae amore gladio vos ad lanistas auctoratis, sed mortis nomen militiae datis.

000-00-00 Serial Number=0346446812
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0147B]   Exinde victori cuique promittit nunc arborem vitae, et mortis veniam secundae: nunc latens manna cum calculo candido, et nomine ignoto: nunc ferreae virgae potestatem, et stellae matutinae claritatem: nunc albam vestiri, nec deleri de libro vitae, et columnam fieri in Dei templo, in nomine Dei et Domini, et Jerusalem coelestis inscripta, nunc residere cum Domino in throno ejus, quod aliquando Zebedaei filiis [0147C] negabatur.
 [0133A]   Sed Dominus sustentata fervura delicti, donec tempore medicina temperaretur, paulatim remedia composuit, omnes fidei disciplinas, et ipsas aemulas vitio, verbum mortis verbo vitae rescindentes, auditum transgressionis auditu devotionis limantes, ita et cum mori praecipit medicus ille, veternum mortis excludit.
 [0131B]   Quid aliud est adversatio idololatriae atque martyrii, quam mortis et vitae?
 [0132B]   Homo semper medico prior negotium facit: denique sibimetipse periculum mortis attraxit.
 [0133A]   Sed Dominus sustentata fervura delicti, donec tempore medicina temperaretur, paulatim remedia composuit, omnes fidei disciplinas, et ipsas aemulas vitio, verbum mortis verbo vitae rescindentes, auditum transgressionis auditu devotionis limantes, ita et cum mori praecipit medicus ille, veternum mortis excludit.

000-00-00 Serial Number=0456063032
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0630A]   Ostensa enim caussa gratiae ejus, pro injuria scilicet mortis repensandae, pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum; post mortem utique resurrectionem consecuturum.
 [0629B]   Et rursus, cum auxilium Patris imploraret: Salvum me fac, inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornuorum humilitatem meam (Ps.
 [0601A]   Denique, qui contendit et sabbatum adhuc observandum quasi salutis medelam, circumcisionem octavi diei propter mortis comminationem, doceat in praeteritum justos sabbatizasse aut circumcidisse, et sic amicos Dei effectos.
 [0609A]   Igitur, cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum, et sabbatum aeternum praedictum, circumcisionem carnalem praedictam, et circumcisionem spiritalem praeindicatam, legem quoque temporalem et legem aeternalem denuntiatam, sacrificia carnalia et sacrificia spiritalia praeostensa; sequitur, ut praecedenti tempore datis omnibus istis praeceptis carnaliter populo Israel, superveniret tempus quo legis antiquae et caeremoniarum veterum praecepta cessarent, et novae [0609A] legis promissio et spiritalium sacrificiorum agnitio, et Novi Testamenti pollicitatio superveniret, fulgente nobis lumine ex alto, qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis detinebamur (Luc.
 [0625A]   Dicit enim in Deuteronomio: Si autem fuerit in aliquo delictum, ita ut judicium mortis sit, et morietur, et suspendetis eum in ligno.
 [0629B]   Nunc, etsi omnes interpretationes istas respuerit et inriserit duritia cordis vestri, probavimus sufficere posse mortem Christi prophetatam, ut ex hoc quod non esset edita qualitas mortis [0629C] , intelligatur per crucem evenisse, nec alii deputandam fuisse passionem crucis, quam cujus mors praedicabatur.
 [0625A]   De exitu plane passionis ejus ambigitis, negantes passionem crucis in Christum praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genus mortis exposuerit Deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis homo qui pependit in ligno (Deut.
 [0633A]   Nec poteris eum magis David filium dicere, quam Christum; aut terminos terrae David potius promissos, qui intra unicam Judaeam regnavit, quam Christo, qui totum jam orbem Evangelii sui fide cepit, sicut per Esaiam dicit: Ecce dedi te in dispositionem generis mei in lucem gentium, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare: et de domo carceris, id est mortis, sedentes in tenebris (Is.
 [0636B]   Alios enim lapidaverunt, alios fugaverunt, plures vero ad mortis necem tradiderunt, quod negare non possunt.
 [0625B]   LIII, 9), quique omnem justitiam et humilitatem exhibuit; et ut supra de eo praedictum memoravimus, non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed ut ea quae praedicta sunt a prophetis, per vos ei obventura implerentur, sicut in Psalmis ipse Spiritus Christi jam canebat, dicens: [0625C] Retribuebant mihi mala pro bonis (Ps.
 [0625B]   Igitur non in hanc passionem Christum maledixit; sed distinctionem fecit, ut qui in aliquo delicto judicium mortis habuisset et moreretur suspensus in ligno, hic maledictus a Deo esset, quia propter merita delictorum suorum suspenderetur in ligno.

000-00-00 Serial Number=0900590837
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0349C]   XLII, 6, 7): Ecce dedi te in dispositionem generis mei , in lucem nationum aperire oculos caecorum; utique errantium; exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare; et de cella carceris, id est mortis; sedentes in tenebris, ignorantiae scilicet.
 [0502A]   Ideo quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis si forte praeventu, et arrhabonem nos spiritus dicit a Deo habere, quasi pignoratos in eamdem spem superindumenti, et abesse a Domino, quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse potius a corpore, et esse cum Domino, ut et mortem libenter excipiamus.
 [0345C]   [0345C] De exitu plane puto diversitatem tentatis inducere, negantes passionem crucis in Christum Creatoris praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut in id genus mortis exposuerit Creator Filium suum, quod ipse maledixerat: Maledictus, inquit (Deuter.
 [0299B]   Justitiae opus est, quod inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter coelum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria majora et [0299B] minora, diurna atque nocturna, inter marem et foeminam; inter arborem agnitionis mortis et vitae, inter orbem et paradisum, inter aquigena et terrigena animalia.
 [0246A]   Et sic etiam stare non posse fidei sacramentum baptisma, quod remissio est delictorum, absolutio mortis, regeneratio, consecutio Spiritus sancti, signat denique et lavat: quae conferre non potest, nisi qui a primordio creavit hominem, et animam ei contulit, et pro peccato ad mortem damnavit.
 [0349A]   Ostensa est enim caussa gratiae hujus, pro injuria scilicet mortis repensandae: pariter ostensum est, haec illum propter mortem consecuturum, post mortem utique per resurrectionem consecuturum.
 [0505B]   Sed et quaecumque substantia sit, cum ejus nominat corpus, quem subjicit ex mortuis resurrexisse, [0505B] non potest aliud corpus intelligi, quam carnis, in quam lex mortis est dicta.
 [0348C]   Caeterum, nec ipso Christo ejus praedicato, nedum cruce ipsius, sufficit in meum Christum solius mortis prophetia.
 [0370A]   IX, 1-2): Hoc primum bibito , cito facito, regio Zabulon, et terra Nepthalim, et caeteri qui maritimam ad Jordanem , Galilaea nationum, populus [0370A] qui sedetis in tenebris, videte lumen magnum; qui habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen ortum est super vos.
 [0501B]   Haec enim ad mortis metum, et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestius, cum subjicit: Ingemere [0501C] nos de isto tabernaculo corporis terreni, quod de coelo est superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi; id est, recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus.
 [0294A]   Igitur, sicut Deus homini vitae statum induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit: et hoc non per infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur.
 [0241A]   Et sicut Deus homini vitae statum induxit, ita homo mortis statum adtraxit, et idem de angelo dicendum; Deus enim angelum fecit, qui seipsum in daemonem commutavit.
 [0280A]   Si absolutio mortis est, quomodo absolveret a morte, qui non devinxit ad mortem?
 [0501C]   Et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet corpore, et quidem integro, ut et hoc sint incorrupti: et hi propter temporis ultimum jam momentum, et propter merita vexationum Antichristi, compendium mortis; sed mutati consequentur, superinduti magis quod de coelo est, quam exuti corpus.
 [0290A]   Quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore, qua universa utique disponendo praesciit, et praesciendo disposuit, certe ipsam transgressionem; quam nisi praescisset, nec cautionem ejus delegasset sub metu mortis.
 [0271A]   Erat enim jam et mors, et aculeus mortis delictum, et ipsa malitia Creatoris; adversus quam subvenire deberet alterius dei bonitas, primae huic regulae divinae bonitatis occurrens, si se naturalem probaret, statim succurrens, ut caussa coepit.
 [0500B]   XLII, 6): Posui te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris, et in umbra mortis?
 [0290C]   Non enim poneretur lex ei qui non haberet [0290C] obsequium debitum legi in sua potestate: nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur.
 [0348C]   Ex hoc enim quod non est edita qualitas mortis, potuit et per crucem evenisse, tunc alii deputanda, [0349A] si in alium fuisset praedicatum, nisi si nec mortem volet Christi mei prohetatam; quo magis erubescat, si suum quidem Christum mortuum annuntiat, quem negat natum: meum vero mortalem negat, quem nascibilem confitetur.
 [0347C]   Etsi enim mors ab Adam regnavit usque ad Christum, cur Christus non regnasse dicatur a ligno, ex quo crucis ligno mortuus, regnum [0347C] mortis exclusit?
 [0348B]   Fac me ex ore leonis, utique mortis; et de cornibus unicornis humilitatem; de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus.
 [0294B]   Quia nec universitatem homini subjecisset infirmo dominandi, et non potiori angelis; quibus nihil tale subjecit; sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi; nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis, eum definitione mortis convenisset; postremo, non libertate, nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum.
 [0524A]   Quod si Christus adveniens de coelis, transfigurabit [0524A] corpus humilitatis nostrae, conformale corpori gloriae suae; resurget ergo corpus hoc nostrum quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram dejectum.

000-00-00 Serial Number=0184378028
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1085B]   Si misereri etiam venit et succurrere cunctis, Et relevare gravi devictos funere mortis, Carnis et obscoeno spiramen solvere vinclo, Qui cohibetur homo interior, concisus inique, Cur tam sero pius vigilans, semperque benignus Qui numquam prius omnino se praebuit ulli Transmissis numero alienos ore requirens, Numquam expectatus, non notus, missus in orbem.
 [1058A]   Cognitus ipso opere, populis sperantibus olim, Perque prophetarum vocem notissimus orbi; Et nunc errantem manifesto in limine mortis Ignotum Dominum quaerunt, notumque relinquunt: Quorum falsa fides, falsus Deus, irrita merces, Falsa resurrectio, mortis devictio falsa, Martyria et vacua, et Christi quoque nomen inane; [1058B] Quem magicae nebulae similem venisse docentes, Mendacem facti dementes esse fatentur; Ne quidquam passum, populum sine crimine fictum.
 [1063C]   Sed vos, qui nondum penitus, duce Numine falso Mente ipsa reprobi, penetrastis ad intima mortis, [1064A] Discite de fonte fluvium manare perennem, Qui nutrit illum, bissenos gratia fructus, Exit et in terram, ventosque in quattuor orbis, Tot fluit in partes fontis color et sapor unus.
 [1074A]   Insignis fidei in laudem (memorabile) tactus Nobilis Helias, qui nondum debita mortis Gustavit, quoniam rursum venturus in orbem est: Ergo infracta fides, populum regemque furentem, Militiam Domini qui deseruere beatam, Verberibus flammis castigans hostes amaris, Sidera conclusit, tenuitque in nubibus imbrem.
 [1066C]   Et quia terribilis puteo demersus iniquo Vir cecidit, suasit virgo subducta dracone; Consilio placuit, tegmen coeleste reliquit; Arguit hos lignum nudos, mors atra coegit, [1066C] Ex eadem massa simili ratione refecta Jam renovata, redit flos carnis, et hospita pacis Virgine desponsa caro, non ex semine nato Artifici conjuncta suo, sine debito mortis Angelus haec mandata Patris, per sidera defert Lucida, ut angelica credantur nuntia fama, Virginis ut virgo; carnis caro debita solvat.
 [1066C]   Talibus ingressus sequitur vestigia mortis Parvulus immanis, senior puer et juvenis vir.
 [1071A]   Perfectus laude et sine culpa Noe repertus Testificante Deo justus in adultera plebe, Bis quinquagenis arcam qui texuit annis, Venturum excidium factis et voce ferebat; Promeruit tantis ereptus mortis ab undis, Et cum prole sua servatus.
 [1072C]   Vellus erat populus ovium de semine sancto; Nam tellus variae gentes fusaeque per orbem; Verbum quod nutrit, sed nox est mortis imago, Tau signum crucis, et cornu praeconia vitae, Lucentesque faces in ulychno, spiritus ardens Scilicet hoc testamen erat virtutis imago, Non prius angelica mortis fera praelia vinci, Quam populo indocili merito sua culpa relicto, Florentesque fide gentes in laude receptae.
 [1072C]   Vellus erat populus ovium de semine sancto; Nam tellus variae gentes fusaeque per orbem; Verbum quod nutrit, sed nox est mortis imago, Tau signum crucis, et cornu praeconia vitae, Lucentesque faces in ulychno, spiritus ardens Scilicet hoc testamen erat virtutis imago, Non prius angelica mortis fera praelia vinci, Quam populo indocili merito sua culpa relicto, Florentesque fide gentes in laude receptae.
 [1067A]   Caussa haec mortis erat, eadem via facta salutis; [1067B] Nuntius ille doli, sed pacis nuntius iste; Sponsa virum necuit, genuit sed sponsa leonem.
 [1078B]   Sed postquam coepit mortis proferre sagittas, Abjectus merito tam saevi criminis auctor, A sanctis reprobus, patuit mirabile monstrum.
 [1069A]   Ergo, quia populis, nondum suo fonte renatis, Sordibus antiquis tectis, et debito mortis Ex veteri caussa regnum coeleste negavit, Dicens humanum rursus debere renasci; [1069B] Quod natum est de carne, caro est, de spiritu, vita.
 [1082C]   Et virga styracis fructus nucis adtulit ipsa [1082C] (Virginis haec species, genuit quae sanguine corpus), Conjuncta in ligno, sedabit mortis amarum Interius fructum dulcem, de Spiritu sancto, Sicut Esaias virgam de semine Jesse Praedixit Mariam, de qua flos exit in orbem.
 [1086A]   Cum semper nascatur homo, sub crimine mortis Quod pastoris opus, si sic inventa docentur?
 [1086B]   Bene est disjunctos scilicet esse, Expedit et mundo, ne vestri germinis ullus Nascatur, tandem cessabunt organa mortis.
 [1090A]   Exspectatus in auxilium, spes unica vitae, Mundatur carnis ferae, mortisque fugator: Tandem venit ab imperio Patris omnipotentis, Humanis sese vestivit et artubus ille.
 [1061B]   Et caro communem semper sortita laborem, Linquatur terrae, mortis sit praeda perennis.
 [1058A]   Cognitus ipso opere, populis sperantibus olim, Perque prophetarum vocem notissimus orbi; Et nunc errantem manifesto in limine mortis Ignotum Dominum quaerunt, notumque relinquunt: Quorum falsa fides, falsus Deus, irrita merces, Falsa resurrectio, mortis devictio falsa, Martyria et vacua, et Christi quoque nomen inane; [1058B] Quem magicae nebulae similem venisse docentes, Mendacem facti dementes esse fatentur; Ne quidquam passum, populum sine crimine fictum.
 [1059A]   Haec vobis per Marcionem, Cerdone magistro, Terribilis refuga adtribuit fera munera mortis; Nec venit in mentem quod vos, a nomine Christi Seductos, ad Marcionis tulit infima nomen.
 [1062A]   Haec captiva fuit mortis, haec vincta peribit, Quam Dominus mira sapientia fecit et arte?
 [1067A]   Quia mortem sponte reliquit, Exuit exuvias carnis et debita mortis; Serpentis spolium, devicto principe mundi, Adfixit ligno, refugarum immane trophaeum.

000-00-00 Serial Number=0668404639
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0188B]   Et, Pater, in tuis manibus depono spiritum meum; tamen post resurrectionem et devictae [0188B] gloriam mortis, exposita necessitate omnis humilitatis, cum jam Patrem se posset ostendere tam fideli foeminae, ex dilectione, non ex curiositate, nec ex incredulitate Thomae, tangere eum aggressae: Ne, inquit, (Joan.

000-00-00 Serial Number=0647660255
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0533A]   Zeno Eleates, consultus a Dionysio quidnam philosophia praestaret, quum respondisset, contemptum mortis, flagellis tyranni subjectus sententiam suam ad mortem usque signabat.
 [0534A]   O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita, nec persuasio desperata deputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro agro, pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro Deo non licet!
 [0535A]   Multi apud vos ad tolerantiam doloris et mortis hortantur, ut Cicero in Tusculanis, ut Seneca in Fortuitis, ut Diogenes, ut Pyrrhon, ut Callinicus.
 [0461A]   Ipsis Bacchanalium furiis nec mortuis parcunt Christianis, quin illos de requie sepulturae, de asylo quodam mortis, jam alios, jam nec totos avellant, dissecent, distrahant.
 [0460B]   A quibus Christianis nihil mali expectandum hinc patere possit, utpote apud quos malum malo compensare non liceat, quod si vellent, iniqua odia et contumelias ulturi, facillime possent, et ob ingentem numerum, quo brevi tempore orbis impletus est, et ob mortis contemptum, quem etiam in tormentis pro Fide praestent: sive id agere mallent per incendia, sive per bella, sive denique per meram discessionem vastaturi Rempublicam.
 [0533A]   Omitto eos qui cum gladio proprio aliove genere mortis mitiore de laude pepigerunt.
 [0530A]   At vero, dum cruciatibus sese objiciunt, dum animam lubentes projiciunt, id non facere eos more gentilium, quibus desperatio et gloriae pruritus eam contemmendi doloris et mortis viam sternit, sed more fortissimi militis, qui bellum sumit, licet non amet, et de victoria gaudet, in cujus tamen consecutione trepidavit.

000-00-00 Serial Number=0103387058
Carmen De Jona Et Ninive Reditus in Auctori Indicem  
 [1112A]   Postremo ad Dominum: Ne nos in mortis hiatum, Unam animam propter, dederis, ne sanguine justi Respersisse velis, si sic tua dextera ducit.

000-00-00 Serial Number=0493225694
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0703C]   Nam et sedes alias humana anima sortita est, et victus, et instructus, et sensus, et affectus, et concubitus, et foetus; item ingenia; tum opera, gaudia, taedia, vitia, cupidines, voluptates, valetudines, medicinas; suos postremo, et vitae modos, et exitus mortis.
 [0724B]   Etiam per imaginem mortis, fidem initiaris, spem meditaris, discis mori et vivere, discis vigilare dum dormis.
 [0742C]   Quod si Christus Deus, quia et homo, mortuus secundum Scripturas, et sepultus secundum [0742C] easdem, hic quoque legi satisfecit, forma humanae mortis apud inferos functus; nec ante ascendit in sublimiora coelorum, quam descendit in inferiora terrarum, ut illic Patriarchas et [0743A] Prophetas (Eph.
 [0734A]   Satis de speculo mortis, id est de sommo; tum etiam de negotiis somni, id est de somniis.
 [0742B]   XII) triduum mortis legimus expunctum, id est in recessu intimo et interno et in ipsa terra operto, et intra ipsam clauso, et inferioribus adhuc abyssis superstructo.
 [0740A]   Nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum, aut regionum, aut viarum vitalium eversio est: materiarum, ut fellis, ut sanguinis: regionum, ut cordis, ut jecoris: viarum, ut venarum, ut arteriarum.
 [0725A]   Si enim tale quid semel accidere dicatur, ut deliquium solis aut lunae, ita et animae; sane persuaderer divinitus factum; congruere enim hominem seu moneri, seu terreri a Deo, velut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu; si non magis in proximo esset somnium credi, quod vigilanti potius accidere deberet, si non somnium magis credi oporteret.
 [0645A]   Atquin mortis quoque tractatum ad nos pertinere (secus quam Epicurus sentit) in qua anima consummat.
 [0736A]   Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque.
 [0645B]   Proinde etiam somnum mortis speculum; quem non supernaturalem, sed naturalem esse, tum aliis rationibus, tum Scripturis sacris probat.
 [0739A]   Ipsa illa ratio operatrix mortis, simplex licet, vis est.
 [0738C]   Porro, non [0738C] in mortem institutum eum, probat ipsa lex, conditionali comminatione suspendens, et arbitrio hominis addicens mortis eventum.
 [0738B]   Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus adfectus, in ordinariam et extraordinariam formam: ordinariam quidem naturae deputans placidae cujusque mortis; extraordinariam vero praeter naturam judicans violenti cujusque finis.
 [0646A]   Opus autem mortis esse separationem corporis et animae; quantumvis quidam philosophi crediderint, post mortem quasdam animas haerere corporibus.
 [0714A]   XXI, 22) tunc aborsus reum talionibus judicat, cum jam hominis est caussa, cum jam illi vitae et mortis status deputatur, cum et fato jam inscribitur, etsi adhuc in matre vivendo, cum matre plurimum communicat sortem.
 [0739C]   Prius tamen quod est loci hujus explebimus, ne quia varios exitus [0739C] mortis ediximus, exspectet quis a nobis rationes singulorum, medicis potius relinquendas, propriis arbitris omnium lethalium rerum sive caussarum, et ipsarum corporalium conditionum.
 [0737A]   Quid, si et genus mortis ante jam corruptelae materias erogarat?
 [0723B]   Inde deducimur etiam imaginem mortis jam tunc eum recensere.
 [0738B]   Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus adfectus, in ordinariam et extraordinariam formam: ordinariam quidem naturae deputans placidae cujusque mortis; extraordinariam vero praeter naturam judicans violenti cujusque finis.
 [0734A]   Nunc ad originem hujus excessus, id est ad ordinem mortis; quia nec ipsam sine quaestionibus, licet finem omnium quaestionum.
 [0739A]   Proinde, etsi varii exitus mortis, ut est multimoda conditio caussarum, nullum ita dicimus lenem, ut non vi agatur.
 [0739B]   Non secus naufragia sunt vitae, etiam tranquillae mortis eventus.
 [0740A]   Plane ad immortalitatem animae hic quoque protegendam in mentione [0740A] mortis aliquid de ejuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur: habitum enim sustinens defectionis, abducitur, dum absumi videtur, et conjecturam praestat interitus de excessus temperatura.
 [0741B]   III, 16) Dei templum, cum in Christo est; sed interim animam consepto suo obstruit, et obscurat, et concretione carnis infaecat; unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est, procul [0741B] dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum, ad meram et puram et suam lucem statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit, et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens, ab imaginibus ad veritates: tunc et enuntiat quae videt, tunc exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, vocatoris animarum, Mercurii poetarum.
 [0663C]   Si enim duo sunt, anima et spiritus, dividi possunt, ut divisione [0663C] eorum, alterius discedentis, alterius immanentis, mortis et vitae concursus eveniat.
 [0701A]   Certe vel coaetanea suae mortis, ut aevum quod reliquisset, iterum recepisset.
 [0723B]   Ideo et somnus tam salutaris, tam rationalis, etiam in publicae et communis jam mortis effingitur exemplar.
 [0737B]   Ita portio mortis cum animae portione remanebit.

000-00-00 Serial Number=0240152657
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1178B]   In aqua enim est imago mortis, in Spiritu pignus est vitae, ut per aquam moriatur [1178C] corpus, quae quasi quodam tumulo corpus includit, et per virtutem Spiritus renovamur a morte peccati.
 [1187C]   Aqua testis est sepulturae: Sanguis testis est mortis: Spiritus testis est vitae.
 [1196C]   Quapropter saluberrime, et quidem sub gravibus poenis in pluribus conciliis sancitum fuit, ne parvulorum baptismus (quia nempe repentina saepe mortis pericula iisdem supervenire possunt) diutius differatur.

000-00-00 Serial Number=0687543154
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0782B]   In virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum aedificatorium mortis; in virginem aeque introducendum erat Dei Verbum extructorium vitae: ut quod per ejusmodi sexum abierat in perditionem, per eumdem sexum redigeretur in salutem.

000-00-00 Serial Number=0968357503
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0098B]   Ex spinis opinor et tribulis, in figuram delictorum quae nobis protulit terra carnis, abstulit autem virtus crucis, omnem aculeum mortis in Dominici capitis tolerantia obtundens (Isa.

000-00-00 Serial Number=0194456935
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1305C]   [1305C] Nam et illi qui ea constituerunt, damnati in poenam mortis deputantur: illi scilicet angeli, qui ad filias hominum de coelo ruerunt, ut haec quoque ignominia foeminae accedat.

000-00-00 Serial Number=0498031199
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0679A]   Scit etiam famem non [0679A] minus sibi contemnendam propter Deum, quam omne mortis genus.

000-00-00 Serial Number=0079190731
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0958B]   Teneo igitur a primordio homicidam gulam, tormentis atque suppliciis in die puniendam, etiamsi Deus nulla jejunia praecepisset; ostendens tamen unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intelligenda remedia offensae, [0958B] qui offensam demonstrarat: ultro cibum quibus modis, quibusque temporibus potuissem, pro veneno deputarem, et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio caussam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc Deum velle, cujus contrarium noluit, satisque confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam.

000-00-00 Serial Number=0547565162
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1098A]   Cuncti Dominum jam agnoscite verum, Qui solus facit hanc animam sua cernere luce, Eamdemque potest in tartara subdere poenis, Et cui cuncta patet vitae mortisque potestas, Posse Deum, nam velle sat est, factumque loquendo Implet, et obstando plane nihil impedit illum.
 [1098A]   At quoniam leto cursus concluditur omnis, Quicumque est hodie, secum putet omnia mente, Atque ideo dum vita manet, dum cernere lucem, Dum vitam mutare licet; quam terminus aevi Obruat incautos, et nescia lumina solvat Ultimus ille dies, mortis quia lege tenetur; Quod pretium superest, carae invigilate saluti, [1098B] Et faciles certique bonum decurrite cursum.

000-00-00 Serial Number=0444382787
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0938A]   Itaque, ne proinde maledicti judicarentur, [0938A] qui non naturae reatu, at mortis praeventu orbi decessissent, ideo illis ex suo genere vicaria, et quasi postuma soboles supparabatur.
 [0940C]   Solus enim ille separabit, qui et conjunxit; separabit autem, non per duritiam repudii, quam exprobrat et compescit, sed per debitum mortis.

000-00-00 Serial Number=0035607159
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1196A]   Itaque [1196A] nihil novit, nisi defunctorum animas de ipso mortis itinere vocare, debiles reformare, aegros remediare, daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, vincula innocentium solvere.

000-00-00 Serial Number=0854402304
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1263B]   Ergo cum constet de resurrectione mortuorum, vacat dolor mortis, vacat et impatientia doloris.

000-00-00 Serial Number=0308112085
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1238B]   Quod si necessitate nobis, symbolum mortis indulget [1239A] ergo invitus facit: quis enim permittit permansurum id, quod tribuerit invitus?
 [1241A]   Doleat et ingemiscat necesse est, venia peccatorum permissa, tot in homine mortis opera [1241B] diruta, tot titulos damnationis retro suae erasos.

000-00-00 Serial Number=0154197097
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1013B]   Si enim consepulti sumus simulacro mortis ejus, sed et resurrectionis erimus, hoc scientes quod vetus homo noster confixus est illi.
 [1014A]   VII, 18) negavit, sed secundum legem literae in qua fuit; secundum autem legem spiritus, cui nos adnectit, liberat ab infirmitate carnis: Lex enim, inquit, spiritus vitae manumisit te a [1014A] lege delinquentiae et mortis (Rom.
 [1019D]   Nam et solvit, liberans hominem per lavacrum, donato [1019D] chirographo mortis.
 [1025B]   Ipse denique primus in Christi baptismo reseravit aditum coelestis regni, quo solvuntur alligata retro delicta, et alligantur quae non fuerint soluta, secundum veram salutem; et Ananiam vinxit vinculo mortis; et debilem pedibus absolvit vitio valetudinis (Act.

000-00-00 Serial Number=0181798995
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0819B]   Ita nec in veritatem mortis cadit, quae nec in imaginem ejus ruit.
 [0834A]   LVIII), lumen tuum temporaneum erumpet, et vestimenta tua citius orientur: non subsericam utique, nec pallium, sed carnem volens accipi, ortum carnis resurrecturae de mortis occasu [0834B] praedicavit.
 [0835A]   Siquidem trina virtus Dei, per illa trina signa denotabatur cum suo ordine: primo diabolum serpentem, quanquam formidabilem, subactura homini; dehinc carnem de sinu mortis retractura, atque ita [0835B] omnem sanguinem exsecutura judicio.
 [0851A]   Nec illam corruptelam carnis affirmes, quam ex die mortis in perpetuum defectura patiatur: sed quam in istius vitae spatio, ante mortem, et usque [0851B] ad mortem, vexationibus et pressuris, tormentis atque suppliciis, nominis caussa experietur.
 [0853A]   Hujus enim gratiae privilegium illos manet, qui ab adventu Domini deprehendentur in carne, et propter duritias temporum Antichristi merebuntur, compendio mortis per demutationem expunctae, concurrere cum resurgentibus; sicut Thessalonicensibus scribit (I Thess.
 [0857B]   Adeo eam significat, quae portas adamantinas mortis, et aeneas seras inferorum infregit, quae exinde jam nostra est.
 [0860B]   Operatione autem carnis exclusa, quae caussa est mortis, salva jam caro ostenditur, caussa carens mortis.
 [0860B]   Operatione autem carnis exclusa, quae caussa est mortis, salva jam caro ostenditur, caussa carens mortis.
 [0860C]   Lex enim, [0860C] inquit, spiritus vitae in Christo Jesu manumisit me a lege delinquentiae et mortis; certe quam praemisit habitare in membris nostris .
 [0860C]   Ergo jam membra nostra lege mortis non tenebuntur, quia nec delinquentiae, a quibus manumissa sunt.
 [0860C]   Damnata autem delinquentia, caro absoluta est: sicut, indemnata ea, legi mortis et delinquentiae obstricta est.
 [0862A]   Ita, per totam hanc sensuum seriem, ab injustitia et delinquentia membra nostra divellens, et justitiae et sanctimoniae adjungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et justitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae: sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem, non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque Apostolo ingerente: An ignoratis, quod quicumque in Christum [0862B] Jesum tincti sumus, in mortem ejus tincti sumus?
 [0862B]   Ac ne de ista tantum vita putes dictum, quae ex fide per baptisma in novitate vivenda est, providentissime adstruit: Si enim complantati fuerimus simulacro mortis Christi, ita et resurrectionis erimus.
 [0862B]   Nam si regnum mortis [0862C] nihil operatur, quam carnis dissolutionem; proinde vitam, contrariam morti, contrarium oportet operari, id est, carnis redintegrationem; uti sicut devoraverat mors invalescendo, ita et mortali devorato ab immortalitate, audire possit: Ubi est, mors, aculeus tuus?
 [0863C]   Opinor, Apostolus, disposita ad Corinthios omni distinctione ecclesiasticae disciplinae, summam et sui Evangelii et fidei illorum in Dominicae mortis et resurrectionis demandatione concluserat; ut et nostrae spei regulam inde deduceret, unde constaret.
 [0864B]   Igitur, si ad exemplum Christi resurgemus, qui resurrexit in carne, jam non ad exemplum Christi resurgemus, si non in carne et et ipsi resurgemus; quia per hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio: ut separaret quidem auctores, mortis Adam, Christum resurrectionis; ejusdem autem constitueret substantiae resurrectionem, cujus et mortem, per ipsorum auctorum in nomine hominis comparationem.
 [0866A]   Portavimus enim imaginem choici per collegium transgressionis, per consortium mortis, per exilium paradisi.
 [0869B]   Nam et paulo post, ipsius mortis quodam modo mortem expressit: Devorata est mors, dicens (I Cor.
 [0869B]   Aculeus autem mortis delinquentia; haec erit corruptela: virtus autem delinquentiae, lex: illa alia sine dubio, quam constituit in membris suis militantem [0869C] adversus legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem.
 [0875C]   Proinde et vita, mortis scilicet aemula, per contentionem devorabit in salutem, quod per contentionem devoraverat mors in interitum.
 [0879A]   Immortalitatem enim ad rescissionem mortis, incorruptelam ad obliterationem corruptelae dividendo, alteram ad resurrectionem, alteram ad redintegrationem temperavit.

000-00-00 Serial Number=0838922501
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0660A]   Quae major voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius [0660A] contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra, quam vita sufficiens, quam mortis timor nullus; quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod Deo vivis?

000-00-00 Serial Number=0335264385
Genesis [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1099B]   Gignitur haec inter, pomis letalibus arbor, Conjunctum generans vitae mortisque saporem.
 [1100C]   Tu vero cui visa fuit sententia verax Conjugis, immiti cessit quae victa draconi, Deflebis miserum per tempora longa laborem, Nam tibi triticeae surget pro germine messis Carduus, et spinis multum paliurus acutis: Ut cum visceribus lassis et pectore moesto, Plurima sollicitos praestent suspiria victus: Donec in occiduo venientis tempore mortis, Unde geris corpus terrae reddare jacenti.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»