TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Mundum' [88]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0788109958
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0622A]   Si enim recogitemus ipsum magis mundum carcerem esse, exisse vos e carcere, quam in carcerem introisse, intelligemus.

000-00-00 Serial Number=0095306993
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0588C]   Ve fide nutat, et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse, per quod in incertum abiit etiam quod invenerant, et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio veritatis; invento enim solummodo eo, non ut invenerant, exposuerunt, ut de qualitate ejus et de natura et jam de sede disceptent: Platonici quidem [0588C] curantem rerum et arbitrum et judicem; Epicurei otiosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem; positum vero extra mundum, Stoici; intra mundum, Platonici.
 [0588C]   Ve fide nutat, et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse, per quod in incertum abiit etiam quod invenerant, et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio veritatis; invento enim solummodo eo, non ut invenerant, exposuerunt, ut de qualitate ejus et de natura et jam de sede disceptent: Platonici quidem [0588C] curantem rerum et arbitrum et judicem; Epicurei otiosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem; positum vero extra mundum, Stoici; intra mundum, Platonici.

000-00-00 Serial Number=0465158761
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0205C]   Fatue satis, si ita gloriae suae caussa molitus est mundum, ut debitorem se alienae substantiae ostenderet, et quidem non bonae.
 [0236B]   Quid simile Deus fabricans mundum, et decor vulnerans animum, aut magnes adtrahens ferrum?
 [0237A]   At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum a Deo factum, apparente solummodo et appropinquante materiae, qui nec materiam ullam nominaverunt, sed primo Sophiam conditam initium viarum in opera ipsius (Prov.
 [0223A]   Si quidem omnia opera sua Deus ordine consummavit, incultis primo elementis, depalans [0223A] quodammodo mundum; dehinc exornatis velut dedicans.
 [0236B]   At tu: Non, inquis, pertransiens illam facit mundum, sed solummodo apparens et appropinquans ei, sicut facit qui decor solummodo apparens, et magnes lapis solummodo appropinquans.
 [0236C]   Certe, si apparendo et appropinquando materiae, fecit ex illa Deus mundum, utique ex quo apparuit fecit, et ex quo appropinquavit.
 [0237B]   Aut si adparens solummodo et adpropinquans fecit hunc mundum, numquid cum facere desiit, rursus [0238A] adparere et adpropinquare cessavit?

000-00-00 Serial Number=0918774843
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0519C]   Eam enim et sic constabit esse, quae prior mundum replevit, illius scilicet Dei Evangelio, qui et haec cecinit de praedicationibus ejus (Ps.
 [0263A]   Ecce enim, si et ille habet mundum suum infra se [0263B] supra Creatorem, in loco utique fecit eum, cujus spatium vacabat inter pedes suos, et caput Creatoris.
 [0263A]   Jam nunc de loco quaestio est, pertinens et ad mundum illum superiorem, et ad ipsum Deum ejus.
 [0485C]   Imo ne ita argumentareris, providentia Spiritus Sancti demonstravit quidnam dixisset, Spectaculum facti sumus mundo; dum angelis qui mundum ministrant, et hominibus quibus ministrant.
 [0299A]   Bonitas ejus operata est mundum, justitia modulata est, quae etiam tum mundum judicavit ex bonis faciendum, quia cum bonitatis consilio judicavit.
 [0299A]   Bonitas ejus operata est mundum, justitia modulata est, quae etiam tum mundum judicavit ex bonis faciendum, quia cum bonitatis consilio judicavit.
 [0485C]   Certe, inquis, vel hic mundum Deum mundi interpretatur, dicendo: Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.
 [0245A]   Deinde addit, deo Marcionis non esse suum [0245A] coelum et mundum (de quo latius infra lib.
 [0260B]   Ergo nec mundus Deo [0260B] indignus: nihil etenim Deus indignum se fecit; etsi mundum homini, non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice.
 [0244D]   Neque vero opus esse parum dignum Deo mundum; ipsis testimoniis philosophorum probat.
 [0273C]   Non aliter deus Marcionis inrumpens in alienum mundum, eripiens Deo hominem, patri filium, educatori alumnum, domino famulum; ut eum efficiat Deo impium, [0274A] patri irreligiosum, educatori ingratum, domino nequam.
 [0363A]   Nec mundum saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos, ex diversitatibus structum aemularum invicem substantiarum?
 [0333B]   Meus autem Deus, qui illam de limo sumptam, in hac reformavit qualitate, nondum ex semine conjugali, et tamen carnem aeque potuit ex quacumque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et quidem verbo, aedificavit.
 [0286A]   Quoniam, sicut sapientia mundi stultitia est penes Deum, ita et sapientia Dei stultitia est penes mundum.
 [0353B]   I, 10): Non est voluntas mea, dicit Dominus, et sacrificia vestra non accipiam; quoniam ab ortu solis usque in occasum nomen meum glorificatum est in nationibus, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum; gloriae scilicet relatio, et benedictio, et laus, et hymni.
 [0263B]   Ergo et Deus ipse in loco erat, et mundum in loco faciebat; et erit jam locus ille major et Deo et mundo.
 [0285B]   Unicus sol est, o homo, qui mundum hunc temperat; et quando non putas, optimus et utilis; et cum tibi acrior et infestior, vel etiam sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est.
 [0485C]   Quia si mundum homines mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset.
 [0519B]   Hoc nunc probabit et Apostolus dicens: De spe reposita in coelis, quam audistis in sermone veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos sicut et in totum mundum.
 [0262B]   Post haec, vel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem suam, et suum mundum, et suum coelum; [0263A] de coelo quidem illo tertio videbimus, si et ad apostolum vestrum discutiendum pervenerimus; interim, quaecumque substantia est, cum suo utique deo apparuisse debuerat.
 [0511B]   IV, 1, 2) processisse in mundum, praecursores Antichristi spiritus, negantes Christum in carne venisse, et solventes Jesum, scilicet in Deo Creatore.
 [0257C]   Noli, barbare haeretice, priorem Abraham constituere quam mundum.
 [0263B]   Dehinc, si et ille mundum ex aliqua materia subjacente molitus est, innata, et infecta, et contemporali Deo, quemadmodum et de Creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad majestatem loci, qui et deum et materiam, [0263C] duos deos, clusit.
 [0263C]   Aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de Creatore sentire cogetur, cui materiam subjicit in substantia mundi.
 [0481B]   Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi haeretici hic vel maxime mundum per Dominum mundi interpretantur; nos autem hominem qui sit in mundo intelligimus ex forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id quod continet, ponimus pro eo quod continetur.
 [0362C]   I, 10-11): Non est voluntas mea in vobis, inquit Dominus, et sacrificia vestra non excipiam de manibus vestris; quoniam a solis ortu usque ad occasum glorificatum est in nationibus nomen meum, et in omni loco sacrificium nomini meo offertur, et sacrificium mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura: necesse est, omnis demutatio veniens ex innovatione, diversitatem ineat cum his quorum fit, et contrarietatem ex diversitate.
 [0480A]   Mundum enim, quantum ad conversationem ejus posuit cui renuntiando mutuo transfigimur, et invicem morimur, persecutores vocat Christi; cum vero adjicit, Stigmata Christi in corpore suo gestare se (utique corporalia competunt), jam non putativam, sed veram et solidam carnem professus est Christi, cujus stigmata corporalia ostendit.
 [0513D]   Sed mundum non potest et hic pro Deo mundi Marcion interpretari.
 [0505A]   Propter hoc, omnia concluserat lex Creatoris sub delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam; ut gratia servaretur in gloriam Christi, non Creatoris, sed Marcionis.
 [0483B]   Aut probet Dei [0483B] sui saecula Marcion, ostendat et mundum ipsum, in quo saecula deputentur, vas quodammodo temporum, et signa aliqua, vel ortum eorum.
 [0519C]   Marcionis autem, cum totum impleverit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de Apostolica.

000-00-00 Serial Number=0555912435
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1064A]   Quattuor in numero diffusum in gentibus unum, Electaque fide susceptum, doctor opimus Tradit Evangelium Paulus sine crimine mundum, Absque hoc et Galatas vetuit discedere sanctos, Quos falsi fratres se circumcidere suasos, Atque elementa sequi, nova libertate relicta, Umbra futurorum veteri servire docebant.
 [1085A]   [1085A] Et quamvis hostes muniti fortibus armis Vincamus; tamen inlicita, polluta, nefanda, Commaculata simul, sic miscuit omnia serpens, Caecorum sine luce viam, contamine vocem; Ut, dum factorem mundi contendimus ipsum Esse Deum solum, vatum quoque voce locutum, Ignotumque alium quemquam non esse probamus; Vix mundum linguam sermonis culpa reservet, Complexu vario notum dum laude sequentes Culpamusque alias ignoti tempora sera; Sed cogunt nos multa doli caelata venena, Ancipiti quamquam cum crimine, pandere verba.
 [1085C]   Pastor ovem quaerens, quam non amiserat ante Debuit exutus carnem, quasi victor et ipse [1085C] Spiritus, ut fuerat semper, talesque volebat, Omnes expulsas animas sine corpore passim Eripere, et carnem spoliatam linquere terrae; Una die pariter complere cadavere mundum, Evacuare orbem, atque animas adtollere coelo.

000-00-00 Serial Number=0588042140
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0154C]   Ostendit insuper Tertullianus, Filium ex Patris esse substantia et Spiritum Sanctum a Patre per Filium procedere; Verbum, quod ab omni aeternitate erat apud Deum, quodque quasi ex eo ad creandum et regendum mundum exiit, personam esse subsistentem, quae tamen et varia a Patris substantia non est; inde non sequi duos esse Deos et duos Dominos; Filium, non Patrem, factum hominem, nec desiisse Deum esse, adeo ut naturae humanae idiomata in Christo [0154D] inventa fuerint.
 [0168B]   Primum quidem, [0168B] nondum Filio apparente, Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est: ipse statim Sermo lux vera, quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux.
 [0178A]   Quantum ad caeteras virtutes, solus, praestruens adversus conjecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum; qui et ipsum Creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum.
 [0180C]   Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus sit mundus per eum.
 [0180C]   Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus sit mundus per eum.
 [0182C]   Qui me, ait, misit, verax est; et ego quae ab eo audivi, ea et loquor in mundum.
 [0184A]   Si in lege, inquit, scriptum est, «Ego dixi, vos dii estis,» et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos eum blasphemare dicitis, quia dixi , Filius Dei sum?
 [0180B]   Cum ad Nicodemum dicit: Ita dilexit Deus mundum, ut Filium suum unicum dederit, in quem [0180C] omnis qui crediderit, non pereat, sed habeat vitam sempiternam (Joan.

000-00-00 Serial Number=0848525584
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0574A]   Igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus, in ignominiosa aeterni exilii vastitate novam provinciam condidit, hunc mundum: repurgata confusione, et distincta diversitate duplicis substantiae illius, de strue animalium et materiarum.
 [0577B]   Molitus enim mundum demiurgus, ad hominem manus confert, et substantiam non ei capit, non ex ista, inquiunt, arida quam nos unicam novimus terram quasi non etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc aquis ante segregatis, superstite limo siccaverit, sed ex invisibili corpore materiae illius, scilicet philosophicae, de fluxili et fusili ejus: quod unde fuerit, haud queo aestimare, quia [0578A] nusquam est.
 [0536B]   Porro a Demiurgo, extra Pleromatis limites constituto, hunc mundum conditum ex animalibus et materialibus substantiis, ex incorporalibus vero septemplicem coelorum scenam.

000-00-00 Serial Number=0433957577
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0518A]   Inventum enim solummodo Deum non ut invenerant disputaverunt, ut de [0517A] qualitate et de natura ejus et de sede disceptent, Alii incorporalem asseverant, alii corporalem, qua platonici, qua et stoici; alii ex atomis, alii ex numeris qua Epicurus et Pythagoras, alii ex igne, qua Heraclito visum est; et Platonici quidem curantem rerum; contra Epicurei otiosum et inexercitum, [0518A] et ut ita dixerim, neminem humanis rebus; positum vero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc, intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo, intra illud maneat, quod regat.
 [0518A]   Inventum enim solummodo Deum non ut invenerant disputaverunt, ut de [0517A] qualitate et de natura ejus et de sede disceptent, Alii incorporalem asseverant, alii corporalem, qua platonici, qua et stoici; alii ex atomis, alii ex numeris qua Epicurus et Pythagoras, alii ex igne, qua Heraclito visum est; et Platonici quidem curantem rerum; contra Epicurei otiosum et inexercitum, [0518A] et ut ita dixerim, neminem humanis rebus; positum vero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc, intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo, intra illud maneat, quod regat.
 [0466A]   Unam omnium rempublicam agnoscimus, [0466A] mundum.

000-00-00 Serial Number=0264514625
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0680B]   I, 20): Invisibilia enim ejus a conditione mundi de factitamentis intellecta visuntur; et [0680B] Plato haereticis: Facies occultorum, ea quae apparent; et necesse est omnino hunc mundum imaginem quamdam esse alterius alicujus.
 [0671A]   L): Cor mundum conde in me Deus; et Paulus (Rom.

000-00-00 Serial Number=0949784398
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1145D]   Confirmat, inquiens: Incompositam et invisibilem materiam abyssorum magnitudine et deformibus tenebris opprimebat: solus Spiritus DEI in aurigae modum super aquas ferebatur, et nascentem mundum in figura Baptismi parturiebat.
 [1156A]   Totum saeculum (mundum) Satanas et angeli ejus repleverunt.
 [1169B]   Qui vero appellantur Stoici Philosophi, ipsum etiam Deum in ignem dissolutum iri docent, ac novum per mutationem mundum fore dicunt.
 [1180A]   III, 16: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

000-00-00 Serial Number=0550652325
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0769B]   Angelum quemdam inclytum nominant, [0769B] qui mundum hunc instituerit, et instituto eo poenitentiam admiscuerit.

000-00-00 Serial Number=0215516806
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1309A]   Cultum dicimus, quem mundum muliebrem vocant; ornatum, quem immundum muliebrem convenit dici.
 [1327A]   Nos destinati a Deo ante mundum in aestimationem temporum; tanquam castigando et castrando, ut ita dixerim, saeculo erudimur a Domino.

000-00-00 Serial Number=0506018579
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1091A]   Omnia nosse bonum quae sint miracula rerum, Ut Dominum liceat per cuncta agnoscere verum, [1091A] Qui lucem, maria, et coelum, terramque paravit, Ornavitque novum variato sidere mundum; Et pecudes primum et volucres procedere jussit, Et dedit aequoreas compleri piscibus undas, Et foecundatas animabus cogit arenas.
 [1091B]   Nunc age, securam vivamque adtingere lympham, Et celeres vitam amissam reparare per undas Si velit, aeternae et poenas evadere flammae, Ignarusque Dei, venturique inscius aevi, [1091B] Et potius venturae adipisci praemia vitae; Hunc unum meminisse Deum, solumque precandum, Qui totum in libra posuit sub limine mundum, Aeternumque manens, semperque futurus in aevum, Saecula cuncta tenens, ante omnia saecula solus Ingenitus, sine fine Deus, sedemque supernam Solus habens, solus coelos supereminet altos, Omnipotens solus, cui parent omnia rerum; Qui sibi complacitum hominem formavit in aevum, Pastorem pecudum, et dominum dedit esse ferarum; Qui sermone tenus potuit protendere coelum, Et solidam verbo potuit suspendere terram, Et dicto citius disjunxerat aequoris undam, Ac manibus charam dilexit fingere formam, Atque suam voluit faciem quoque inesse decoram, [1091C] Spirituque adflavit vivendi vultibus auram.

000-00-00 Serial Number=0716727614
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0066A]   Hujus perversitatis doctrina haec est: duos homines ab angelis constitutos, Cain et Abel; propter hos magnas inter angelos contentiones et discordias extitisse; ob hanc causam illam [0066A] virtutem quae super omnes virtutes esset, quam matrem pronuntiant, dum Abel interfectum dicerent, voluisse concipi et nasci hunc Seth loco Abelis, ut evacuarentur angeli illi, qui duos priores illos homines condidissent, dum hoc semen mundum moritur et nascitur.
 [0066B]   Unam esse dicit Virtutem in superioribus principalem, ex hac prolatos angelos, atque virtutes: quos distantes longe a superioribus virtutibus, mundum istum in inferioribus partibus condidisse; Christum non ex virgine Maria natum, sed ex semine Joseph, hominem tantummodo genitum, sane prae caeteris justitiae [0067A] cultu, vitae integritate meliorem: hunc apud Judaeos passum: solam animam ipsius coelo receptam, eo quod et firmior et robustior caeteris fuerit: ex quo colligeret, tentata animarum sola salute, nullas corporis resurrectiones.
 [0067A]   Nam et ipse mundum institutum esse ab illis dicit: Christum ex semine Joseph natum proponit, hominem illum tantummodo sine divinitate contendens, ipsam quoque legem ab angelis datam perhibens: Judaeorum Deum non Dominum, sed angelum promens.
 [0067A]   Hujus successor Hebion fuit, Cerintho non in omni parte consentiens, quod a Deo dicat mundum, non ab angelis factum: et quia scriptum sit, Nemo discipulus [0067B] super magistrum, nec servus super dominum.
 [0069A]   Hinc fecit coelum et terram et mare, et omnia quaecumque sunt in eis, ob quam caussam omnia infirma esse et fragilia, et caduca, et mortalia quaecumque sunt ab ipso facta: quoniam quidem ipse fuerit de aporiatione conceptus atque prolatus: hunc tamen instituisse istum mundum ex his materiis, quas Achamoth, vel pavendo, vel timendo, vel contristando, vel sudando praestiterat.
 [0071B]   Hoc vult videri mundum institutum ad imitationem mundi superioris, cui mundo permiscuisse poenitentiam; quia non illum tam perfecte fecisset, quam ille superior mundus institutus fuisset.
 [0061B]   Hic ausus est summam se dicere virtutem, id est, summum Deum, mundum autem ab angelis suis institutum, a daemone se oberrante, quid esset sapientia, descendisse quaerendum apud Judaeos, se in phantasmate Dei non passum, sed esse quasi passum.
 [0062A]   Secutus est post haec et Saturninus, et hic similiter dicens, innascibilem [0062A] virtutem id est Deum, in summis et illis infinitis partibus et in superioribus manere, longe autem distantes ab hoc angelos inferiorem mundum fecisse: et quia splendor quidam luminis desursum in inferioribus refulsisset, ad similitudinem illam superiorem propter illius luminis angelos hominem instituere, angelos curasse: hunc super terram jacuisse reptantem: cujus lumen illud et virtutem misericordiam, scintillam salvam esse, caetera hominis perire.
 [0062B]   Ex illo providentiam, [0062B] ex providentia virtutem, et sapientiam: ex ipsis inde principatus, et potestates, et angelos factos, deinde infinitas angelorum editiones et probolas: ab istis angelis trecentos sexaginta quinque coelos institutos, et mundum in honore Abraxae, cujus nomen hunc in se habebat numerum computatum.
 [0062B]   In ultimis quidem angelis, et qui nunc fecerunt mundum, novissimum ponit Judaeorum Deum, id est, Deum legis et prophetarum; quem Deum negat, sed angelum dicit.
 [0062C]   Christum autem, non ab hoc qui [0062C] fecerit mundum, sed ab illo Abraxa missum venisse in phantasmate: sine substantia carnis fuisse: hunc passum a Judaeis non esse, sed vice ipsius Simonem [0063A] crucifixum esse; unde nec in eum credendum esse qui sit crucifixus, ne quis confiteatur in Simonem credidisse.

000-00-00 Serial Number=0025457442
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0998B]   Vide an habeat ethnicus substantiam in Deo Patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in Deum; per quam et Apostolus notat in sapientia Dei non cognovisse mundum per sapientiam Deum (I Cor.
 [1022A]   Conversum enim hominem [1022A] de pristino carnis habitu in candorem fidei, quae vitium et macula aestimatur in saeculo, et totum novatum mundum voluit intelligi, qui jam non sit varius, non sit de pristino et novo adspersus.

000-00-00 Serial Number=0714197159
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0809A]   Plane apud Philosophos habes, qui mundum hunc innatum infectumque defendant: sed multo melius, quod omnes fere haereses natum et factum mundum annuentes, conditionem Deo nostro adscribunt.
 [0809A]   Plane apud Philosophos habes, qui mundum hunc innatum infectumque defendant: sed multo melius, quod omnes fere haereses natum et factum mundum annuentes, conditionem Deo nostro adscribunt.

000-00-00 Serial Number=0490690410
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0895A]   Et si mundum dixeris, illic erit et coelum, et quae in eo, sol et luna, et sidera, et astra, et terra, et freta, omnis census elementorum.

000-00-00 Serial Number=0570573449
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1127C]   Atqui obscuriora quidem sunt verba Tertulliani jam citata, sed hoc sibi vult: Argumentum libri adversus Apelletianos potissimum [1127C] fuisse: an angelus, ille igneus mali praeses, qui et mundum hunc (juxta illos) instituerat, et sollicitatis animabus carnem adstruxerat, ad quod tamen spiritum et voluntatem et virtutem Christi habuerit; dignum aliquid poenitentia fecerit.
 [1125D]   Haud aliter atque mundum factum dicebat non ex nihilo, sed ex materia Deo coaeterna, adversus quam haeresim supra disputat auctor, l.
 [1127A]   Angelum quemdam inclytum nominant, qui mundum hunc instituerit, et instituto eo poenitentiam admiserit.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»