Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0590A] | Si vero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut Deus neque initium neque finem sui patitur: quomodo quidam assignat elementis, quae deos volunt, generationem, cum stoici negent quicquam Deo nasci? |
[0590A] | Item, quomodo volunt, quos de elementis natos ferunt, deos baberi, cum Deum negent nasci? |
[0589C] | Scitum, deum e deo nasci, quemadmodum de non deo non [0589D] deum. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0633B] | Nasci enim eum oportuit in Bethlehem Judae; sic enim scriptum est in propheta: Et tu Bethlehem, non minima es in ducibus Juda: ex te enim exiet dux qui pascat populum meum Israel (Mich. |
[0623C] | Et quoniam ex semine David genus trahere deberet virgo [0623C] ex qua nasci oportuit Christum, ut supra memoravimus, evidenter Esaias propheta in sequentibus dicit: Et nascetur, inquit, virga de radice Jesse, quod est Maria, et flos de radice ejus adscendet. |
[0634A] | Quomodo igitur nascetur dux de Judaea, et quatenus procedet de Bethlehem, sicut divina prophetarum volumina nuntiant, cum nullus omnino sit illic in hodiernum derelictus ex Israel, cujus ex stirpe possit nasci Christus? |
[0613B] | Providens autem Deus quid esset futurum, et quoniam non tantum non recipient eum, verum et insequentur, et tradent eum morti, et recapitulavit, et dixit: In sexaginta duabus hebdomadibus nasci illum et ungi Sanctum sanctorum; hebdomades autem VII et dimidia cum implerentur, pati habere, et civitatem exterminari post unam et dimidiam hebdomadam, quo scilicet tempore septem et dimidia hebdomadae completae sunt. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0336B] | Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit et mendacio nasci. |
[0336B] | Si vera ista passus est Christus, minus fuit nasci. |
[0334A] | Caeterum, et aliis haereticis definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit, et innata: humana vere, propter Dei veritatem, a mendacio et fallacia extranei, [0334A] et quia non possent humanitus tractari ab hominibus, nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret, resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset. |
[0404B] | Miror autem cum lucernam negat abscondi solere, qui se tanto saeculo absconderat majus et necessarius lumen, cum omnia de occulto in apertum repromittit, qui Deum suum usque adhuc obumbrat, exspectans, opinor, nasci Marcionem. |
[0282B] | Quomodo enim salvum hominem [0282B] volet, quem vetat nasci, de quo nascitur auferendo? |
[0255B] | Caret aetate, quod non licet nasci. |
[0417B] | Nae ille saevior habendus Aegyptio rege: nam Pharao educari non sinebat infantes; iste nec nasci, auferens vitam illis etiam decem mensium in utero. |
[0242A] | Si vere ista passus est Christus, minus fuisset nasci (cap. |
[0333C] | Caeterum, et aliis haereticis definientibus carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si vere fuisset humana, certa ratione respondemus, qua et humana vere fuerit, et innata: humana vere, propter Dei veritatem, a mendacio et fallacia extranei, [0334A] et quia non possent humanitus tractari ab hominibus, nisi in substantia humana; innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita etiam mortem nostram morte sua dissolveret, resurgendo in carne, in qua natus est, ut et mori posset. |
[0426B] | Itaque ad eum pulsat, ad quem jus illi erat, cujus januam norat, quem habere panes sciebat, cubantem jam cum infantibus quos nasci voluerat. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1087C] | Cum Dominus Christus caro nasci, venit in orbem Augusti regis Romani tempore, primum Decreto gentes censu numerantur ubique; Idem hoc rex forte tulit, quia summa volunta In cujus manu, regnantis cor, legibus esset, [1087D] Fecit primus, et in numerum scriptura redacta est. |
[1085C] | Progenies hominum nasci cessasset in unum, Et nulla posthac generis prosapia vestri Nata foret, postemque novam fudisset in orbem. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0190C] | Certe enim de Spiritu Sancto virgo concepit; et quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat, quod erat conceptum, et pariendum; id est spiritus, cujus et vocabitur nomen Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus. |
[0188C] | Caeterum ut alia Evangelia non interponam, quae de nativitate Dominica idem confirmant, sufficit eum qui nasci habebat ex virgine, ab ipso annuntiari angelo, Filium Dei determinatum: Spiritus Dei superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te: propterea quod nascetur ex te [0188D] sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0575A] | Satis [0575A] meminerat Ptolomaeus puerilium dicibulorum, in mari poma nasci, et in arbore pisces: sic et in coelestibus nuceta praesumpsit. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0319A] | Homicidii festinatio est prohibere nasci; nec refert natam quis eripiat [0320A] animam, an nascentem disturbet: homo est, et qui est futurus; etiam fructus omnis jam in semine est. |
[0342A] | In insulas relegamur: solet et in insulis aliquis [0342A] deus vester aut nasci aut mori. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0694B] | Decebat, si forte, sine anima nasci, qui fuerant non rite concepti; sed et illi vivunt, in suo quisque utero. |
[0692B] | Caeterum, si aeris rigor thesaurus est animae, extra Germanias, et Alpes, et Argaeos nemo debuit nasci. |
[0683A] | Thebis hebetes et brutos nasci relatum est; Athenis sapiendi dicendique acutissimos; ubi penes Colytum pueri mense citius eloquuntur, praecoce lingua. |
[0681A] | Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat; quia nec omnia sapiant quae vivant: denique, arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo [0681A] ut Dei opus, quod et caetera, sed ut Dei flatus, quod haec sola, quam dicimus cum omni instructu suo nasci. |
[0694A] | Detinebatur qui praevenerat nasci a praevento, nec dum plenius edito, tantum manu nato. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0762A] | Maluit, crede, nasci, quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum; ut carnem gestaret sine ossibus duram, sine musculis solidam, sine sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame esurientem, sine dentibus edentem, sine lingua loquentem; ut phantasma auribus fuerit sermo ejus per imaginem vocis. |
[0776A] | Ignorabamus nimirum animam, licet invisibilem, nasci et mori, nisi corporaliter exhiberetur. |
[0779C] | Nam ut penes quemdam ex Valentini factione legi, primo non putant terrenam, et humanam Christo substantiam informatam, ne deterior angelis Dominus deprehendatur, qui non terrenae carnis extiterunt; dehinc, quod oporteret [0779C] similem nostri carnem similiter nasci, non de spiritu, nec de Deo, sed ex viri voluntate. |
[0756B] | Si enim nasci se Deus noluisset quacumque de causa, nec hominem se videri praestitisset. |
[0781C] | Nove nasci debebat novae nativitatis dedicator, de qua signum daturus Dominus ab Esaia praedicabatur. |
[0764A] | Non venerant mori; ideo nec nasci. |
[0753A] | Non competere etiam ex semine humano Dei Filium nasci; ne si esset totus filius hominis, juxta Hebionis opinionem, non crederetur Dei filius. |
[0761B] | Sed haec quomodo in illo vera erunt, si ipse non fuit verus, si non vere habuit in se quod figeretur, quod moreretur, quod sepeliretur et resuscitaretur, carnem scilicet sanguine suffusam, ossibus structam, nervis intextam, [0761B] venis implexam, quae nasci et mori novit? |
[0764B] | Non competebat non nasci, pro quo mori competebat. |
[0784C] | Ad carnem enim, non ad [0784C] verbum pertinet negotiatio formalis nostrae nativitatis, quia caro sic habebat nasci, non verbum. |
[0756B] | An ergo voluerit nasci (quia si voluit, et potuit, et natus est) consideremus. |
[0763B] | Quia nasci haberet, ea futura quae nascitur. |
[0759B] | Nativitate reformata regeneratione coelesti, carnem ab omni vexatione restituit, leprosam emaculat, caecam perluminat, paralyticam redintegrat, daemoniacam expiat, mortuam resuscitat; et nasci in illam erubescit? |
[0783A] | Nunc, ut simplicius respondeamus, non competebat [0783A] ex semine humano Dei Filium nasci, ne si totus esset filius hominis, non esset et Dei filius, nihilque haberet amplius Salomone, et amplius Jona; et de Hebionis opinione credendus erat. |
[0760B] | Quid magis erubescendum, nasci an mori? |
[0764A] | At vero Christus mori missus, nasci quoque necessario habuit, ut mori posset. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1312B] | Non placet Deo, quod non ipse produxit, nisi si non potuit purpureas et aerinas oves nasci jubere. |
[1327B] | Exciderat illi, cum universa nasci juberet, purpureas et coccineas oves mandare: Deus et ipsarum vestium officinas commentus, quae leves et exiles solo pretio [1328A] graves essent; Deus et auri tanta opera produxit, complectendis et distinguendis lapillis; scrupulosa Deus auribus vulnera intulit, et tanti habuit vexationem operis sui et cruciatus infantiae tunc primum dolentis, ut ex illis ad ferrum nati corporis cicatricibus grana nescio quae penderent, quae plane Parthi per omnia quaeque sua bullarum vice inserunt, quanquam et aurum ipsum, cujus vos gloria occupat, cuidam genti ad vincula servire referunt gentilium litterae. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1252B] | Nasci se Deus in utero patitur matris, et exspectat, natus adolescere sustinet, et adultus non gestit agnosci, sed contumeliosus insuper sibi est, et a servo suo tingitur, et [1253A] tentatoris congressus solis verbis repellit, cum de Domino fit magister, docens hominem evadere ad salutem, scilicet veniam offensae patientiae eruditus, non contendit, non reclamavit, nec quisquam in plateis vocem ejus audivit, arundinem quassatam non fregit, linum fumigans non restinxit (Is. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0066A] | Hujus perversitatis doctrina haec est: duos homines ab angelis constitutos, Cain et Abel; propter hos magnas inter angelos contentiones et discordias extitisse; ob hanc causam illam [0066A] virtutem quae super omnes virtutes esset, quam matrem pronuntiant, dum Abel interfectum dicerent, voluisse concipi et nasci hunc Seth loco Abelis, ut evacuarentur angeli illi, qui duos priores illos homines condidissent, dum hoc semen mundum moritur et nascitur. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0980B] | Sed ut mala magis vincunt, quod ultimorum temporum ratio est; bona jam nec nasci licet, ita corrupta sunt semina: nec erudiri, ita deserta sunt studia; nec cogi, ita exarmata sunt jura. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0846C] | Atquin filios resurrectionis [0846C] appellavit, per eam quodammodo nasci habentes, post quam non nubent, sed resuscitati, similes enim erunt angelis; qua non nupturi, quia nec morituri; sed qua transituri in statum angelicum, per indumentum illud incorruptibilitatis, per substantiae, resuscitatae tamen, demutationem. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0898A] | Non enim poterat posteriorem mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat, id est, virum passam: sed illa quae erat praesens, [0898B] quae erat virgo, et mulier vocabatur per vocabuli hujus proprietatem, secundum primordii formam, virgini, et ita universo mulierum generi defensam. |
Fragmenta Varia | Reditus in Auctori Indicem |
[1129B] | Satis meminerat Ptolomaeus puerilium dicibulorum, in mari poma nasci, et in arbore pisces, sic et in coelestibus nuceta praesumpsit. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»