TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Negare' [45]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0216016948
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0560C]   Quae tanta perversitas, [0560C] ut confessioni repugnetis, tormentorum officia mutetis, gratis reum evadere, invitum compellentes negare?
 [0565C]   Caeterum sine caussa vocatis Christianos, quos ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt.
 [0560B]   Turpia timori, pudori impia habent; denique gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati moerent; exprobrant etenim quod erant in semetipsos: [0560B] malae mentis ab innocentia transitum vel fato imputant; adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt.
 [0605C]   Nemo negare potest; fulmine haustus est.
 [0561A]   Hoc ergo perversius, si cogitis negare, de quibus certissime scitis, imo, quod magis odio vestro competebat, seposita forma judicandi, proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur ex aggeratione poenarum, dum recognoscitur, quot quisque jam convivia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursionis incesta.
 [0603C]   Qui natos non possunt negare, mortuos credant, qui mortuos confitentur, deos non putent.
 [0562A]   Nomen in caussa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo, quod vos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et, ne probentur facile, non vultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur: adeo ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur tota impunitate proeteritorum: jam non cruenti, neque incesti, quia nomen illud amisimus.

000-00-00 Serial Number=0878968835
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1278B]   [Sed] etiam in persecutionibus melius est ex permissu fugere de oppido in oppidum, quam comprehensum et distortum negare.

000-00-00 Serial Number=0912024796
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0140C]   Prospexerat enim et hanc vim plerumque in expugnatione nominis subsecuturam; ut qui se christianum negasset, ipsum quoque Christum compelleretur blasphemando negare.
 [0131A]   Malum enim Deum qui praesumpserit, constare in utroque non poterit: aut Deum negare debebit, quem malum existimarit; aut bonum dicere, quem Deum pronuntiarit.
 [0130A]   Nunc enim de Dei voluntate compungimur, et ingeminat scorpius plagam, hanc negans, hanc accusans voluntatem, ut aut alium Deum insinuet, cujus haec non sit voluntas; aut nostrum nihilominus destruat, cujus talis sit voluntas; aut omnino neget voluntatem Dei, si ipsum negare [0130B] non poterit.
 [0150A]   Fidelis sermo: si enim commortui sumus Christo, et convivemus; si sufferimus, et conregnabimus; [0150A] si negaverimus, et ille nos negabit; si non credimus, ille fidelis est, negare se non potest.

000-00-00 Serial Number=0184622049
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0642A]   Igitur si universas nationes de profundo erroris humani exinde emergentes ad Deum creatorem et Christum ejus cernitis, prophetatum [0642A] non audetis negare; quia, etsi negaretis, statim vobis in Psalmis, sicuti jam praelocuti sumus promissio Patris occurreret, dicentis: Flius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps.
 [0632C]   Neque enim in dubium deducant vel negent, quae scripta proferimus: ut ex hoc quoque paria esse Scripturis divinis negare non possint; ut quae post Christum futura praecanebantur, adimpleta cognoscantur.
 [0636B]   Alios enim lapidaverunt, alios fugaverunt, plures vero ad mortis necem tradiderunt, quod negare non possunt.

000-00-00 Serial Number=0939034879
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0248B]   Duos Ponticus deos affert, tamquam duas symplegadas [0248B] naufragii sui: quem negare non potuit, id est Creatorem, id est nostrum, et quem probare non poterit, id est suum: passus infelix hujus praesumptionis instinctum, de simplici capitulo Dominicae pronuntiationis, in homines non in deos disponentis exempla illa bonae et malae arboris, quod neque bona malos, neque mala bonos proferat fructus (Matth.
 [0267B]   Separatio Legis et Evangelii, proprium et principale opus est Marcionis: nec poterunt negare discipuli ejus, quod in summo instrumento habent, quo denique [0267C] initiantur, et indurantur in hanc haeresin.
 [0496B]   Sed sufficit, si Evangelio Filium hominis adhibet Christum et hominem, et in nomine Adam, eum negare non poterit.
 [0285A]   At nunc negotium patitur Deus omnipotens, dominus et conditor universitatis; ideo tantum opinor, quia a primordio notus est, quia numquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium: nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt: propterea alium Deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse, reprehendere magis possunt, quam negare de arbitrio sensus sui pensitantes Deum aliqui: proinde atque si caecus vel fluitantibus oculis, ideo alium solem praesumere velit mitiorem [0285B] et salubriorem; quia quem videat, non videt.
 [0379A]   Unum potest angustiis tuis subvenire, si audeas aut Deum tuum patrem Christi hominem quoque cognominare, quod de Aeone fecit Valentinus; aut virginem hominem negare, quod ne Valentinus quidem fecit.

000-00-00 Serial Number=0896682620
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0328A]   Appellamus et provocamus a vobis ipsis ad conscientiam vestram, illa nos judicet, illa nos condemnet, si poterit negare omnes istos deos vestros homines fuisse.
 [0332A]   Et quoniam, sicut illos homines fuisse non audetis negare, ita post mortem deos factos instituistis asseverare, caussas quae hoc exegerint retractemus.
 [0336A]   Atquin ut illos homines fuisse non potestis negare, etiam istae notae accedunt, quae nec deos postea factos credi permittunt.
 [0277A]   Ut etiam illud non recogitetis, sponte confesso magis credendum esse, quam per vim neganti; vel ne compulsus negare, non ex fide negarit; et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione, iterum [0278A] Christianus.
 [0277A]   Christianum, hominem omnium scelerum reum deorum, imperatorum, legum, morum, naturae totius inimicum existimas, et cogis negare, ut absolvas, quem non poteris absolvere, nisi negaverit.
 [0327B]   Provocat itaque ad conscientiam Gentilium, quae [0327B] negare non potest omnes illos Deos homines olim fuisse, quod jam unius Saturni exemplo liquido demonstrat.
 [0277A]   Denique illum nemo gestit absolvere, non licet hoc velle; ideo nec cogitur quisquam negare.

000-00-00 Serial Number=0548580706
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0648A]   Haec sapientia de schola coeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi jubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia, sed vetera depellens; nec adolescentiam vitians, sed omni bono pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum jocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore carcere saeculi inter [0648B] suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de anima examinandum est, ad Dei regulas dirigat.

000-00-00 Serial Number=0455862522
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0766A]   Sed quotiens de nativitate contenditur, omnes qui respuunt eam ut praejudicantem de carnis in Christo veritate, ipsum Deum volunt negare esse natum, quod dixerit (Matt.
 [0754B]   Quasi non eadem licentia haeretica et ipse potuisset, aut, admissa carne, nativitatem negare, ut [0754C] Apelles discipulus, et postea desertor ipsius; aut et carnem et nativitatem confessus.

000-00-00 Serial Number=0832588851
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0108A]   Si in nobis est confiteri aut negare, cur non id praesumimus quod est melius, id est, confessuros [0108B] nos?
 [0108B]   Nolle autem confiteri, negare est.

000-00-00 Serial Number=0344194531
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0693B]   Multi dicunt: «Nemo se debet promulgare:» puto autem, nec negare; negat enim quicumque dissimulat, in quacumque caussa pro ethnico habitus.

000-00-00 Serial Number=0071523488
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0931B]   Nec ulla magis ex caussa Paracletum negare coguntur, quam dum existimant novae disciplinae institutorem, et quidem durissimae illis, ut jam de hoc primum consistendum sit in generali retractatu.

000-00-00 Serial Number=0540598631
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1190A]   Certe voluntarias prohiberi non oportet, quae se etiam virgines negare non possunt, contentae abuti in fama suae conscientiae apud Deum securitate.

000-00-00 Serial Number=0867687166
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1033A]   Sic et terram si recenseas temporatim vestiri amantem, prope sis eamdem negare memor viridem cum conspicis flavam, mox risurus et canam.

000-00-00 Serial Number=0620979667
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0061A]   Taceo Sadducaeos, qui ex hujus erroris radice surgentes, ausi sunt ad hanc haeresim etiam resurrectionem carnis negare.
 [0043A]   Adhuc in saeculo supersunt qui meminerint eorum, etiam proprii discentes et successores ipsorum, ne se posteriores negare possint.

000-00-00 Serial Number=0344927847
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0985A]   Sed non decet ultra de auctoritate Scripturarum ejusmodi funem contentiosum alterno [0985A] ductu in diversa distendere, ut haec restringere fraenos disciplinae, illa laxare videantur, quasi incertae, et poenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem, haec negare per austeritatem.
 [1028C]   Nemo volens negare compellitur, nemo nolens fornicatur: nulla ad libidinem vis est, nisi ipsa; nescit quod libet cogi.

000-00-00 Serial Number=0659106255
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0814A]   Negent factorum societatem, cui negare non possunt cogitatorum.
 [0793C]   Etsi autem Apostolus, ad Colossenses, spiritaliter nos resuscitatos dicat, non negare tamen , etiam corporaliter resurrecturos.
 [0886A]   Sed nihil mirum si odisti, cujus auctorem quoque respuisti; quam et in Christo, aut negare, aut mutare consuevisti.
 [0860B]   Si enim, inquit, spiritus ejus qui suscitavit Jesum, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum a mortuis, suscitabit et mortalia corpora vestra, propter [0860B] inhabitantem spiritum ejus in vobis; ut et si animam quis corpus mortale praesumpserit, cum hoc et carnem negare non possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere, secundum ejusdem status communionem.
 [0813B]   Negent operarum societatem, ut merito possint etiam mercedem negare.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»