Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0568A] | Hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae jure prosiluit, deferre et non probare gestit, et ille, qui audiit, non et videre curavit; siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. |
[0567A] | Videte, qualem prodiciam adversus nos subornastis, quia quod semel detulit tantoque tempore ad fidem corroboravit, usque adhuc probare non potuit. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0134B] | Carnem atque animam probare de constantia atque tolerantia? |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0219B] | Ita Hermogenes, etsi materiam ostenderet nominatam, deberet eamdem probare terram quoque cognominatam, ut ita utrumque illi vocabulum vindicaret. |
[0222B] | Unde ergo compertus est Hermogenes informem et confusam et inconditam illam fuisse, quae ut invisibilis latebat: aut si hoc a Deo revelatum est, probare debet. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0609A] | Itaque necessitas nobis incumbit, ut, quoniam praedicatam novam legem a prophetis praediximus, et non talem qualis jam data esset patribus eorum eo tempore quo eos de terra Aegypti produxit, ostendere et probare debeamus tam legem illam veterem cessasse, quam legem novam promissam nunc operari. |
[0616B] | Incipiamus igitur probare nativitatem Christi a prophetis [0616C] esse nuntiatam. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0383B] | Si hominem [0383B] alterius gentis probare voluisses, utique de proprietate loquelae probares. |
[0470A] | Nego, ut te probare compellam. |
[0278B] | O Deum veritatis praevaricatorem, sententiae suae circumscriptorem: timet damnare quod damnat, timet odisse quod non amat, factum sinit quod fieri non sinit, mavult ostendere qui nolit; quam probare. |
[0413C] | Interim facile est amentiam Petri probare. |
[0248B] | Duos Ponticus deos affert, tamquam duas symplegadas [0248B] naufragii sui: quem negare non potuit, id est Creatorem, id est nostrum, et quem probare non poterit, id est suum: passus infelix hujus praesumptionis instinctum, de simplici capitulo Dominicae pronuntiationis, in homines non in deos disponentis exempla illa bonae et malae arboris, quod neque bona malos, neque mala bonos proferat fructus (Matth. |
[0518A] | Laborabo ego nunc eumdem Deum probare masculi et Christi, mulieris et Ecclesiae, carnis et spiritus; ipso Apostolo sententiam Creatoris adhibente, imo et disserente: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carnem unam . |
[0258C] | Semel enim praescriptio stabit, non posse illos et Deum confiteri creatorem, et eum quem volunt aeque deum credi, non ad ejus formam probare, quem et ipsi et omnes Deum: ut quando hoc ipso nemo creatorem Deum dubitet, quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere Deum et illum qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur. |
[0490C] | Sed ut jam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt, quis nostrum temere Deo suo vindicet; et an nostrae parti possit opponi, haec, etsi Creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut Judaeis tantum destinatum, suas habitura [0490D] in suo tempore, in suo Christo, et in suo populo operationes. |
[0392C] | Igitur Vae, si et vox maledictionis est, vel alicujus austerioris inclamationis, et a Christo dirigitur in divites, debeo Creatorem divitum quoque aspernatorem probare, sicut [0393A] probavi mendicorum advocatorem, ut Christum in hac quoque sententia Creatoris ostendam, locupletantis quidem Salomonem (III Reg. |
[0344A] | Nam et a vobis proinde diversitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda est: quia nec vos probare poteritis, alterius Dei venisse Christum, nisi eum longe alium demonstraveritis a Christo Creatoris; nec nos eum Creatoris vindicare, nisi talem eum ostenderimus, qualis constituitur a Creatore. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1063B] | [1063B] Tam temere scelus illicitum componere verbis, Adversum sese duo Testamenta sonare, Contra prophetarum Domini committere verba, Dissimili longe sententia velle probare, Omnem Legis et infamem deducere caussam; Sanctorumque patrum vitam reprobare priorem, Quos in amicitiam adlexit Deus, ad sua dona. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0166A] | Probare autem tam aperte debebis ex Scripturis, quam nos probamus illum sibi Filium fecisse Sermonem suum. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0311A] | Hanc indicem adversus nos profertis, quae, quod aliquando jactavit tantoque temporis spatio in opinionem corroboravit, usque adhuc probare non valuit. |
[0501A] | Ostendimus totum statum nostrum, et [0501A] quibus modis probare possimus ita esse, sicut ostendimus, ex fide scilicet et antiquitate divinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum. |
[0336A] | Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes, et in sorores incesti, et maritarum adulteri, et virginum raptores et puerorum contaminatores, et qui saeviunt, [0336A] et qui occidunt, et qui furantur, et qui decipiunt, et quicumque similes sunt alicujus dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis. |
[0416A] | Nollent itaque vos tam fructuosos, tam officiosos sibi amittere, vel ne a vobis quandoque christianis fugentur, si illis sub christiano, volente vobis veritatem probare, mentiri liceret. |
[0446A | Admittitis enim nos probare quodcumque defendimus. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0642D] | Imo corporalitatem animae ex Evangelio perperam probare nititur. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1191D] | Ex hoc enim ipso argumento probare contendit, haereticorum baptisma invalidum esse (namque huic sententiae post S. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0101D] | Orta inter Christianos contentione an persecutionis tempore fugere, aut auro argentove vexationem redimere sit licitum, Tertullianus, cum de hac quaestione ore tenus non nihil dissereret, interrogatus a Fabio quodam familiari, demum hunc tractatum exaravit, in quo late contra orthodoxos probare conatur, ministris Dei in persecutione nec fugiendum esse, nec persecutionem [0102C] numerata pecunia redimendam, inter caetera ita disserens: Si constat a quo persecutio eveniat, [0102D] possumus jam consultationem tuam inducere, et determinare ex hoc ipso pertractatu fugiendum in persecutione non esse. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0975A] | Ita sciebat quosdam castigatores et interdictores victus incusare, qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent; probare vero qui in honorem, non qui in convitium Creatoris. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1033B] | Adhuc maris conchae, et buccinae peregrinantur in montibus, cupientes Platoni probare etiam ardua fluitasse. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0035A] | Quam Scripturam qui non recipiunt, [0035A] nec Spiritus Sancti esse possunt, qui necdum Spiritum possint agnoscere discentibus missum, sed nec Ecclesiam defendere, qui, quando et quibus incunabulis institutum est hoc corpus, probare non habent. |
[0042A] | Atque idem de aliis judicium, qui virtutibus et miraculis novos se apostolos esse probare nequeunt. |
[0044B] | Si interim quaedam sint haereses etiam inde ab aetate apostolica; praescribendum uti evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex Apostolis aut apostolicis viris habeat antecessorem, quemadmodum Smyrnaeorum et Romanorum Ecclesiae; quod cum probare non possim, in communicationem non recipiantur. |
[0045B] | Sed adeo nec sunt, nec probare possunt quod non sunt, nec recipiuntur in pacem et communicationem ab Ecclesiis quoquo modo apostolicis, scilicet ob diversitatem sacramenti nullo modo apostolicae. |
[0048B] | [0048B] Si enim negant veritatem ejus, debent probare illam quoque haeresin esse, eadem forma revictam, qua ipsae revincuntur; et ostendere simul ubinam quaerenda sit veritas, quam apud illas non esse jam constat. |
[0071C] | Habet praeterea suos libros, quos inscripsit Syllogismorum, in quibus probare vult, quod omnia quaecumque Moyses de Deo scripserit, vera non sint, sed falsa sint. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1002C] | De qua finitione sua Apostolos excidisse, puto, non licet credere; aut si credere quidam possunt, debebunt probare. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0796B] | Christo enim servabatur, omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare; mortuorum certe resurrectionem, non modo per semetipsum, [0796B] verum etiam in semetipso probare. |
Fragmenta Varia | Reditus in Auctori Indicem |
[1134B] | Meum est probare ( sic enim lego, pro approbare) quid fecerint. |
[1128D] | Sed hoc auctori peculiare: Habet praeterea libros suos quos inscripsit Syllogismorum, in quibus probare vult, quod omnia quaecumque Moyses de Deo scripserit, vera non sint, sed falsa sint. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»