Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1288D] | Magnum vero ac sanctum in Ecclesia sacramentum esse matrimonium quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet, c. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0138B] | Superest, ne antiquitas suum quoque habuerit sacramentum, novitatem christianam recensere, quasi et de Deo aliam, ac proinde disciplina quoque aemulam, cujus sophia filios suos jugulare non norit. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0636A] | Adhuc hujus ligni sacramentum in Regnorum legimus celebratum. |
[0626A] | Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in praedicationibus oportuerat; quantoque incredibile, tanto magis scandalum futurum, si nude praedicaretur; quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam Dei quaereret. |
[0632A] | [0632A] Hujus autem signi sacramentum variis modis praedicatum est, in quo vita hominibus praestruebatur, in quo Judaei non essent credituri; sicut Moyses ante nuntiabat in Exodo dicens: Ejiciemini de terra in quam introibitis, et in nationibus illis non eritis in requiem. |
[0623B] | Sic et Jesus, ob nominis sui futurum sacramentum: id enim nomen suum confirmavit, quod ipse ei indiderat, quia non angelum, nec Ausen, sed Jesum eum jusserat exinde vocari. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0516B] | Aut si ideo Deum non nominavit hic, quasi in illis et princeps [0516B] ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus et potestatibus ejus qui omnia condidit, pronuntiasset: proinde in illis deputans ipsum. |
[0348A] | Sic enim Deus in Evangelio quoque vestro revelavit panem corpus suum appellans, ut et hinc jam eum intelligas corporis sui figuram pani dedisse, cujus retro corpus in panem Prophetes figuravit, ipso Domino hoc sacramentum postea interpretaturo. |
[0442C] | Aut si omnino negas permitti divortium a Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec conjungens marem et foeminam, nec alibi conjunctos ad sacramentum baptismatis et Eucharistiae admittens, nisi inter se conjuraverint adversus fructum nuptiarum, ut adversus ipsum Creatorem? |
[0364B] | Aliud est, si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit religionis christianae sacramentum. |
[0246A] | Et sic etiam stare non posse fidei sacramentum baptisma, quod remissio est delictorum, absolutio mortis, regeneratio, consecutio Spiritus sancti, signat denique et lavat: quae conferre non potest, nisi qui a primordio creavit hominem, et animam ei contulit, et pro peccato ad mortem damnavit. |
[0460A] | In hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses (Levit. |
[0346A] | Et utique vel maxime sacramentum istud figurari in praedicatione oportebat, quanto incredibile, tanto magis scandalo futurum, si nude praedicaretur; quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam Dei quaereret. |
[0343C] | Angelum quidem eum dixit, ob magnitudinem virtutum quas erat editurus, et ob officium Prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; Jesum autem, ob nominis sui futuri sacramentum. |
[0518A] | Ostendit figuram sacramenti ab eo praeministratum, cujus erat utique sacramentum. |
[0478A] | Utique manifestavit et christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, sicut et judaismi servitutem legalem in filio ancillae; atque ita ejus Dei esse utramque dispositionem, apud quem invenimus utriusque dispositionis [0478B] delineationem. |
[0516C] | Si enim Creator cogniturus erat quandoque occultum illud Dei superioris sacramentum, et ita Scriptura habebat: Occulti Deo, qui omnia condidit; sic inferre debuerat: Ut nota fiat illis multifaria sapientia Dei, tunc et potestatibus et principatibus cujuscumque Dei, cum quibus sciturus esset Creator. |
[0280A] | Cujus non statum, non conditionem, non naturam, non ullum ordinem video consistere; [0280A] jam nec ipsum fidei ejus sacramentum. |
[0317C] | Quaecunque autem ut indigna reprehenditis, deputabuntur in Filio, et viso, et audito, et congresso, arbitro [0317C] Patris et ministro, miscente in semetipso hominem et Deum; in virtutibus, Deum; in pusillitatibus, hominem; ut tantum homini conferat, quantum Deo detrahit: totum denique Dei mei penes vos dedecus, sacramentum est humanae salutis. |
[0518A] | Sacramentum hoc magnum est. |
[0397B] | Ideoque, quamdiu intra Israelem erat sacramentum, merito in solos fratres misericordiam mandabat. |
[0280B] | Signat igitur hominem, numquam apud se resignatum; lavat hominem, numquam apud se resignatum; lavat hominem, numquam apud se coinquinatum; [0280B] et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit exsortem salutis. |
[0453A] | Ergo qui credi voluerat Joanni, increpaturus quod non credidissent, ejus erat cujus sacramentum Joannes administrabat. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0157B] | Sed salva ista praescriptione, utique tamen propter instructionem et munitionem quorumdam, dandus est etiam retractatibus locus: vel ne videatur unaquaeque perversitas, non examinata, sed praejudicata damnari, maxime haec, quae se existimat meram veritatem possidere, dum unicum Deum non alias putat credendum, quam si ipsum eumdemque et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum dicat: quasi non sic quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem; et nihilominus custodiatur oeconomiae sacramentum, quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. |
[0196B] | Sic Deus voluit novare sacramentum, ut nove unus crederetur per Filium et Spiritum, ut coram jam Deus in suis propriis nominibus et personis cognosceretur, qui et retro per Filium et Spiritum praedicatus non intelligebatur. |
[0196A] | Hic interim acceptum a Patre munus effudit, Spiritum Sanctum, tertium nomen divinitatis, et tertium gradum majestatis, unius praedicatorem monarchiae, sed et oeconomiae interpretatorem, si quis sermones novae prophetiae ejus admiserit, et deductorem omnis veritatis, quae est in Patre et Filio et Spiritu Sancto, secundum christianum sacramentum. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0588A] | Sed nae ego temerarius, qui tantum sacramentum etiam inludendo [0588B] prodiderim. |
[0585B] | Nam et honorandorum conjugiorum supernorum gratia dicitur apud illos, meditandum atque celebrandum semper sacramentum, [0586A] comiti, id est foeminae adhaerendo; alioquin degenerem, nec legitimum veritatis, qui diversatus in mundo non amaverit foeminam, nec se ei junxerit. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0684B] | Si quia prophetavit magnum illud sacramentum in Christum et Ecclesiam (Gen. |
[0665A] | Nam etsi Adam statim prophetavit magnum illum sacramentum in Christum et Ecclesiam (Eph. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1188A] | Mihi quidem dubium non est, innui hic Sacramentum S. |
[1139A] | Atque ideo hoc Sacramentum felix esse dixit, quod nos nimirum sic felices reddat. |
[1170A] | Religionem hic vocat sanctitatem illam, quae ipsi aquae baptismali, tanquam rei sacrae, et ad Sacramentum Baptismi destinatae, inest. |
[1161B] | Porro illa impositio manuum, recens baptizatis facta erat ipsissimum Sacramentum Confirmationis. |
[1164C] | Liberamur, cum hac tamen differentia, quod Baptismus Sacramentum sit, peccata, tanquam maculas animae, abluens: unctio illa solum ad ritum subsequum hujus Sacramenti pertineat, liberationem illam vi gratiae Baptismalis, spiritualiter inungentis, factam, solum tanquam in symbolo rei praeteritae exhibens, non ipsamet novum gratiae augmentum conferens. |
[1172A] | Eucharistiae consecrationem, tum in memoriam ultimae Coenae Christi, in qua Sacramentum istud instituit, tum ad fovendam mutuam dilectionem, celebrare solebant: quorum apud nonnullos abusum Paulus I Cor. |
[1150A] | Ponit); sed id duntaxat confirmare voluit, quamcunque aquam, per orbem hunc nostrum diffusam, utpote cum primigenia illa prorsus eamdem, aeque a Spiritu Sancto jam nunc adaptatam fuisse, ad salutem hominibus quocumque demum modo conferendam: etsi utique negandum non sit, Baptismum nostrum, utpote Sacramentum a Christo ipso institutum, longe efficacioris virtutis fuisse, quam Baptismum Joannis, qui non per se conferebat remissionem peccatorum, sed solum ad actus poenitentiae, per quos illa fiebat remissio, excitabat: qua de re Interpretes ac Theologi nostri passim videri possunt, nosque suo loco uberius confirmabimus. |
[1181A] | Haec autem fides utique non fuit proprie dictum Sacramentum. |
[1194B] | Annon [1194B] enim ipse Philippus, si Apostolus erat, aeque illum dare poterat, Sacramentum Confirmationis, cujus administratio tunc solis Apostolis, seu episcopis, propria fuerat, illis per manuum impositionem impartiendo? |
[1162B] | Unde ab antiquis Patribus a forma sua Sacramentali appellatur Baptismus sigillum, signaculum, obsignatio fidei, Sacramentum Trinitatis, Fidei, etc. |
[1165B] | Quod vero ad Graecos attinet, idem mos etiamnum apud ipsos perseverat, ut Sacramentum Confirmationis mox Baptismo, non autem ab Episcopo, sed ipso Presbytero baptizante, subjungatur: qua de re videndus Juenin Diss. |
[1181B] | Hoc Sacramentum αφθαρςιας ενδυμα, incorruptionis indumentum, appellat, ceu, ut paulo post loquitur, αισχυνης καλλυμα, ignominiae velamentum. |
[1164D] | Ubi sciendum, primis Ecclesiae saeculis Baptismum, solemnem nimirum, qui scilicet nonnisi in Sabbato sancto, et pervigilio Pentecostes dabatur, ab ipsismet Episcopis administratum, moxque ab iisdem Sacramentum CONFIRMATIONIS, velut instar complementi subjunctum fuisse. |
[1188D] | Quanquam etiam tunc Presbyteri astitisse, imo et hi ipsi (cum nempe nimia baptizandorum multitudo, quam ut a solo Episcopo expediri potuisset, confluxisset) baptizasse legantur, Episcopo scilicet expresse jubente, atque baptizatis mox sacramentum Confirmationis impertiente. |
[1147C] | Per aliquid coeleste, scilicet Sacramentum Baptismi, ceu medium ad salutem nostram, quam in coelis denique adipiscimur, summe necessarium. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0091B] | Credimusne humanum sacramentum divino superduci licere, et in alium dominum respondere [0091C] post Christum? |
[0079A] | Eucharistiae sacramentum, et in tempore victus, et omnibus mandatum a Domino, etiam antelucanis coetibus, nec de aliorum manu quam praesidentium [0079B] sumimus: oblationes pro defunctis, pro natalitiis annua die facimus: die Dominico jejunium nefas ducimus, vel de geniculis adorare. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0920C] | At quam Apostolus in Ecclesiam et Christum interpretatur, erunt duo in unam carnem, secundum spiritales nuptias Ecclesiae et Christi (unus enim Christus, et una ejus Ecclesia), agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem, tam secundum generis fundamentum, quam secundum Christi sacramentum. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0958A] | Verum et ipse tunc in psychicum reversus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et Ecclesiam prophetaverat, nec jam capiens quae erant spiritus, facilius ventri quam Deo cessit, pabulo potiusquam praecepto annuit; salutem gula vendidit. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0936A] | Sed donato infirmitati tuae carnis suae exemplo, perfectior Adam, id est Christus, eo quoque nomine perfectior qua integrior, volenti quidem tibi spado occurrit in carne; si vero non sufficis, monogamus occurrit in spiritu, unam habens Ecclesiam sponsam, secundum Adam et Evae figuram; quam Apostolus in illud magnum sacramentum interpretatur, in Christum et Ecclesiam, competisse carnali monogamiae per spiritalem. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1268B] | Nam dilectio summum fidei sacramentum, Christiani nominis thesaurus, quam Apostolus totis viribus Sancti Spiritus commendat, cujus nisi patientiae disciplinis eruditur? |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1226D] | Baptismum inanem esse non veretur asserere, cum aliquem peccatorum suorum non poenituit, nec vita emendavit, [1226D] et vanam esse fiduciam, sibi fingere, cum quis prave ad baptismi usque diem vixerit, eum repente in virum sanctum evasurum, et a peccato desiturum, ubi primum illud sacramentum receperit (cap. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1017B] | Ita clementia illa Dei, malentis poenitentiam peccatoris quam mortem, ad ignorantes adhuc et adhuc incredulos spectat, quorum caussa liberandorum venerit Christus, non qui jam Deum norint, et [1017B] sacramentum didicerint fidei. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»