TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Saeculum' [37]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0170697808
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0623A]   [0623A] Nihil interest, ubi sitis in saeculo, qui extra saeculum estis; et si aliqua amisistis vitae gaudia, negotiatio est aliquid amittere, ut majora lucreris.

000-00-00 Serial Number=0204806626
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1288A]   Stude igitur ad virtutem continentiae [modestiae ], quae pudori procurat; sedulitati, quae nugas non facit; frugalitati, quae saeculum spernit.

000-00-00 Serial Number=0802370310
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0124B]   Atque ita semel infirmitas quae percussa est, sauciatam fidem vel in haeresim, vel in saeculum exspirat.
 [0136C]   Sed enim Scytharum Dianam, [0136C] aut Gallorum Mercurium, aut Afrorum Saturnum, hominum victima placari apud saeculum licuit.
 [0133B]   Agonas istos, contentiosa solemnia et superstitiosa certamina graecarum et religionum et voluptatum, quanta gratia saeculum celebret, etiam Africae liquit.
 [0134A]   Ita ab aevo dignissimum creditum est stadiorum experimentum, committere artes, corporum et vocum praestantiam [0134A] exprimere, praemio indice, spectaculo judice, sententia voluptate: qua nulla sunt praelia, non nulla vulnera, pugni quassant, calces arietant, cestus dilaniant, flagella dilacerant: nemo tamen agonis praesidem suggillaverit, quod homines violentiae objectat, injuriarum actiones extra stadium, sed quantum livores illi et cruores et vibices negotiantur intendet: coronas scilicet, et gloriam, et dotem, privilegia publica, stipendia civica, imagines, statuas, et qualem potest praestare saeculum de fama aeternitatem, de memoria resurrectionem.

000-00-00 Serial Number=0597508848
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0272A]   Si, ut ex hoc melior inveniretur quanto Creator deterior haberetur, satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum voluit oneratum operationibus ejus admissis, et saeculum in vexatione detinuit.
 [0514A]   Ita enim totum saeculum mendacio divinitatis implevit.
 [0426B]   Illius et serum, cujus saeculum et saeculi occasus.
 [0476A]   Cum autem evenit impleri tempus, misit Deus Filium suum; utique is, qui etiam ipsorum temporum Deus est, quibus saeculum constat; qui signa [0476B] quoque temporum ordinavit, soles, et lunas, et sidera, et stellas; qui Filii denique sui revelationem in extremitatem temporum et disposuit et praedicavit (Is.

000-00-00 Serial Number=0386104465
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0175A]   Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus Filium Dei descendisse in saeculum, si et retro tale quid gestum cognosceremus.
 [0165C]   Et impossibilia apud saeculum, possibilia apud Deum (Matth.

000-00-00 Serial Number=0685783923
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0432A]   Videte igitur ne ille regna dispenset, cujus est et orbis qui regnatur, et homo ipse qui regnat; ne [0432A] ille vices dominationum ipsis temporibus in saeculo ordinarit, qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum fecit; ne ille civitates extollat aut deprimat.
 [0378A]   Viros enim justitia et innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent Deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit; hic enim est verus Prometheus; qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinaverit; exinde qui signa majestatis suae judicantis ediderit per imbres, per ignes; qui demerendo sibi disciplinas determinaverit, quas ignoratis aut deseritis; sed et observantibus praemia destinarit, ut qui prodacto aevo isto judicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et jugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis, et reformatis et recensitis, ad [0378B] utriusque meriti dispunctionem.
 [0389A]   Nec hoc tardius aut aliunde discendum: coram sunt, quae docebunt, mundus, et saeculum, et exitus.
 [0290B]   Tiberius ergo, cujus tempore nomen christianum in saeculum introivit, annuntiatum sibi ex Syria Palaestina, quod illic veritatem illius divinitatis revelaverat, detulit ad senatum [0291A] cum praerogativa suffragii sui.
 [0378A]   Viros enim justitia et innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent Deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit; hic enim est verus Prometheus; qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinaverit; exinde qui signa majestatis suae judicantis ediderit per imbres, per ignes; qui demerendo sibi disciplinas determinaverit, quas ignoratis aut deseritis; sed et observantibus praemia destinarit, ut qui prodacto aevo isto judicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et jugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis, et reformatis et recensitis, ad [0378B] utriusque meriti dispunctionem.

000-00-00 Serial Number=0227846622
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1156A]   Totum saeculum (mundum) Satanas et angeli ejus repleverunt.
 [1170B]   In sequiori sensu hic saeculum, ut S.

000-00-00 Serial Number=0965855300
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0087A]   Jam enim audio dici: Et alia multa ab eis prolata, quos saeculum deos credidit; tamen in nostris hodie usibus, et in pristinorum sanctorum, et in Dei rebus, et in ipso Christo deprehendi, non alias scilicet hominem functo, quam per communia ista instrumenta exhibitionis humanae.
 [0096A]   Habes tuos sensus, tuos fastos: nihil tibi cum gaudiis saeculi; imo contrarium debes: Saeculum enim gaudebit, vos vero lugebitis (Joan.
 [0096B]   Servum alienum quomodo saeculum manumittet?
 [0088B]   Quae vero hunc ordinem excesserint, ea non convenire usibus nostris, praesertim quae propterea scilicet, nec apud saeculum, nec in Dei rebus, nec in conversationibus Christi recognosci est.
 [0086B]   Quo satis instruamur, quam alienum judicare debeamus coronati capitis institutionem ab eis prolatam, et in eorum [0086B] deinceps honorem dispensatam, quos saeculum deos credidit.

000-00-00 Serial Number=0596738935
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0686A]   Sed quoniam ita Malus circumdedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent.
 [0680A]   XVI, 20): Saeculum gaudebit, vos vero lugebitis.

000-00-00 Serial Number=0356859028
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0950A]   Denique, apud saeculum utrumque in bona disciplina deputatur, aliud concordiae nomine, aliud pudicitiae.

000-00-00 Serial Number=0555685759
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1036A]   Quantum reformavit orbis saeculum istud!

000-00-00 Serial Number=0209144533
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1261B]   Totum licet saeculum pereat, dum patientiam lucrifaciam.

000-00-00 Serial Number=0436451316
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0982B]   Atque utinam et isti qui meram et veram integritatem [0982B] carnis obtruncant, amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in foeminis nostris inquinamentis [0983A] potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere quod vitae anteponant!

000-00-00 Serial Number=0378981650
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0824B]   Nam posteaquam edixit: Et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur tempora nationum, allegendarum scilicet a Deo, et congregandarum cum reliquiis Israelis; inde jam in orbem et in saeculum praedicat, secundum Joelem, et Danielem, et universum concilium prophetarum, futura signa in sole et in luna et in stellis, conclusionem nationum cum stupore; sonitus maris, et motus refrigescentium hominum, prae metu et exspectatione eorum quae immineant orbi terrae.
 [0796A]   Ita saeculum resurrectionem mortuorum, nec cum errat, ignorat.
 [0821A]   Sed et plerique ab excessu animae resurrectionem vindicantes, de sepulcro exire, de saeculo evadere interpretantur: quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est, ignorantium Deum.

000-00-00 Serial Number=0115538597
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0640B]   Caeterum et plateae, et forum, et balneae, et stabula, et ipsae domus nostrae sine idolis omnino non sunt; totum saeculum Satanas et angeli ejus repleverunt.
 [0648A]   Utinam ne in saeculo quidem simul cum illis moraremur: sed tamen in saecularibus separamur, quia saeculum Dei est, saecularia autem diaboli.
 [0659A]   Saeculum (inquit) gaudebit, vos tristes eritis.

000-00-00 Serial Number=0900923908
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0898B]   Proinde viderit saeculum aemulum Dei, si ita virgini caesum [0898C] capillum decori mentitur, quemadmodum et puero permissum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»