Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0566C] | Nemo famam nominat, nisi incertus, quia nemo sit fama, sed conscientia certus; nemo famae credit, nisi stultus, quia sapiens non credit incerto. |
[0564A] | Vicit Apollinem veritas, ut ipse adversus se pronuntiaret; confessus [0564A] est enim, se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans, qui deos abnuebat; porro apud vos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens. |
[0564A] | Vicit Apollinem veritas, ut ipse adversus se pronuntiaret; confessus [0564A] est enim, se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans, qui deos abnuebat; porro apud vos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens. |
[0588A] | Quis autem sapiens expers veritatis, qui ipsius sapientiae ac veritatis patrem et dominum deum ignoret? |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0129A] | Sapiens ignis effigiem vituli defundit illis, suggillans illic cor habentes, ubi et thesaurum, apud Aegyptum scilicet inter caetera animalia bovis etiam cujusdam consecratricem; itaque tria millia hominum a parentibus proximis caesa, quia tam proximum parentem Deum offenderant, transgressionis et primordia et merita dedicaverunt. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0251B] | Ineluctabilis iste complexus in hoc sententiam constringit, aut negandum Deum esse summum magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1065C] | Omnia mactentur pecora, grex omnis in aras Decremet, ut veniam vel peccati expiet unus: [1065C] Nequaquam Domini sapiens maculata figura, Tam vili pretio caro foeda paravit honores; Sed spes et promissa fides mortalibus olim, Haec operata tulit, magnae rationis imago, Praemeditata Patris, nimia pietate parata Venturum Christum terris, hominemque futurum; Quem visum Joannes, baptismi primus apertor, Et vatum socius, necnon et apostolus ingens, Praecursor missus certus, testisque fidelis, Augustus vita, sublimi laude notatus, Olim pascha Dei, verum quaerentibus agnum, Ostendit tandem venisse, piacula facti Qui delicta suo multorum sanguine solvat, Pro reprobis probus, et charus, pro vilibus unus, Corpore homo vitaque Deus, mactatus ut agnus, [1065D] Acciperet nos et nobis se effunderet ipsum. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0310A] | Qui est sapiens, non credit incerto. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0760B] | Sed non eris sapiens, nisi stultus saeculo fueris, Dei stulta credendo. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0927C] | Sufficiant ad consilium viduitatis vel ista, praecipue apud nos, importunitas liberorum, ad quos suscipiendos legibus compelluntur homines; quia sapiens quique nunquam [0928A] libens filios desiderasset. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0673A] | Ubi sapiens, ubi litterator, ubi conquisitor hujus oevi? |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0015A] | Nemo sapiens est, nisi fidelis: nemo major, nisi christianus: nemo autem christianus, nisi qui ad finem usque perseveraverit (Matth. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0800A] | Hancne ergo vis, sapiens, et visui et contactui et recordatui tuo ereptam, persuadere quod se receptura quandoque sit in integrum de corrupto, in solidum de casso, in plenum de inanito, in aliquid omnino de nihilo? |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0631B] | Nam mortem etiam stultus ut debitam non extimescit, voluptatem etiam sapiens ut tantam non contemnit, [0631C] cum alia non sit et stulto et sapienti vitae gratia, nisi voluptas. |
[0631B] | Quam sapiens argumentatrix sibi videtur ignorantia humana, praesertim cum aliquid ejusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere! |
Sodoma [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1102B] | Jamque dies ultrix aderat, duo de grege missi Angelico forma juvenes, qui spiritus ambo Diva ministerio Domini mandata ferebant, [1102B] Succedunt Sodomis; illic de stirpe piorum Transvena Loth aderat, sapiens, justique colonus, Unus erat, meminisse Deum; solet utilis arbor In sylvis latitare feris velut hospita fructu. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»