TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Semetipsum' [52]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0274724782
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0146C]   Haec enim [0146C] gratia est, in hoc et vocati estis, quoniam et Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum semetipsum, ut assequamini vestigia ipsius.

000-00-00 Serial Number=0259119749
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0206B]   Si id voluerit esse, quod ipse noluit fecisse, adversum semetipsum egit, cum et voluit esse quod noluit fecisse, et noluit fecisse quod voluit esse.
 [0202C]   Ego quidem Deus, contestabitur Deus, et juravit nonnumquam per semetipsum, quod alius non sit qualis ipse (Deut.
 [0199B]   Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum, et [0199C] in semetipso, Dominum vero non semper: diversa enim utriusque conditio.
 [0199A]   Omne autem et quod fieret, et quod faceret, [0198C] imperfectum habendum; quia ex parte fieret, et ex parte faceret: aut si totus totum fecisset, oportuisset [0199A] illum simul et totum esse, et non totum; quia oporteret et totum esse, ut faceret semetipsum; et totum non esse, ut fieret de semetipso.

000-00-00 Serial Number=0727748811
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0427A]   Quasi illos sugillaret in Beelzebule ejicientes, resistet tibi prior sensus, non posse Satanam dividi adversus semetipsum.
 [0465B]   Denique, si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum exspiravit, et exspirando discessit, sine dubio phantasma discessit, cum spiritus, qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu.
 [0469B]   Plane profiteri potest semetipsum quivis.
 [0450A]   Simul et caetera dubitatione liberavit, manifestando unius esse et Dei nomen et optimi, et vitam aeternam, et thesaurum in coelo, et semetipsum; cujus praecepta supplendo et conservavit et auxit: secundum Michaeam quoque hoc loco recognoscendus, dicentem (Mich.
 [0240B]   Non enim sufficiebat bonum per semetipsum commendari, nisi vis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes appeteret, et custodire impelleret.
 [0284B]   Item etiam juramentum Dei per semetipsum, et verba illa ad Moysen, Sine me, et indignatus ira disperdam illos.
 [0318C]   Tuus semetipsum voluit interfici; non minus homicida in semetipsum, [0319A] quam in eum a quo vellet occidi, Multos autem occidisse Deum ejus probabo Marcioni.
 [0520B]   Cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant una ipsa, adversus quem rebellaverant per transgressionem, cujus novissime fuerant?
 [0315B]   Imo, inquit, quod multo vanius, per semetipsum.
 [0395C]   In quantum ergo non capit, ut idem [0395C] videatur et dentem pro dente, oculum pro oculo, in vicem injuriae exigere, qui non modo vicem, sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem injuriae prohibet: in tantum aperitur nobis, quomodo oculum pro oculo, et dentem pro dente censuerit, non ad secundam injuriam talionis permittendam, quam prohibuerat interdicta ultione, sed ad primam coercendam, quam prohibuerat opposito talione, ut unusquisque respiciens licentiam secundae injuriae, a prima semetipsum contineret.
 [0300A]   Nam etsi commendabile per semetipsum, non tamen et conservabile, quia expugnabile jam per adversarium, nisi vis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes appetere, et custodire compelleret.
 [0267A]   [0267A] «Imo, inquiunt Marcionitae, Deus noster, etsi non ab initio, etsi non per conditionem, sed per semetipsum revelatus est in Christo Jesu.
 [0446C]   XVII), in itinere purgavit, sine tactu jam et sine verbo, tacita potestate, et sola voluntate; quasi necesse sit, semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo, et de effectibus probato, de qualitatibus curationum retractari: aut Creatorem in Christo ad legem provocari: si [0446C] quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit: cum aliter utique Dominus per semetipsum operetur, sive per Filium, aliter per prophetas famulos suos maximae documenta virtutis et potestatis; quae ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est.
 [0465A]   Spiritus semetipsum, an caro spiritum?
 [0300A]   Non enim sufficiebat bonum [0300A] per semetipsum commendari, jam sub adversario laborans.
 [0316B]   Ad hoc enim famulo dixit: Sine me, et disperdam illos, ut ille postulando, et semetipsum offerendo non sineret; atque ita disceres, quantum liceat fideli et prophetae apud Deum.
 [0522C]   Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari Apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dicit, quod in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit pariari Deo; sed exhausit semetipsum, accepta effigie servi, non veritate; et in similitudine hominis, non in homine; et figura inventus homo, non substantia, id est non carne: quasi non et figura, et similitudo, et effigies substantiae quoque accedant.
 [0316C]   Quatenus et ipsi Deum in figura et in reliquo ordine humanae conditionis deversatum jam credidistis, non exigetis utique diutius persuaderi Deum conformasse semetipsum humanitati, sed de vestra fide revincimini.
 [0293C]   [0293C] Eligat ubi semetipsum erroris notet, in institutione, an in rescissione.
 [0318C]   Tuus semetipsum voluit interfici; non minus homicida in semetipsum, [0319A] quam in eum a quo vellet occidi, Multos autem occidisse Deum ejus probabo Marcioni.
 [0326B]   Sive enim Christus jam tunc in semetipsum secundum nos, sive prophetes de semetipso secundum Judaeos pronuntiabat, [0326C] nondum tamen factum pro jam transacto sonabat.
 [0315C]   Jurat igitur per semetipsum, ut vel juranti Deo credas alium Deum omnino non esse.
 [0465A]   Sed spiritus semetipsum exspirare non potuit.
 [0266B]   Si per humanam conjecturam, nega Deum alias cognosci posse quam per semetipsum: nec tantum ad formam provocans Creatoris, verum et ad conditionem tam divinae magnitudinis, quam humanae mediocritatis: ne major Deo homo videri possit, qui, eum non ultro volentem cognosci, suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit: cum humana [0266C] mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi experimenta, quam verum sectari quem natura jam intelligunt.

000-00-00 Serial Number=0993919730
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0160B]   Nam etsi Deus nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando et disponendo secum, quae per sermonem mox erat dicturus.
 [0166A]   Ergo quia si voluit semetipsum sibi Filium facere, potuit; et quia si potuit, fecit: tunc probabis illum et potuisse et voluisse, si probaveris illum fecisse.
 [0185C]   Sed Praxeas ipsum vult Patrem de semetipso exiisse, et ad semetipsum abiisse, ut diabolus in cor Judae, non Filii traditionem, sed Patris ipsius immiserit.
 [0166C]   Veritus autem semetipsum et suam veritatem.
 [0177C]   Itaque praeter semetipsum non esse alium Deum, hoc propter idololatriam tam nationum quam Israelis, etiam propter haereticos, qui, sicut nationes manibus, ita et ipsi verbis idola fabricantur, id est, alium Deum, et alium Christum.
 [0166D]   A quibus et praescriptio [0166D] nostra deducitur, non posse unum atque eumdem videri qui loquitur, et de quo loquitur, et ad quem loquitur: quia neque perversitas, neque fallacia Deo congruat: ut cum ipse esset ad quem loquebatur, ad alium potius, et non ad semetipsum loquatur.
 [0154B]   Nam etsi Deus nondum Sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando et disponendo secum, quae Sermonem mox erat dicturus.

000-00-00 Serial Number=0366732657
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0591A]   Cum semetipsum voluit probari, hoc homo pronuntiatus est.

000-00-00 Serial Number=0171816826
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0510A]   Democritus excaecando semetipsum, quod [0511A] mulieres sine concupiscentia aspicere non posset, et doleret si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur.

000-00-00 Serial Number=0673495471
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0676B]   Sed enim Plato, ne quod testimonium sensibus signet, propterea et in Phaedro ex Socratis persona negat se cognoscere posse semetipsum, ut monet Delphica inscriptio; et in Theaeteto adimit sibi scire, atque sentire; et in Phaedro, post mortem differt sententiam veritatis, posthumam scilicet; et [0676C] tamen, nondum mortuus, philosophabatur.

000-00-00 Serial Number=0355166078
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1170B]   I, 4, de Christo inquit: Dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut nos eriperet de praesenti saeculo nequam.

000-00-00 Serial Number=0937534630
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0762A]   Maluit, crede, nasci, quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum; ut carnem gestaret sine ossibus duram, sine musculis solidam, sine sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame esurientem, sine dentibus edentem, sine lingua loquentem; ut phantasma auribus fuerit sermo ejus per imaginem vocis.

000-00-00 Serial Number=0745787859
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0927B]   Haeredes Dei servus desiderabit, qui semetipsum de saeculo exhaeredavit?

000-00-00 Serial Number=0342451513
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0668A]   Si quis autem dissimulat illam effigiem aerei serpentis, suspensi in modum, figuram designasse dominicae crucis, a serpentibus, id est [0668A] ab angelis diaboli liberaturae nos, dum per semetipsum diabolum, id est, serpentem interfectum suspendit, sive quae alia figurae istius expositio dignioribus revelata est, dummodo (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0425690532
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0962C]   Destituit semetipsum, et saccum carni suae imposuit, et jejunavit, et dormivit in sacco; et tunc sermo Domini ad Heliam: Vidisti ut reveritus sit [0962D] Achab a facie mea?

000-00-00 Serial Number=0743783534
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1156A]   Caeterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen Dei, cum caeteros sanctificet ex semetipso?

000-00-00 Serial Number=0523574352
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0987A]   Omne homicidium extra sylvam [0987A] latrocinium est: ita et ubicumque, vel in quamcumque semetipsum adulterat et stuprat.
 [1010C]   Age jam quis omnino vitiatum Deo redintegravit, id est traditum Satanae in interitum carnis, cum idcirco substruxerit: Nemo seducat semetipsum (Ibid.
 [1024B]   Atqui magis eversoris fuisset, et semetipsum de clementia commendare, et caeteros ad delinquentiam temperare.
 [1019C]   Omnis, inquit, qui habet spem istam, castificat semetipsum, quia et ille castus est.

000-00-00 Serial Number=0669492424
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0811B]   Siquidem animalis est res, et vitae obnoxia, et morti: illum dico alitem Orientis peculiarem, de singularitate famosum, de posteritate monstruosum; qui semetipsum lubenter funerans renovat, natali fine decedens atque succedens; iterum phoenix, ubi jam nemo; iterum ipse, qui non jam; alius idem.
 [0796A]   Christo enim servabatur, omnia retro occulta nudare, dubitata dirigere, praelibata supplere, praedicata repraesentare; mortuorum certe resurrectionem, non modo per semetipsum, [0796B] verum etiam in semetipso probare.
 [0793A]   Phoenicem etiam, Orientis alitem, qui semetipsum funerans renovat.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»