TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Substantiam' [106]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0936008751
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0199C]   Deus substantiae ipsius nomen, id est divinitatis; Dominus vero non substantiae, sed potestatis substantiam semper fuisse cum suo nomine, quod est Deus, postea Dominus, accedentis scilicet rei mentio.
 [0231A]   Quo ergo facit, portionem materiae in motum disponere, qui non ad substantiam pertinet, sed ad substantiae habitum?
 [0230C]   Nam sive a semetipso quid movetur, actus ejus est motus, certe pars substantiae non est [0230C] sicut tu motum substantiam facis materiae incorporalem.

000-00-00 Serial Number=0187865496
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0506B]   XV, 50); Caro et sanguis regnum Dei consequi non possunt; non substantiam damnans, sed opera ejus: quae, quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis, non ad reatum substantiae, sed ad conversationis [0506C] pertinebunt.
 [0261A]   Ipsa quoque vulgaris superstitio communis idololatriae, cum in simulacris de nominibus et fabulis veterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium refugit, et dedecus suum ingenio obumbrat, [0261A] figurans Jovem in substantiam fervidam, et Junonem ejus in aeriam, secundum sonum graecorum vocabulorum; item Vestam in ignem et Camenas in aquam, et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lavacris rigatam.
 [0333C]   XX, 36), sicut angeli; cur non et Deus meus veram substantiam hominum angelis accommodarit, unde unde sumptam?
 [0371A]   Utique enim eloquium divinum et vim et gratiam praestabat, magis exstruens quam destruens substantiam Legis et Prophetarum.
 [0486B]   Plane nullo, si phantasma fuit Christus, nec habuit ullam substantiam corporis, quam pro nostris corporibus dependeret.
 [0506C]   Adeo et carnis resurrectionem confirmavit, absque qua nec corpus aliud dici capit, nec mortale aliud intelligi, et Christi substantiam corporalem probavit.
 [0510A]   Age nunc, qui salutem carnis abnuitis, et si quando corpus in hujusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud, quam substantiam carnis; quomodo Apostolus omnes in novis substantiis, certis nominibus distinxit, et omnes in uno voto constituit salutis, optans ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in adventum Domini et salutificatoris nostri Christi conserventur?
 [0506A]   Cum vero tunc sic struxerit, carnis peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum.
 [0356B]   Haec ratio regni terreni, post cujus mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio, pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione, et judicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in coeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud Creatorem, ac per hoc, alterius Dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum.
 [0288C]   Bonitas dixit, bonitas finxit hominem de limo, in tantam substantiam carnis ex una materia tot qualitatibus exstructam.
 [0310A]   Proinde et similitudinem vetans fieri omnium quae in coelo et in terra et in aquis, ostendit et caussas, idololatriae scilicet substantiam cohibentes.
 [0251C]   Quando locupletiorem oporteret credi substantiam divinitatis, si competeret et numeris.
 [0285C]   Reddens nomen illi, negas substantiam nominis, id est magnitudinem, qua Deus dicitur, non tantam eam agnoscens, quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset.
 [0329A]   Id enim intelligi vel non intelligi capit, quod habendo substantiam praedicationis, habebit et materiam vel agnitionis, vel erroris.
 [0263A]   Si Dominum cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, nisi Domino fortasse majorem?
 [0240D]   Dein, suum prosequens sermonem, subdit: Discerne substantiam, et suos ei distribue sensus tam diversos, quam substantiae exigunt, licet vocabulis communicare videantur.
 [0280B]   Quid dicam autem de disciplinae vanitate, qua sanctificat substantiam sanctam?
 [0375B]   Quasi non audeam et verbum ipsum in substantiam Creatoris vindicare.
 [0432C]   Quis nollet curam nos agere animae de victu, et corporis de vestitu, nisi qui ista homini ante prospexit, [0432C] et exinde praestans, merito curam eorum, tanquam aemulam liberalitatis suae, prohibet; qui et substantiam ipsius animae accommodavit potiorem esca, et materiam ipsius corporis figuravit potiorem tunica; cujus et corvi non serunt, nec metunt, nec in apothecas condunt, et tamen aluntur ab ipso; cujus et lilia et foenum non texunt, nec nent, et tamen vestiuntur ab ipso; cujus et Salomon gloriosissimus nec ullo tamen flosculo cultior?
 [0294B]   Atque adeo eumdem hominem, eamdem substantiam animae, eumdem Adae statum, eadem arbitrii libertas et [0294C] potestas, victorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum ejus administratur.
 [0289B]   Si Deus bonus et praescius futuri, et avertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem et similitudinem suam, imo et substantiam suam, per [0289C] animae scilicet censum, passus est labi de obsequio legis in mortem, circumventum a diabolo?
 [0259A]   Nam hoc turpius, si et mentitus est substantiam corporis, qui et maledictum in se Creatoris admisit, ligno suspensus.
 [0461A]   Sic et in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum, substantiam corporis confirmavit.
 [0501A]   Quod [0501A] si haec sunt fictilia vasa in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus Domini ; satis ingratus Deus et injustus, si non et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide ejus tanta tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia virtutis consecratur.
 [0393C]   V, 14) nubilibus et superbis: Dilatavit orcus animam suam, et aperuit os suum, et descendent inclyti et magni et divites (hoc erit Christi [0393C] vae super divites): et humiliabitur homo; utique exaltatus divitiis: et inhonorabitur vir; utique ob substantiam honorabilis.
 [0333B]   Si enim difficile non fuit illi, putativae carnis veros et sensus et actus exhibere, multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex ejus.
 [0328C]   Non negans enim Filium et spiritumet substantiam Creatoris esse Christum [0329A] ejus, concedas necesse est, eos qui Patrem non agnoverint, nec Filium agnoscere potuisse, per ejusdem substantiae conditionem, cujus si plenitudo intellecta non est, multo magis portio, certe qua plenitudinis consors.
 [0342B]   At nunc substantiam respuit, cujus nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine.
 [0275A]   Ita et in hoc injusta bonitas, et sic quoque imperfecta; innocentiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio, non arbitrio delinquentem: cujus Christus etsi non induit veritatem, ut tuae haeresi visum est, imaginem tamen ejus subire dignatus est.
 [0262B]   Hypocrita, ut apocarteresi probes te marcionistam, id est repudiatorem Creatoris (nam haec apud vos pro martyrio affectari debuisset, si vobis mundus displiceret), in quamcumque materiam resolveris, substantiam Creatoris uteris.
 [0510B]   Etenim aliam substantiam in homine non video post spiritum et animam, cui vocabulum corporis accommodetur, praeter carnem.
 [0342B]   At nunc substantiam respuit, cujus nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine.
 [0331C]   Quo magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem; aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi, qui ipsum Deum ejus nec auctorem carnis induxerat, [0331D] nec resuscitatorem: optimum videlicet, et in isto diversissimum a mendaciis et fallaciis creatoris.
 [0333B]   Et utique si Deus tuus veram quandoque substantiam angelorum hominibus pollicetur: Erunt enim, inquit [0333C] (Luc.
 [0332C]   Eadem enim ratione non resurrexit, qua mortuus non est, non habendo substantiam scilicet carnis; cujus sicut et mors, ita et resurrectio est (I Cor.
 [0242A]   [0242A] Marcionistae objiciebant carnem assumere indignum fuisse Christo eam enim terrenam substantiam, stercoribus infertam, cloacam uterum virginis appellabant, et partus immunda et pudenda tormenta, et puerperii spurcos, noxios, ludicros exitus late persequebantur (cap.
 [0514C]   Quantum enim ad substantiam, fecit; quantum ad gratiam, condidit.
 [0496C]   Et ideo jam ad exhortationem spei coelestis: Sicut portavimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis; non ad substantiam ullam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis disciplinam.
 [0496C]   V, 19-21) scribens, abstulit Dei regnum, solitus et alias substantiam [0496D] pro operibus substantiae ponere; ut cum dicit, Eos qui in carne sunt, Deo placere non posse; quando enim placere Deo poterimus, nisi dum in carne hac sumus?
 [0497A]   Quod si in nomine carnis opera, non substantiam carnis jubemur exponere; operibus ergo carnis, non substantiae carnis, in nomine carnis denegatur Dei regnum.

000-00-00 Serial Number=0703718603
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0163A]   Denique, desiderat nosse, nec potest; imo et pene devoratur, et dissolvitur in reliquam substantiam.
 [0160B]   Ideoque jam in usu est nostrorum, per simplicitatem interpretationis, Sermonem dicere in primordio apud Deum fuisse; cum magis rationem [0160B] competat antiquiorem haberi; quia non sermonalis a principio, sed rationalis Deus etiam ante principium; et quia ipse quoque sermo ratione consistens, priorem eam ut substantiam suam ostendat.
 [0162A]   Ergo inquis, das aliquam substantiam esse Sermonem, spiritu et Sophiae traditione constructam?
 [0168C]   Caeterum, etsi ubique teneo [0168C] unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus, eum qui jubet, et eum qui facit.
 [0187C]   Post Philippum, et totam substantiam quaestionis istius, quem in finem Evangelii perseverant in eodem genere sermonis, quo Pater et Filius in sua proprietate distinguuntur, Paracletum quoque a [0187D] Patre se postulaturum, cum ascendisset ad Patrem, et missurum repromittit, et quidem alium, sed jam [0188A] praemisimus quomodo alium, Caeterum: De meo sumet (Joan.
 [0191B]   Sed enim invenimus illum directo et Deum et hominem expositum, ipso hoc psalmo suggerente, quoniam Deus homo natus est in illa, aedificavit eam voluntate Patris; certe usquequaque Filium Dei et filium hominis, cum Deum et hominem sine dubio secundum utramque substantiam in sua proprietate distantem: quia neque Sermo aliud quam Deus, neque caro aliud quam homo.

000-00-00 Serial Number=0279389262
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0556A]   Ut vero impossibilia contendens Sophia frustrarat, et vincitur difficultate, et extenditur affectione, modico abfuit prae vi dulcedinis et laboris devorari, et in reliquam substantiam dissolvi, nec alias quam pereundo cessasset, nisi bono fato in Horon incursasset, (quaedam et huic vis est, fundamentum, universitatis illius extrinsecus custos) quem et Crucem appellant, et Lytroten, et Carpisten.
 [0558B]   Euthymesin vero ejus et illam appendicem Passionem ab Horo [0558B] relegatam et crucifixam, et extra eum factam, Malum, quod aiunt, foras: spiritalem tamen substantiam illam, ut naturalem quemdam impetum Aeonis, [0559A] sed informem et inspeciatam, quatenus nihil apprehendisset: ideoque fructum infirmum, et foeminam pronuntiatam.
 [0588A]   His nuptiis recte deducendis, pro face et flammeo, tunc credo ille ignis arcanus erumpet, et universam substantiam depopulatus; ipse quoque decineratis omnibus in nihilum finietur; et nulla jam fabula.
 [0577B]   Molitus enim mundum demiurgus, ad hominem manus confert, et substantiam non ei capit, non ex ista, inquiunt, arida quam nos unicam novimus terram quasi non etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc aquis ante segregatis, superstite limo siccaverit, sed ex invisibili corpore materiae illius, scilicet philosophicae, de fluxili et fusili ejus: quod unde fuerit, haud queo aestimare, quia [0578A] nusquam est.
 [0567A]   [0567A] Age nunc discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materia, quam innatam volunt, et originem, et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi, quod nec Mercurius ille Trismegistus magister omnium Physicorum recogitavit.

000-00-00 Serial Number=0370187342
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0404B]   Explicat jam daemonum naturam, quorum notitiam a Philosophis et Poetis etiam instillatam docet, inde illorum spiritualem substantiam edisserit, atque inde elicit modum agendi in homines, ut noceant, ostenditurque illud fallaciis suis solum agere, ut relicto Deo vero falsae religioni creduli mortales mancipentur.
 [0406A]   Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam mira subtilitas et tenuitas sua.
 [0399A]   Et nos etiam Sermoni atque Rationi itemque Virtuti, per quae omnia molitum Deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et Sermo insit pronuntianti, et Ratio adsit disponenti, et virtus praesit perficienti.
 [0397A]   Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intelligetur.

000-00-00 Serial Number=0081862926
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0655A]   Ita etiam ipse Soranus plenissime super anima commentatus quatuor voluminibus, et cum omnibus philosophorum sententiis expertus, corporalem animae substantiam [0655B] vindicat, etsi illam immortalitate fraudavit.
 [0680C]   Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat; quia nec omnia sapiant quae vivant: denique, arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo [0681A] ut Dei opus, quod et caetera, sed ut Dei flatus, quod haec sola, quam dicimus cum omni instructu suo nasci.
 [0690C]   Nulla interest professoribus veritatis [0690C] de adversariis ejus, maxime tam audacibus quam sunt primo isti qui praesumunt non in utero concipi animam, nec cum carnis figulatione compingi atque produci; sed effuso jam partu, nondum vivo infanti extrinsecus imprimi: caeterum, semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum, motuque naturali vegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam, et de uteri fornace fumantem, et calore solutam, ut ferrum ignitum, et ibidem frigidae immersum, ita aeris rigore percussam, et vim animalem rapere, et vocalem sonum reddere.
 [0661C]   Quidam enim volunt, aliam illi substantiam naturalem inesse, spiritum; quasi aliud sit vivere, quod venit ab anima; aliud spirare, [0662A] quod fiat a spiritu: nam et animalibus non omnibus utrumque adesse.
 [0740B]   Perinde auriga corporis spiritus animalis, deficientis vectaculi nomine, non suo, deficit, opere decedens, non vigore; actu elanguens, non statu: constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere cessat, non quia esse.

000-00-00 Serial Number=0682126701
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1198D]   Itaque ex his videmus, non mirum esse, quod etiam passim in aliis rebus disciplina, quae apostolicis temporibus fuerat, atque ab ipsis Apostolis ordinata, tuncque usurpata, in plerisque tamen (scilicet quibus praeceptum divinum non annexum erat) successu temporum ab Ecclesia commutata, aut aliorum insuper ordinationum accessione aucta fuerint, temporum scilicet aliarumque circumstantiarum rationibus varie sapienterque accommodata, semper tamen iis, quae ad substantiam sacramentorum, utpote quae longe altioris, prorsusque divinae institutionis esse noscuntur, inconcusse retentis.
 [1162B]   Igitur ad formae hujus substantiam et valorem requiritur distincta invocatio trium Personarum Divinitatis, per quam Fides illa in Baptismo obsignatur, ut idem Noster in l.
 [1173A]   Seu secundum intrinsecam suam naturam, aut, ut alias loquimur, secundum substantiam.

000-00-00 Serial Number=0612963796
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0754B]   Examinemus corporalem substantiam Domini: de spiritali enim certum est.
 [0758A]   Qui Spiritus cum hoc esset, tam vere erat et columba, quam et Spiritus, nec interfecerat substantiam propriam, assumpta substantia extranea.
 [0764C]   Igitur probent angelos [0764C] illos de sideribus accepisse substantiam carnis.
 [0769A]   Sed quoniam et isti Apelleciani carnis ignominiam praetendunt maxime, quam volunt ab igneo illo praeside mali sollicitatis animabus adstructam, et idcirco indignam Christo, et idcirco de sideribus illi substantiam competisse, debeo illos de sua paratura repercutere.
 [0770A]   Non tamen ad materiae differentiam spectat, sed tantum terrenae retro substantiae carnis primi hominis, id est Adae, coelestem de spiritu substantiam opponit secundi hominis, id est Christi.
 [0770B]   Si ergo qui fiunt coelestes, qualis et Christus, terrenam carnis substantiam gestant; hinc quoque confirmatur, ipsum etiam Christum in carne terrena fuisse coelestem, sicut sunt qui ei adaequantur.
 [0777A]   In Christo vero invenimus animam et carnem simplicibus et nudis vocabulis editas, id est animam animam, et carnem carnem; nusquam animam carnem, aut carnem animam: quando ita nominari debuissent, si ita fuissent: sed etiam sibi quamque substantiam divise pronuntiatas ab ipso, utique pro duarum qualitatum distinctione, seorsum animam, et seorsum carnem.
 [0779B]   Nam ut penes quemdam ex Valentini factione legi, primo non putant terrenam, et humanam Christo substantiam informatam, ne deterior angelis Dominus deprehendatur, qui non terrenae carnis extiterunt; dehinc, quod oporteret [0779C] similem nostri carnem similiter nasci, non de spiritu, nec de Deo, sed ex viri voluntate.
 [0780A]   VIII): Minorasti eum modico citra angelos, et negant inferiorem substantiam Christi; nec hominem se, sed vermem pronuntiantis (Ps.
 [0780C]   Defendimus autem, non carnem [0780C] peccati evacuatam esse in Christo, sed peccatum carnis; non materiam, sed naturam; nec substantiam, sed culpam: secundum Apostoli auctoritatem dicentis (Rom.
 [0781B]   Sed remisso Alexandro cum suis syllogismis, quos in argumentationibus torquet, etiam cum psalmis Valentini, quos magna impudentia quasi idonei alicujus auctoris interserit, ad unam jam lineam congressionem dirigamus, an carnem Christus ex virgine acceperit, ut hoc praecipue modo humanam eam constet, si ex humana matrice substantiam traxit.
 [0784A]   Neque enim dividere potes hoc ad ipsum, illud supra ad caeteros homines, qui utramque substantiam Christi, et carnis et spiritus, non negas.
 [0784C]   Neque enim, quia ex sanguine negavit, substantiam carnis renuit, sed materiam seminis, quam constat sanguinis esse [0785A] calorem, ut despumatione mutatam in coagulum sanguinis foeminae.

000-00-00 Serial Number=0813067257
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0093B]   Caeterum subvertit totam substantiam sacramenti causatio ejusmodi, ut etiam voluntariis delictis fibulam laxet.
 [0077B]   Hanc magis localem substantiam caussae praesentis aggrediar, ut et qui ex sollicitudine ignorantiae quaerunt, instruantur; et qui in defensionem delicti contendunt, revincantur; ipsi vel maxime Christiani laureati, quibus id solum quaestio est; quasi aut nullum aut incertum saltem haberi possit delictum quod patiatur quaestionem.

000-00-00 Serial Number=0672412634
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1314B]   Hae sunt vires ambitionis, tantarum usurarum substantiam uno et muliebri corpusculo bajulare.

000-00-00 Serial Number=0402909219
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0925C]   Per continentiam enim negotiaberis magnam substantiam sanctitatis; parcimonia carnis, spiritum adquires.

000-00-00 Serial Number=0223321319
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0105A]   Habes exemplum Job, cui diabolus nullam potuit incutere tentationem, nisi a Deo accepisset potestatem, nec in substantiam quidem ejus, nisi Dominus, Ecce, dixisset, omnia quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum (Job, I, 12).
 [0111A]   Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua Apostolis fugere praeceperat; donec scilicet doctrinam suam impleret; qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a Patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio, professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam; ut tibi ostenderet, primo, in se utramque substantiam humanam fuisse, ex proprietate anxietatis animae, et imbecillitatis carnis; [0111B] ne aliam (ut quidam nunc induxerunt) aut carnem aut animam Christi interpretareris; dehinc, ut demonstratis conditionibus earum, scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu.

000-00-00 Serial Number=0913879454
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1157B]   Petimus ergo, substantiam, et facultatem voluntatis suae subministret nobis, ut salvi simus et in coelis, et in terris; quia summa est voluntatis ejus, salus eorum, quos adoptavit.

000-00-00 Serial Number=0824321747
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0039A]   Quanquam, etsi quaedam inter domesticos, ut ita dixerim, disserebant, non tamen ea fuisse credendum est, quae aliam regulam fidei superducerent, diversam et contrariam illi, quam Catholicae in medium proferebant; ut alium Deum [0039A] in ecclesia dicerent, alium in hospitio; aliam Christi substantiam designarent in aperto, aliam in secreto; aliam spem resurrectionis apud omnes annuntiarent, aliam apud paucos: cum ipsi obsecrarent in Epistolis suis, ut idipsum et unum loquerentur omnes, et non essent schismata et dissensiones in Ecclesia (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0834144771
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0997C]   Nam, si christianus est qui acceptam a Deo patre substantiam, utique baptismatis, utique Spiritus Sancti, et exinde spei aeternae, longe evagatus a patre prodigit ethnice vivens, si exutus bonis mentis etiam principi saeculi (cui alii quam diabolo?
 [0998B]   Vide an habeat ethnicus substantiam in Deo Patre census et sapientiae et naturalis agnitionis in Deum; per quam et Apostolus notat in sapientia Dei non cognovisse mundum per sapientiam Deum (I Cor.
 [1005B]   Denique in interitum, inquit, carnis, non, in cruciatum; ipsam substantiam damnans per quam exciderat, quae exinde jam perierat, baptismate amisso; ut spiritus, inquit, salvus sit in die Domini (I Cor.

000-00-00 Serial Number=0518725991
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0794D]   Alioqui absurdum esse, aliam substantiam, nempe carnis, operari; aliam, nempe animae , mercede dispungi.
 [0795A]   [0795A] In aevo futuro aliam non fore dispositionem hominis quoad substantiam.
 [0811B]   XCI, 13), velut phoenix; id est, de morte, de funere; uti credas, de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse.
 [0818B]   Cui cum tot auctoritates justorum patrociniorum procurent; honores dico substantiae ipsius, tum vires Dei, tum exempla earum, tum rationes judicii, et necessitates ipsius: utique secundum [0818B] praejudicia tot auctoritatum Scripturas intelligi oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate venientia: quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut substantiae ipsi inemeribile sit, aut Deo impossibile, aut judicio inhabile.
 [0831C]   Ecce enim, divina in primordio sententia, terram hominem pronuntiando, Terra es, et in terram ibis, secundum substantiam [0832A] scilicet carnis, quae de terra erat sumpta, et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi, si quid irae vel gratiae in terram Deus statuit; quia nec proprie terra judicio ejus obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit: maledicta quidem, quae hauserit sanguinem (Gen.
 [0851A]   Porro, Apostolus interiorem hominem, non [0851A] tam animam, quam mentem atque animum intelligi mavult, id est, non substantiam ipsam, sed substantiae saporem.
 [0863B]   Habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio tempore quam in adventu Domini qui clavis est resurrectionis.
 [0866B]   Portemus enim praeceptivo modo, dicens, huic tempori loquitur, in quo homo nulla alia substantia est, quam caro et anima; aut si quam aliam, id est, coelestem substantiam haec fides spectat, huic tamen repromissa sit, cui ad illam elaborare mandatur.
 [0866C]   Plane, si nunquam Apostolus pro operibus substantiam posuit, nec hic ita utatur.
 [0867A]   Si vero in carne adhuc constitutos, negavit [0867A] esse in carne, in operibus carnis negans esse, formam ejus subruere non debes, non substantiam, sed opera substantiae alienantis a Dei regno.
 [0872B]   Rursus enim resurrectionem ad eamdem substantiam revocans, et ad granum denuo spectans: Seminatur, inquit, corruptela, resurgit incorruptela: seminatur in dedecoratione, resurgit in gloria: seminatur in infirmitate, resurgit in virtute: seminatur corpus animale, resurgit spiritale.
 [0877B]   Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque autem quam Deo indignum, aliam substantiam operari, aliam mercede dispungi; ut haec quidem caro per martyria lanietur, alia vero coronetur; item e contrario, haec quidem caro in spurcitiis volutetur, alia vero damnetur!
 [0881A]   Sed futurum, inquis, aevum alterius est dispositionis et aeternae; igitur hujus aevi substantiam non aeternam diversa possidere non posse.
 [0885B]   [0885B] Non abstulit substantiam, cui similitudinem attribuit.

000-00-00 Serial Number=0510331452
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0633B]   Nos igitur qui, Domino cognito, etiam aemulum ejus inspicimus, qui, institutore comperto, etiam interpolatorem una deprehendimus, neque mirari, neque dubitare oportet, quum ipsum hominem, opus et imaginem Dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate dejecerit, universam [0633B] substantiam ejus pariter cum ipso in perversitatem demutatam adversus institutorem, ut quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum Deo faceret, et suam dominationem collocaret.

000-00-00 Serial Number=0836967707
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1127A]   [1127] [1127A] Sed quoniam et isti Apelletiani carnis ignominiam praetendunt maxime, quam volunt, ab igneo illo praeside mali, sollicitatis animabus adstructam, et idcirco indignam Christo, et idcirco de sideribus illi substantiam competisse, debeo illos de sua paratura repercutere.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»