TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Summae' [10]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0706957877
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0306C]   Quam legem non duritia promulgavit auctoris, sed ratio summae benignitatis, populi potius duritiam edomantis, et rudem obsequio fidem operosis officiis dedolantis: ut nihil de arcanis attingam significantiis legis, spiritalis [0307A] scilicet et propheticae, in omnibus pene argumentis figuratae.
 [0254B]   Id ergo summum magnum quod Deo adscribimus ex substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus, qui ea substantia constant qua Deus dicitur: quia in quantum dii vocantur, id est summa magna, substantiae scilicet merito innatae et aeternae, ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi.

000-00-00 Serial Number=0791766167
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1065A]   Et reliqui magni reges sanctique prophetae, Non ignorantes certae promissa salutis, Ingentemque, metu pleni, transcendere legem, Venturam summae virtutis imagine molem, Inspectam e speculo celebrarunt ordine pascham.

000-00-00 Serial Number=0891772449
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0528A]   Haec sunt quae in nobis solis praesumptiones vocantur, in Philosophis et Poetis summae scientiae et insignia [0528B] ingenia.
 [0416B]   Nam et sic plerique disponunt divinitatem, ut imperium summae dominationis esse penes unum, officia ejus penes multos velint; ut [0417A] Plato Jovem magnum in coelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum.

000-00-00 Serial Number=0465960145
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0686B]   Quidam de coelis devenisse se credunt, tanta persuasione, quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt; ut Saturninus Menandri simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab angelis factum, [0686B] primoque opus futile, et invalidum, et instabile, in terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent; dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cujus effigiem, nec tamen plene perspectam, temere structus fuisset, scintillulam vitae consecutum quae illud exsuscitarit et erexerit, et constantius animarit, et post decessum vitae ad matricem relatura sit.

000-00-00 Serial Number=0308277428
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1047B]   Certe cum ad Epicuros et Zenonas ventum esset, sapientes vocas, totum quietis magisterium, qui eam summae atque unicae voluptatis nomine consecravere.

000-00-00 Serial Number=0524184465
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1250A]   Bonum ejus, etiam qui caeci vivunt summae virtutis appellatione honorant.

000-00-00 Serial Number=0335386693
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0869A]   II) appellatus, ex utriusque partis deposito commisso sibi, carnis quoque depositum servat in semetipso, arrhabonem summae totius.
 [0869A]   V) reliquit, ita et a nobis arrhabonem carnis accepit, et vexit in coelum pignus totius summae illuc quandoque redigendae.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»