TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Tempora' [82]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0906959951
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0628A]   Ad hoc quidem vel praesentia nobis tempora documenta sint, quantae qualesque personae inopinatos, natalibus, et dignitatibus, et corporibus, et aetatibus suis, exitus referunt, hominis caussa: aut ab ipso, si contra eum fecerint: aut ab adversariis ejus, si pro eo steterint.

000-00-00 Serial Number=0820055842
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0582B]   Igitur Dei voluntate, ut tanta seculo macula exprobraretur, spiritus dei de die concutit: tempora cum aetate respondent, aliquid et oculi de lineamentis recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur.

000-00-00 Serial Number=0297015727
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0614B]   Et erunt reliqua tempora annorum in diem nativitatis Christi anni XLI.
 [0612A]   Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda, quae investigabimus in Daniele: quibus [0612B] computatis, probabimus venisse cum, etiam ex temporibus praescriptis, et ex signis competentibus, et ex operationibus ejus: quae probamus ex consequentibus quae post adventum ejus futura adnuntiabantur, ut tam adimpleta omnia quam prospecta credamus.
 [0616B]   Quae passio hujus exterminii intra tempora LXX hebdomadarum perfecta est sub Tiberio Caesare, Coss.
 [0610A]   Quod ipsum ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda, quando [0610A] venturum Christum prophetae annuntiaverunt; ut si in ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum esse credamus quem venturum prophetae canebant, in quem nos, gentes scilicet, credituri annuntiabamur: et cum constiterit venisse, indubitate etiam legem novam ab ipso datam esse credamus, et Testamentum Novum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur.
 [0609C]   Quod ipsum ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda, quando [0610A] venturum Christum prophetae annuntiaverunt; ut si in ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum esse credamus quem venturum prophetae canebant, in quem nos, gentes scilicet, credituri annuntiabamur: et cum constiterit venisse, indubitate etiam legem novam ab ipso datam esse credamus, et Testamentum Novum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur.
 [0613B]   Animadvertamus igitur terminum, quomodo in vero praedixit septuaginta hebdomadas futuras, in quibus si receperint eum, aedificabitur in latitudinem et in longitudinem, et innovabuntur tempora.
 [0612A]   Itaque requirenda tempora praedictae et futurae nativitatis Christi, et passionis ejus, et exterminii civitatis Hierusalem, id est, vastationis ejus.
 [0613A]   Et scies, et perspicies et intelliges a profectione sermonis, integrando et reaedificando Hierusalem usque ad Christum ducem, hebdomadas septem et dimidiam, et septuaginta duas et dimidiam: et convertet, et aedificabitur in laetitiam, et convallationem, et innovabuntur tempora: et post hebdomadas has septuaginta duas, et exterminabitur unctio, et non erit: et civitatem et sanctum exterminabit cum duce adveniente, et concidentur quomodo in cataclysmo usque ad finem belli, quod concidetur usque ad interitum.
 [0632B]   Itaque ostendentes et numerum annorum, et tempus LXII et dimidiae hebdomadarum adimpletarum, probavimus tunc venisse Christum, id est natum: et septem dimidiae hebdomadarum, quae sunt subdivisae in abscissionem priorum hebdomadarum, intra quae tempora passum ostendimus Christum; atque ita LXX hebdomadibus conclusis, et civitate exterminata, et sacrificium et unctionem exinde cessare.

000-00-00 Serial Number=0654893398
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0269A]   I, 7), ipse demonstrat adulterium illud Evangelii, non ad alterius Dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam Legis conservandam, habuisse intentionem; reprehendens scilicet illos circumcisionem vindicantes, et observantes tempora, et dies et menses et annos judaicarum caeremoniarum (Gal.
 [0476B]   Si nihil, satis vanum est ut Creatoris tempora sustinuerit serviens Creatori.
 [0421B]   Denique et tempora promissionis congruere invenias, si quae antecedunt, legas (Is.
 [0271A]   Cum enim circumspicio tempora, nusquam est a primordio materiarum, et introitu caussarum, cum quibus debuerat inveniri exinde agens quod agi habuit.
 [0270B]   Quod si post apostolorum tempora, adulterium veritas passa est circa Dei regulam, ergo jam apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa Dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum, quam quae hodie apud ipsorum Ecclesias editur.
 [0441A]   Didicit ergo usque ad Joannis tempora, atque ita exinde processit annuntiare regnum Dei dicens: Lex et Prophetae usque ad Joannem, ex quo regnum Dei annuntiatur.
 [0512C]   Quae tempora sine initio?
 [0524B]   Memento, inspector, quod ea quae pertractata sunt, retro de Apostolo quoque probaverimus; et si qua in hoc opus dilata erant, expunxerimus; ne aut hic supervacuam existimes iterationem, qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem, qua eruimus tempora ista.
 [0435C]   Caeterum, quis posset ejus tempora nosse, cujus per quae probaret non habebat?
 [0287C]   I, 14), in tempora, et menses, et annos.
 [0267B]   Praejudicant tempora, quod sub Antonino primum processit, sub Tiberio non processisse; id est deum Antoniniani imperii, Tiberiani non fuisse; atque ita non a Christo revelatum, quem constat a Marcione primum praedicatum.
 [0477A]   Sed quae velit intelligi elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos, et sabbata, ut opinor, et coenas puras, et jejunia et dies magnos.
 [0454A]   Habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum, non ex sua propria, sed ex resurrectionis quaestione.
 [0512C]   Cui ergo competent secundum boni existimationem, quam proposuerit in sacramento voluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum (ut ita dixerim, sicut verbum illud in graeco sonat) recapitulare (id est, ad initium redigere, vel ab [0512C] initio recensere) omnia in Christum, quae in coelis, et quae in terris; nisi cujus erunt omnia ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum adimpletiones, dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo?
 [0483A]   Si enim et saecula temporibus structa sunt; tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur; dies porro et menses, et anni solibus et lunis et sideribus Creatoris, signantur, in hoc ab eo positis: Et erunt enim, inquit (Genes.
 [0366A]   Emendator sane Evangelii, a Tiberianis usque ad Antoniani tempora eversi, Marcion solus et primus obvenit, exspectatus tamdiu a Christo poenitentem [0366B] jam quod apostolos praemisisse properasset sine praesidio Marcionis; nisi quod humanae temeritatis, non divinae auctoritatis negotium est haeresis, quae sic semper emendat Evangelia, dum vitiat: cum etsi discipulus Marcion, non tamen super magistrum (Matt.

000-00-00 Serial Number=0902488410
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1058C]   Qui vobis magnos parvis donavit honores, Prosevit fruges, animalia cuncta subegit, Tempora qui certis foecundat mensibus anni, Dulcores, potus varios, pingues et odores, Jucundos flores, nemorumque umbracula grata, [1059A] Mirificos tribuit succos pubentibus herbis, Fontes et fluvios diffundit dulcibus undis, Sideribus coelum, totumque illuminat orbem, Immensus solus Dominus, justusque bonusque, Cognitus ex opere, aspectu non cognitus ulli: Quem stultae quamvis gentes errore copertae, Florentes opibus, alieno nomine laudent, Factoremque tamen gnari culpare verentur.
 [1075B]   Esdras vates, legis doctor et ipse sacerdos, Qui populum captum post tempora plena reduxit, Ignibus et multa consumpta volumina vatum [1075C] Spiritus completus, memori omnia reddidit ore.
 [1084D]   Tertius ingenua gentem de matre creatam, Vatibus et patribus sacratos esse ministros, [1084D] Quos numero bis sex de cunctis, Christe, legebas; Majorum natu cum nomine tempora lustri Tempora servati, sceleris cui paruit auctor Ignotus, sine lege, vagus, cum prole relictus.
 [1085A]   [1085A] Et quamvis hostes muniti fortibus armis Vincamus; tamen inlicita, polluta, nefanda, Commaculata simul, sic miscuit omnia serpens, Caecorum sine luce viam, contamine vocem; Ut, dum factorem mundi contendimus ipsum Esse Deum solum, vatum quoque voce locutum, Ignotumque alium quemquam non esse probamus; Vix mundum linguam sermonis culpa reservet, Complexu vario notum dum laude sequentes Culpamusque alias ignoti tempora sera; Sed cogunt nos multa doli caelata venena, Ancipiti quamquam cum crimine, pandere verba.
 [1071B]   Cum patribus Jacob, quorum pater ipse, per omne Vitae suae spatium laetissima tempora Christi Praececinit verbis, actu, virtute, labore.
 [1083B]   Alarum numerus antiqua volumina signat, Esse satis certa viginti quattuor ista, Quae Domini cecinere vias et tempora pacis.
 [1084D]   Tertius ingenua gentem de matre creatam, Vatibus et patribus sacratos esse ministros, [1084D] Quos numero bis sex de cunctis, Christe, legebas; Majorum natu cum nomine tempora lustri Tempora servati, sceleris cui paruit auctor Ignotus, sine lege, vagus, cum prole relictus.
 [1077B]   Sextus Alexander Sixto commendat ovile: Post expleta sui qui lustri tempora tradit [1078A] Telesphoro; excellens hic erat, martyrque fidelis; Post illum socius legis, certusque magister; Cum vestri sceleris socius, praecursor et auctor Advenit Romam Cerdo, nova vulnera gestans: Detectus, quoniam voces et verba veneni Spargebat furtim; quapropter ab agmine pulsus, Sacrilegum genus hoc genuit spirante dracone.
 [1073C]   Hic moriens, lacrymis annos ac tempora vitae Accepit, merito talem tulit actus honorem.

000-00-00 Serial Number=0133519292
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0169B]   Nos enim qui et tempora et caussas Scripturarum per Dei gratiam inspicimus, maxime Paracleti, non hominum discipuli, duos quidem definimus, Patrem et Filium, et jam tres cum Spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae, quae facit numerum: [0169C] ne, ut vestra perversitas infert, Pater ipse credatur natus et passus; quod non licet credi, quoniam non ita traditum est.

000-00-00 Serial Number=0706478894
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0525C]   [0525C] librorum adversus haereses interpetationem latinam, veterem et vulgatam, quam, ad usque tempora nostra servatam, Irenaeo ipso vel adhuc in vivis superstite, vel nuper erepto, editam fuisse constat.

000-00-00 Serial Number=0626943350
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0525A]   Lux quotidie interfecta resplendet, et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta reviviscunt, [0525A] tempora ubi finiuntur incipiunt, fructus consumuntur et redeunt; certe semina non nisi corrupta et dissoluta foecundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur.

000-00-00 Serial Number=0635020196
Carmina Tertulliano Adscripta Reditus in Auctori Indicem  
 [1052A]   Carmen tandem ad Senatorem, quod inter Cypriani Opera, tomo III, legitur, ante Constantini tempora conscriptum arbitratur Alixius, a viris doctis omnino Tertulliano abjudicatur.
 [1052B]   Libros contra Marcionem idem suspicatur post Hieronymi tempora exaratos.

000-00-00 Serial Number=0239879012
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0746C]   Aut si hic necesse [0746C] erit ea tempora impleri quae fuerant destinata, num et ordinem vitae quam sortita sunt tempora pariter cum illis hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia, pueritiae delegata; et militet ab adolescentia, juventae excitata; et censeat a juventa, senectae ponderata; et foenus exprimat [0747A] et agrum urgeat, naviget, litiget, nubat, laboret, aegritudines obeat; et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta?
 [0746C]   Aut si hic necesse [0746C] erit ea tempora impleri quae fuerant destinata, num et ordinem vitae quam sortita sunt tempora pariter cum illis hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia, pueritiae delegata; et militet ab adolescentia, juventae excitata; et censeat a juventa, senectae ponderata; et foenus exprimat [0747A] et agrum urgeat, naviget, litiget, nubat, laboret, aegritudines obeat; et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta?
 [0747A]   Sed vacua erunt tempora, solo decursu adimplenda.
 [0695B]   Tunc si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis quoque discernenda sunt tempora, pro statu ordinis; et quando collocabitur corporis semen, [0695B] quando animae; imo si tempora seminum dividentur, et materiae diversae habebuntur, ex distantia temporum.
 [0652B]   Differentiae autem, sua habendo loca et tempora, habent aliquando et passivitatis commercia.
 [0695A]   Tunc si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis quoque discernenda sunt tempora, pro statu ordinis; et quando collocabitur corporis semen, [0695B] quando animae; imo si tempora seminum dividentur, et materiae diversae habebuntur, ex distantia temporum.
 [0746A]   Porro, aut constituta sunt tempora unicuique, et constituta praeripi posse non credam; aut si constituta sunt quidem, Dei tamen voluntate vel aliqua potestate mutilantur, frustra [0746B] mutilantur, si jam impleti sustinent; aut si non sunt constituta, nulla erit reliquatio temporum non constitutorum.
 [0746B]   Quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere praerepta tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis unius?
 [0689B]   Si aliquando post, ergo illo in spatio ante tempora oblivionis memor adhuc aget anima, et quale est, ut postea obliviscatur, et rursus postea recordetur?

000-00-00 Serial Number=0725534499
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1171C]   Enimvero vel de antiquissimo illo ritu, ad nostra usque tempora perseverante, scilicet benedictione ipsius fontis Baptismalis, quae in Sabbatho S.
 [1200A]   Caeterum, quoniam haec res merae disciplinae erat, nil mirum, etiam post Siricii tempora, aliam alibi consuetudinem servatam et in Die NATALI DOMINI, qua Clodovaeum, primum Francorum regem, baptizatum fuisse, Avitus, Ep.
 [1189C]   Interea tamen sensim factum fuit, in Parochialibus quoque Ecclesiis baptisteria publica erigerentur, et Episcopi jam passim solius Baptismi solemnis, scilicet in Sabbato sancto, et pervigilio Pentecostes conferendi, potestatem sibi reservarent, Presbyteris vero extra illa tempora Baptismi conferendi generale quoddam jus, ac ipsi sacrae ordinationi, quam ab Episcopis consequebantur, velut annexum, facerent.
 [1193A]   Equidem non id ex malitia ab eodem factum, sed pia fraude, nimioque zelo, id est minus discreto, qui et alios quoque circa illa tempora invaserat, maxime Evangeliorum quorumdam scriptores, quibus ut auctoritatem conciliarent, Apostolorum quorumdam nomina, ceu putidis his mercibus pretium factura, suspenderant.

000-00-00 Serial Number=0805372238
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0098B]   Certe praeter figuram, contumelia in promptu est, et turpitudo et dedecoratio, et his implexa saevitia, quae tunc Domini tempora et foedaverunt et lancinaverunt; uti tu nunc laurea, et myrtho, et olea, et illustri aliqua fronde, et quod magis usui est, centenariis quoque rosis de horto Midae lectis, et [0099A] utrisque liliis, et omnibus violis coroneris, etiam gemmis forsitan et auro, ut et illam Christi coronam [0100A] aemuleris, quae postea ei obvenit, quia et favos post fella gustavit (Luc.
 [0085A]   Nobis vero Moyses propheticus, non poeticus pastor, principem foeminam Evam facilius pudenda foliis, quam tempora floribus, incinctam describit.

000-00-00 Serial Number=0642946422
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1332B]   Caeterum tempora christianorum semper et nunc vel maxime non auro, sed ferro transiguntur.

000-00-00 Serial Number=0836461663
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0109A]   Hoc in personas proprie Apostolorum, et in tempora, et in caussas eorum pertinere defendimus, sicut (praecedentes et) subsequentes sensus probabunt, qui nonnisi in Apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis, et in civitatem Samaritanorum ne introieritis; sed ite potius ad oves perditas domus Israelis (Matth.
 [0109A]   Sic enim voluit quidam, sed et ipse fugitivus, argumentari, et qui proinde nolunt intelligere sensum Domini illius pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suae utantur, cum [0109A] et personas suas habuerit et tempora et caussas: Cum coeperint, inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem (Matth.

000-00-00 Serial Number=0324702561
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0973A]   Horum igitur tempora observantes, et dies et menses et annos, galaticamur.

000-00-00 Serial Number=0091120005
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1095D]   Quoties noctesque diesque sereni Tempora foecundant pulcris Dei munera donis, Vernabantque rosae, frugum nec defuit aestas, Autumnus varie fundebat mollia poma, [1096A] Aspera hyems quamvis glaciales fregit olivas; Cuncta Deus tribuit, bonitas nec defuit ejus, Terra Deum tremuit, pontus de voce pependit, Et fluvius siccas trepidus refugit arenas; Et genitura Deum quaevis per cuncta fatetur; Vos miseri, Dominum coeli terraeque negastis, Praeconesque Dei (horrendum) saepe fugastis, Et justos potius crudeli caede necastis, Et fraus in vobis post crimen semper inhaesit.

000-00-00 Serial Number=0785947263
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1032A]   Cum tamen ultimant tempora patriae, et aries jam Romanus in muros quondam suos audet, stupuere illico Carthaginienses, ut novum, extraneum ingenium: Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas.

000-00-00 Serial Number=0656726718
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0010A]   Eosdem insuper ad id sentiendum triplex aliud movet [0010A] argumentum: 1° nihil in hoc libro contineri quod apertam redoleat haeresim; 2° imo haud dubiis liquere signis Auctorem fuisse tunc temporis cum Ecclesia romana communione consociatum; 3° nullibi vel minime de quodam Artemone, nequissimo haeresiarcha, Christo divinitatem abjudicante, meminisse: unde inferre licet, ante Artemonis tempora, ac proinde a Tertulliano nondum lapso librum fuisse conscriptum.
 [0047B]   Eligant igitur sibi tempora universae haereses, quae quando fuerint, dummodo intersit quae quando, dum de veritate non sint.
 [0060B]   [0060B] Porro hoc institutum simul aggressus etiam specialiter, initio facto a judaismo, haereticos omnes ad sua usque tempora recenset, et imprimis Dositheum, Sadducaeos, Pharisaeos.

000-00-00 Serial Number=0366104662
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1001B]   Ad illa tamen tempora quibus in terris egit, hoc definimus nihil adversum nos praejudicare, si peccatoribus etiam Judaeis venia conferebatur.
 [0990C]   Habuerint pristina tempora omnis impudicitiae, si volunt Psychici, etiam potestatem; luserit ante Christum caro, imo perierit antequam a Domino suo requisita est; nondum erat digna dono salutis, nondum apta officio sanctitatis.

000-00-00 Serial Number=0710321903
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0824A]   Cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stylo, nec liceat eam ante constitui, quam in adventum, opinor, Christi, vota nostra suspirant in saeculi hujus occasum, in transitum mundi quoque ad diem Domini magnum, diem irae et retributionis, diem ultimum, et occultum, nec ulli praeter quam Patri notum, et tamen signis atque portentis, et concussionibus elementorum, et conflictationibus nationum praenotatum.
 [0827B]   III): Poeniteat itaque vos, et resipiscite ad abolenda delicta vestra, ut tempora vobis superveniant refrigerii ex persona Dei, et mittat praedesignatum vobis Christum; quem oportet accipere coelos, adusque tempora exhibitionis omnium, quae locutus est Deus, ore sanctorum prophetarum.
 [0827B]   Quae haec tempora, cum Thessalonicensibus disce.
 [0827B]   III): Poeniteat itaque vos, et resipiscite ad abolenda delicta vestra, ut tempora vobis superveniant refrigerii ex persona Dei, et mittat praedesignatum vobis Christum; quem oportet accipere coelos, adusque tempora exhibitionis omnium, quae locutus est Deus, ore sanctorum prophetarum.
 [0824B]   Nam posteaquam edixit: Et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur tempora nationum, allegendarum scilicet a Deo, et congregandarum cum reliquiis Israelis; inde jam in orbem et in saeculum praedicat, secundum Joelem, et Danielem, et universum concilium prophetarum, futura signa in sole et in luna et in stellis, conclusionem nationum cum stupore; sonitus maris, et motus refrigescentium hominum, prae metu et exspectatione eorum quae immineant orbi terrae.
 [0827C]   De quorum dormitione minus moerenda docens, simul et tempora [0828A] resurrectionis exponit dicens (I Thess.
 [0793C]   In Apocalypsi similiter Joannis, ipsa tempora resurrectionis indicari.

000-00-00 Serial Number=0948116958
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0660A]   Hae voluptates, haec spectacula christianorum, sancta, perpetua, gratuita: in his tibi ludos Circenses interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia dinumera, metas consummationis exspecta, societates Ecclesiarum defende, ad signum Dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrii palmas gloriare.
 [0659A]   Saginentur ejusmodi dulcibus convivae sui, et loca et tempora et invitator ipsorum est.

000-00-00 Serial Number=0360891461
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0890C]   Habent igitur et illae eamdem consuetudinis auctoritatem, tempora [0891A] et antecessores opponunt magis quam posterae istae.

000-00-00 Serial Number=0931588948
Genesis [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1098D]   Quarta dies generat solis cum lampade lunam, Et stellas tremulo radiantes lumine fingit, Haec elementa dedit subjecto insignia mundo, Tempora quae doceant varios mutanda per ortus.
 [1099B]   Quem Deus alloquio, junctam dignatur et Evam: Crescite multimodo ventura in tempora partu.
 [1100B]   Ilicet omnipotens condemnat gesta draconis, Praecipiens cunctis invisum visere monstrum, Pectore mox fuso prorepere, tum sola morsu Mandere, mansuro quaecunque in tempora bello, [1100C] Humanos inter sensus, ipsumque labantem; Vertice ut abjecto pronus post crura virorum Serperet, ut calcet dum labens cominus instat.
 [1100C]   Tu vero cui visa fuit sententia verax Conjugis, immiti cessit quae victa draconi, Deflebis miserum per tempora longa laborem, Nam tibi triticeae surget pro germine messis Carduus, et spinis multum paliurus acutis: Ut cum visceribus lassis et pectore moesto, Plurima sollicitos praestent suspiria victus: Donec in occiduo venientis tempore mortis, Unde geris corpus terrae reddare jacenti.

000-00-00 Serial Number=0229933500
Sodoma [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1101B]   [1101B] Jam Deus omnipotens primaevi tempora saecli, Vindice diluvio, cunctis aboleverat undis, Quas coelum sparsit terrae, maris exspuit aequor; Hactenus, haud liquido poenas decernere pactus Excidio, quoties hyemes induceret aer; Fraenandis varium pluvii mandaverat arcum, Purpureo et viridi signantem nubila limbo.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»