TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Toto' [47]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0028629839
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0581A]   Caeterum incesta vestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota coeli conscientia fruuntur, quodque felicius proveniat, cum palam misceatis incesta toto conscio coelo, soli ipsi ignoratis; nos vero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus.
 [0579B]   Adeo nuper quidam perditissimus in ista civitate, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis Judaeus utique magis post bestiarum morsus, ad quas se locando quotidie toto jam corpore decutit, cum incedit, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione: ONOKOITHZ.

000-00-00 Serial Number=0211027622
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0139A]   Quanquam et si omnem hanc persecutionem conditionalem in solos tunc Apostolos destinasset, utique per illos cum toto sacramento, cum propagine nominis, cum traduce Spiritus Sancti in nos quoque spectasset etiam persecutionis obeundae disciplina, ut in haereditarios discipulos, et apostolici seminis frutices.
 [0127A]   XIII), exsurrexerit in te, aut somnium somnians, et dederit tibi signum vel ostentum, et evenerit , et dixerit: eamus, et serviamus deis aliis, quos non scitis: ne audiatis sermonem prophetae, aut somniatoris illius; quia tentat vos Dominus Deus vester, an ex toto corde vestro, et ex tota anima [0127B] vestra timeatis eum.
 [0126A]   Secundum haec et in Deuteronomio (VI): Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est, et: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis; et rursus: Ne obliviscaris Domini Dei tui, qui te eduxit de terra Aegypti et domo servitutis.

000-00-00 Serial Number=0981156051
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0234A]   Certe ex illo toto erit etiam hoc, quod non venit in deformationem.

000-00-00 Serial Number=0656305432
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0617B]   Et puto, ex toto non negabis.
 [0599B]   In hac enim lege Adae data, omnia praecepta condita recognoscimus quae postea pullulaverunt data per Moysen, id est, Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et ex tota anima tua (Deut.

000-00-00 Serial Number=0861753285
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0489A]   Sed et omnem judicii mentionem Creatori competere, ut Deo judici, toto pene opere tractatum est.
 [0479B]   VI): Diliges Deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis; sive quae in proximum: et proximum tuum tanquam te, Creatoris est.
 [0428C]   VI, 5): Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex [0429A] tota anima tua, et ex totis viribus tuis, qui te vocavit ex Aegypto.
 [0493A]   Nam etsi de toto populo ait (Is.
 [0424B]   In haeretico vita solummodo posita est, sine aeternae mentione, ut doctor de ea vita videatur consuluisse, quae in lege promittitur a Creatore longaeva; et Dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse [0424B] : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et totis viribus tuis; quoniam de lege vitae sciscitabatur.

000-00-00 Serial Number=0990221739
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1064B]   Has habuit Galatis caussas conscribere Paulus, [1064B] Non ut Evangelii partem pro corpore toto Exciperent modicam, majori parte relicta.
 [1076C]   Nam servire Deo, totoque incumbere corde Intemerata fides, libertas sponte paratur.
 [1084C]   Nos igitur, quos tanta Dei perfudit honestas, Veraque doctoris coelestia verba magistri Instituere bonis, recta et monumenta dedere, Semper honoremus Dominum, sine fine canamus, Gaudentes puraque fide certaque salute (Nati vero Deo nutrimur pane perenni) [1084C] Aeternam toto sperantes pectore vitam.
 [1087B]   Cur jam per vates, praedicto nomine toto, Non proprio suo, se vocitatum tradidit esse Unde etiam potuit baptismi dona benigna Promissa abs alio tamquam sua promere facta.

000-00-00 Serial Number=0057880342
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0532A]   Regulus, ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur: o virum fortem et in captivitate victorem!

000-00-00 Serial Number=0433212638
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0677B]   Itaque rursus, illum ergo ait supersapere, qui mente maxime sapiat, neque visionem proponens, neque ullum ejusmodi sensum attrahens animo, sed ipsa mente sincera utens in recogitando, ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus potissimum ab oculis et auribus, et, quod dicendum sit, a toto corpore, ut turbante, et [0677C] non permittente animae possidere veritatem atque prudentiam, quando communicat.
 [0645C]   Nunc ad mortem quod attinet, debitum esse toto humano generi naturae finem, quamtumvis Epicurus id [0645D] neget, et Menander haereticus ad suo baptismo initiatos [0646A] pertinere neget, apud quem nec pro Deo mori lex est; nam etiam Enoch et Heliam morituros, et Joannem jam obiisse.
 [0688B]   Plane obliviscetur feritatis leo, mansuetudinis eruditione praeventus, et cum toto suggestu jubarum, delicium fiet Berenices alicujus reginae, lingua genas ejus emaculans; mores bestiam relinquent: scientia naturalium permanebit.
 [0695C]   Unico igitur impetu [0695C] utriusque, toto homine concusso, despumatur [0696A] semen totius hominis, habens ex corporali substantia humorem, ex animali calorem.
 [0717A]   Desiderabit itaque inquilinus, ex caussa et necessitate hujus nominis, profutura domui, toto inquilinatus sui tempore; non ut ipse substruendus, nec ut ipse loricandus, nec ut ipse tibicinandus; sed tantum modo continendus: quia non aliter contineri [0717B] possit, quam domo fulta.

000-00-00 Serial Number=0759791434
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1142C]   Namque Tertullianus de Baptismo immersivo loquitur, tunc temporis non in Africanis solum [1142C] Ecclesiis, sed ferme ubilibet usitato, in quo baptizandi non tantum in aquam immitti, sed etiam in ea demitti toto corpore solebant.
 [1200B]   Inde videtur recte colligi, toto illo intermedio tempore, a Paschate nimirum usque ad Pentecosten, Baptismum olim administrari consuevisse; quod sic intelligendum reor, quod in Paschate et Pentecoste solemniter conferretur, tempore autem intermedio iis duntaxat, qui prius impedimento, ex.
 [1143A]   Uno habitu negantes, quod toto suggestu profitentur.
 [1149C]   Ita ait: Petrum Romae fuisse, sedesque in ea aliquamdiu tenuisse, cum toto antiquitatis coetu intrepide affirmamus.
 [1152D]   Seipsos aquae adspersione lustrarent; quin ut toto quoque corpore laventur prodeuntes, priusquam ad templa, ubi illi collocati sunt, veniant, instinctu suo et opera curant.
 [1204A]   Porro autem Paschali laetitiae jejuniorum tristitia minus convenit, atque adeo Ecclesia ex his solemnibus, quin et toto Paschali tempore, jejunia expuncta voluit.
 [1187D]   Sed consuetudo alterutrum cum satis haberet, in toto corpore potius utimur lavamur, in partibus lavamus, quod dicimus lavo manus, sic et pedes, et caetera.
 [1139D]   De sodalium suorum quodam refert: «qui cum aspidem in arbore sedentem percuteret, illa vel solo halitu ita percutientem intoxicavit, ut sideratione quadam hominem toto [1140A] triennio immobilem redderet, ex qua et, nullo remedio tali veneno pari, postmodum occubuit.
 [1194C]   Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet.

000-00-00 Serial Number=0859827995
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0757C]   Angelos Creatoris conversos in effigiem humanam, aliquando legisti, et credidisti, et tantam corporis gestasse veritatem, ut et pedes eis laverit Abraham, et manibus ipsorum ereptus sit Sodomitis [0757C] Loth; conluctatus quoque homini angelus toto corporis pondere dimitti desideravit ab eo a quo detinebatur.

000-00-00 Serial Number=0007899463
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0115A]   Tu autem pro eo pacisceris cum delatore, vel milite, vel furunculo aliquo praeside, sub tunica et sinu (quod aiunt) ut furtivo, quem coram toto mundo Christus emit, imo et manu misit!

000-00-00 Serial Number=0156641603
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0665B]   Toto mundo ejusmodi artibus interdixit servis Dei.

000-00-00 Serial Number=0119045556
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1091D]   Peccatique malum commisit foemina primum, Transgressaque suum decepit lege maritum, Eva inducta dolo patefecit limina letho, Et sibi cum genere procreavit funera toto, Hinc nefas incautum, mors hinc quasi semen in aevum Spargitur, inde magis facinus percrebuit atrox, Atque labor corruptum agitavit saevior orbem.

000-00-00 Serial Number=0443442583
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0932A]   Paracletus autem multa habens [0932A] edocere, quae in illum distulit Dominus, secundum praefinitionem, ipsum primo Christum contestabitur, qualem credimus, cum toto ordine Dei Creatoris, et ipsum glorificabit, et de ipso commemorabit; et sic de principali regula agnitus, illa multa quae sunt disciplinarum revelabit, fidem dicente pro eis integritate praedicationis, licet novis, quia nunc revelantur; licet onerosis, quia nec nunc sustinentur; non alterius tamen Christi, quam qui habere se dixit, et alia multa, quae a Paracleto edocerentur; non minus istis onerosa, quam illis a quibus nondum tunc sustinebantur.

000-00-00 Serial Number=0522924840
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1169A]   [1169A] Caeterum satis mundae sunt manus, quas cum toto corpore in Christo semel lavimus.
 [1185B]   Caetera denique non sonant, nam et hoc ipso, quod virgines non nominavit, sicut alio in loco, ubi de nubendo docet, satis praedicat de omni muliere, et de toto sexu dictum, nec distinctum esse inter virginem, omnino non nominat.
 [1194B]   Hanc de toto corde devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape coronatam cum pompa operum bonorum inter [1195A] psalmos et hymnos deducere ad Dei altare debemus omnia nobis a Deo impetraturam.

000-00-00 Serial Number=0063958049
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0071C]   Hic carnis resurrectionem negat; solo utitur et Apostolo, sed Marcionis, [0071C] id est non toto.

000-00-00 Serial Number=0289918482
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0835A]   Cum Moyses manum in sinum condit, et emortuam profert, et rursus insinuat, et vividam explicat, nonne hoc de toto homine portendit?

000-00-00 Serial Number=0502357006
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0901B]   Ostendit contentionem [0901B] aliquam de ista specie fuisse, ad quam exstinguendam toto compendio usus est: neque virginem nominans, ut ostenderet dubitandum de velanda non esse, et omnem nominans mulierem, cum nominasset virginem.
 [0907A]   Sed virginari volunt sola capitis nuditate, uno habitu negantes quod toto suggestu profitentur.

000-00-00 Serial Number=0881581962
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1128D]   Item quod [1128D] solo Apostolo uteretur, sed Marcionis, id est non toto.
 [1134D]   Et toto libro de Habitu muliebri, peculiariter vero de gemmis, cap.

000-00-00 Serial Number=0631785512
Genesis [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1099A]   Haec ubi constituit divina potentia jussu, Rectorem inspiciens mundanis defore rebus, [1099A] Haec memorat: Nostris hominem faciamus ad unguem Vultibus adsimilem, toto qui regnet in orbe.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»