TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Velle' [29]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0931339025
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0569C]   Imo idcirco nec credis, et jam si credideris, nego te velle, et jam si velles, nego te posse.

000-00-00 Serial Number=0016755044
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0199A]   Proinde ex nihilo non potuisse eum facere, sic contendit, bonum et optimum definiens Dominum, qui bona atque optima tam velit facere quam sit; imo nihil non bonum atque optimum et velle eum et facere.
 [0197A]   Hermogenes adhuc vivens docebat dari materiam aeternam, hoc innixus principio, bonum et optimum esse Deum, qui bona atque optima tam velit facere, quam scit, imo nihil non bonum, atque optimum et velle eum, et sapere.

000-00-00 Serial Number=0209908843
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0397C]   Hoc si novus Deus et ignotus retro, et nondum plane editus praecepit, qui me nulla antehac institutione formaverit, qua prius scirem quid deberem mihi velle vel nolle, atque ita et aliis facere, quae mihi vellem; non facere, quae et mihi nollem, passivitatem sententiae meae permisit, nec adstrinxit me ad convenientiam voluntatis et facti, ut id aliis faciam quod mihi velim, et id nec aliis faciam quod mihi nolim.
 [0470B]   Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui Creatoris negetur, imo et adversus Creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil velle secundum Creatorem, et in primis tanta constantia alium Deum edicere, quanta a lege Creatoris abrupit.
 [0397C]   Non enim diffiniit quid mihi atque aliis debeam velle nolle, ut ad [0398A] legem voluntatis parem factum, et possim alii non praestare, quod ab alio mihi velim praestitum, amorem, obsequium, solatium, praesidium, et ejusmodi bona: proinde nec alii facere, quod ab alio mihi fieri nolim, vim, injuriam, contumeliam, fraudem, et ejusmodi mala.

000-00-00 Serial Number=0469741881
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1061B]   Nec velle illicite Dominum culpare docendo Suscitet, aut quem animam, tanquam sit passa ruinam, Liberet a morte, et viventi facta maneret Copia de solo merito, quia fortiter egit.
 [1084B]   Sic errant, et dictorum sic facta retorquent, Qui falsas finxere vias; Dominumque Deumque Aeternum regem, qui tantum protulit orbem, Detrectant; aliud quaerunt sub nomine ficto; [1084B] Mentibus orbati, quas amisere furentes; Externum legi Christum affirmare volentes, Nec mundi Dominum, carnis neque velle salutem, Nec virtute Patris, factorem corporis ipsum; Quos obturatis fugiendum est auribus ultro, Ne sermone suo maculent innoxia corda.
 [1063B]   [1063B] Tam temere scelus illicitum componere verbis, Adversum sese duo Testamenta sonare, Contra prophetarum Domini committere verba, Dissimili longe sententia velle probare, Omnem Legis et infamem deducere caussam; Sanctorumque patrum vitam reprobare priorem, Quos in amicitiam adlexit Deus, ad sua dona.

000-00-00 Serial Number=0609859467
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0166A]   Dei enim posse, velle est; et non posse, nolle; quod autem voluit, et potuit, et ostendit.

000-00-00 Serial Number=0118156612
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0460A]   Male enim velle, male facere, male dicere, male cogitare de quoquam ex aequo vetamur.
 [0277A]   Denique illum nemo gestit absolvere, non licet hoc velle; ideo nec cogitur quisquam negare.
 [0459B]   Hostes igitur haberi posse, qui hostile nihil adversus Romanum vel Imperium vel Imperatorem spirent, imo qui quod Imperatori sunt, etiam sint aliis, quibus male velle, male cogitare non liceat de aliis, multo minus de Imperatore, qui ad tale fastigium a Deo evectus est.
 [0312A]   Etiamsi credideris, nego te velle; etiamsi volueris, nego te posse.

000-00-00 Serial Number=0744815469
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1160A]   Rara anima, quae, cum de illa loquitur, sciat quid loquatur - Vellem ut haec tria cogitarent in se homines, esse, nosse, velle.
 [1160A]   Sum enim, et novi, et volo; sum, sciens et volens: et scio me esse, et velle ut sim: et volo esse, et scire.

000-00-00 Serial Number=0597688019
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1320A]   Nam etsi gloriandum est, in spiritus bonis, non in carne placere velle debemus, quia spiritualium sectatores sumus; in quibus operamur, illis et gaudeamus; de his gloriam carpamus, de quibus salutem speramus.
 [1317A]   Quanquam et hoc gentili pudicitiae familiare sit, non delinquere, attamen velle; vel etiam nolle, attamen non denegare.
 [1303C]   Cum saevissima adversus Christianos Caesarum edicta mortem illis quotidie impendentem minitarentur, Tertullianus ad montanismum jam inclinans, ut christianas etiam mulieres, quae gentiles in cultu corporis et luxu imitari non verebantur, ad martyrium expeditius praepararet, duos libros de cultu foeminarum conscripsit, in quibus ostendit se corpus colere, quod omnibus momentis pro Christo perditum velle debeant.

000-00-00 Serial Number=0278023005
De Exhortatione Castitatis Reditus in Auctori Indicem  
 [0916A]   Et ideo non debemus quod nostro expositum est arbitrio, in Dei referre voluntatem, quos vult ipse et velle, qui malum non vult.
 [0923B]   Quid autem magis velle debebis, quod ideo bonum est, quia licet, an quod ideo quia prodest?
 [0916C]   Igitur [0916C] cum solum sit in nobis velle, et in hoc probetur nostra erga Deum mens, an ea velimus quae cum voluntate ipsius faciant.
 [0917B]   Quantoque notitiae tuae utramque proposuit, tanto definiit id te sectari debere, quod declaravit se magis velle.
 [0916B]   Proinde et tu, si non obaudieris Deo, qui te, proposito praecepto, liberae potestatis instituit, per voluntatis libertatem volens deverges in id quod Deus non vult, et ita te putas a diabolo subversum, qui etsi quid vult te velle quod Deus non vult, non tamen facit ut et velis; quia nec tunc istos protoplastos ad voluntatem delicti subegit; imo neque invitos, neque ignorantes quid Deus nollet; utique enim nolebat fieri, cum admisso mortem destinabat.

000-00-00 Serial Number=0207660139
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0958B]   Teneo igitur a primordio homicidam gulam, tormentis atque suppliciis in die puniendam, etiamsi Deus nulla jejunia praecepisset; ostendens tamen unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intelligenda remedia offensae, [0958B] qui offensam demonstrarat: ultro cibum quibus modis, quibusque temporibus potuissem, pro veneno deputarem, et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio caussam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc Deum velle, cujus contrarium noluit, satisque confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam.

000-00-00 Serial Number=0444322467
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1098A]   Cuncti Dominum jam agnoscite verum, Qui solus facit hanc animam sua cernere luce, Eamdemque potest in tartara subdere poenis, Et cui cuncta patet vitae mortisque potestas, Posse Deum, nam velle sat est, factumque loquendo Implet, et obstando plane nihil impedit illum.

000-00-00 Serial Number=0845114291
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0932C]   Et cum ostendit melius esse, quid utique se velle confimat, quam quod melius esse praemisit?

000-00-00 Serial Number=0747902393
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1233A]   Atquin perficere debes quia vis: aut nec velle, quia nec perficis.

000-00-00 Serial Number=0411547363
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0814C]   Dicent enim ministros et [0814C] socios habere arbitrium ministrandi atque sociandi, et potestatem suae voluntatis in utrumque, homines scilicet et ipsos; idcirco cum auctoribus merita communicare, quibus operam sponte accommodant; carnem autem, nihil sapientem; nihil sentientem per semetipsam, non velle, non nolle de suo habentem, vice potius vasculi apparere animae, ut instrumentum, non ut ministerium.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»