Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0134B] | Sed [0134B] nec victus ipse de agonotheta casum suum exprobrabit. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0298B] | Statim sudor et labor panis; sed ante ex omni ligno victus immunis, et alimenta secura. |
[0433C] | Ea si regno accedent, secundo gradu restituenda; ejus est secundus gradus, cujus et primus; [0433C] ejus victus atque vestitus, cujus et regnum. |
[0306A] | Proinde, ut et pecuniae ardor restingueretur ex parte, qua de victus necessitate caussatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est: postremo, [0306B] ut facilius homo ad jejunandum Deo formaretur, paucis et non gloriosis escis assuefactus, et nihil de lautioribus esuriturus. |
[0243B] | Proinde ut et pecuniae ardor restingueretur ex parte, de qua victus necessitate caussatur, pretiosorum ciborum ambitio detracta est; postremo, [0244A] ut facilius homo ad jejunandum Deo formaretur. |
[0474B] | Plane reprehendit; non ob aliud [0474B] tamen, quam ob inconstantiam victus, quem pro personarum qualitate variabat, timens eos qui erant ex circumcisione; non ob aliquam divinitatis perversitatem, de qua et aliis in faciem restitisset, qui de minore caussa conversationis ambiguae Petro ipsi non pepercit. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1057A] | [1056C] Omnia cum revocata videt quae ceperat ipse [1057A] Cladis in interitum, mersam jam surgere carnem, In coelos hominem devicta morte levari, Signari populos, effuso pignore sancto, Mirandae virtutis opus, invisaque facta; Audit extremas flammarum in gurgite poenas A Domino sibi perpetuas, tenebrasque paratas, Irrevocata Dei sententia, nudus, inermis, Damnatus, victus, periturus morte perenni, Jam reus, et nullam veniam se certus habere; Protinus extremum nefas ausus, spargere passim Auribus horrendum verbum, neque voce loquendum Abjectos a plebe Dei, sine luce vagantes, Inventos sine mente viros, terrena sequentes, Aggressus pravi pravos docet esse magistros. |
[1090A] | Ex quo victus homo, victos periturus obibat; Hinc interpositus pro captis omnibus unus, Sustinuit patiens inimicam in corpore poenam, [1090B] Morte sua spolians mortem, fit caussa salutis, Nec non in terris suo postquam corpore sancto Omnia perpessus, persolvit debita nostra; Infernum petit; hic animas pro crimine vinctas, Quae sine praesidio, conclusae pondere legis, Olim promissa, et sperata, et tarda rogabant, Sanctorum in requiem dedit, et cum luce retraxit. |
[1073B] | Occurrit primo charum sibi pectore pignus: Nulli sperata cecidit quod sorte repente, Promissum ut staret, solvit pia jura parentis, Peccati votum violenta mente coperuit Immanis timor orbatae solatia vitae Pro scelere obtinuit famam, pro crimine laudem, Necnon Sansonis super omnia corpora vires, Spiritus hoc donum capiti concessa potestas, [1073B] Pro populo solus, nullo mucrone, nec armis, Os retinens asini, prostravit corpora mille: Vincula nulla virum vinctum potuere tenere; Gloria sed postquam captivi mota recessit, Occidit, atque hostes victus sua morte redemit. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0490B] | Quo pacto homines vobiscum degentes, ejusdem victus, habitus, instructus, ejusdem ad vitam necessitatis? |
[0392A] | Sed quoniam edidimus, antiquissimis Judaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam, quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque; fortasse an hoc nomine de statu ejus retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus, neque de solemnitatibus dierum, neque de ipso signaculo corporis, neque de consortio nominis cum Judaeis agimus, quod utique oporteret, si eidem [0392B] Deo manciparemur? |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0676B] | Tot artes, tot ingenia, tot studia, negotia, officia, commercia, remedia, consilia, solatia, victus, cultus ornatusque omnia? |
[0703C] | Nam et sedes alias humana anima sortita est, et victus, et instructus, et sensus, et affectus, et concubitus, et foetus; item ingenia; tum opera, gaudia, taedia, vitia, cupidines, voluptates, valetudines, medicinas; suos postremo, et vitae modos, et exitus mortis. |
[0748B] | Et tamen ille daemon postquam circumstantes circumvenire tentavit, instantia divinae gratiae victus, id quod in vero est, invitus confitetur. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0079A] | Eucharistiae sacramentum, et in tempore victus, et omnibus mandatum a Domino, etiam antelucanis coetibus, nec de aliorum manu quam praesidentium [0079B] sumimus: oblationes pro defunctis, pro natalitiis annua die facimus: die Dominico jejunium nefas ducimus, vel de geniculis adorare. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1327A] | Quidam ipsam Dei creaturam sibi interdicunt, abstinentes vino et animalibus esculentis, quorum fructus nulli periculo aut sollicitudini adjacent; sed humilitatem animae suae in victus quoque castigatione Deo immolant. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0112C] | Moriatur quoquo modo, aut victus, aut victor. |
[0112C] | Et quando vincet, qui, cum fugerit, victus est? |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0663D] | In illa lasciviae et ebrietates, cum plurimum victus et ventris et libidinis caussa frequentantur. |
[0670A] | Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae, id est, sine idoli confectura opem victus praestent. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0975A] | Ita sciebat quosdam castigatores et interdictores victus incusare, qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent; probare vero qui in honorem, non qui in convitium Creatoris. |
[0954C] | Nunc de castigatione victus, secunda, vel magis prima continentiae pugna est. |
[0958C] | Haec ratio servabatur apud Providentiam Dei, pro temporibus omnia modulantis, ne quis ex diverso ad dejiciendam propositionem nostram, Cur ergo, dicat, non statim Deus aliquam victus constituit castigationem, quinimo et auxit permissionem? |
[0960B] | Nunc si temere rationes castigati a Deo victus, et castigandi propter Deum a nobis, ad primordiorum experimenta revocavimus, conscientiam communem consulamus, ipsa natura enuntiabit, quales nos ante pabulum et potum in virgine adhuc saliva exhibere consuerit rebus duntaxat sensus agendis quo divina tractantur si multo pollentioris mentis, si multo vivatioris cordis, quam cum totum illud domicilium interioris hominis, escis stipatum, vinis inundatum, [0960C] decoquendis jam stercoribus aestuans, praemeditatorium efficitur latrinarum, in quo plane nihil tam in proximo supersit, quam ad lasciviam sapere. |
[0960C] | Omnem disciplinam victus [0961A] aut occidit aut vulnerat. |
[0961C] | Tanta est circumscripti victus praerogativa, ut Deum praestet homini contubernalem, parem revera pari. |
[0964B] | [0964B] Principalis haec species in castigatione victus, potest jam de inferioribus quoque abstinentiae operationibus praejudicare, ut et ipsis pro modo utilibus aut necessariis. |
[0970A] | Ut ab Joanne Paricletus obmutuisset, ipsi nobis Prophetae in hanc maxime caussam extitissemus: jam non dico ad exorandam Dei iram, nec ad impetrandam tutelam ejus aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmetipsos novissimorum temporum conditionem, indicentes omnem ταπεινοφρονησιν, cum carcer ediscendus, et fames ac sitis exercendae, et tam inediae quam anxii victus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset; non poenam illic passurus, sed disciplinam; nec saeculi tormenta, sed sua officia; eoque fidentior processurus ad certamen [0970B] e custodia abusus, nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam; cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus; praemisso jam sanguinis succo, tanquam animae impedimentis, properante jam et ipsa, quae jam saepe jejunans mortem de proximo norit: plane vestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus vester non christianus [0971A] martyr attigerat; quem et facultate custodiae liberae aliquandiu fartum omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi Ecclesiae secretioribus et omnibus vitae istius illecebris quasi aeternae dignioribus, hoc puto obligatum ne mori vellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tanquam antidoto praemedicatum, ita enervastis, ut paucis ungulis titillatus, hoc enim ebrietas sentiebat, quem Dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1043A] | Vicerat Medicam gentem, et victus est Medica veste. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1269B] | In primis afflictatio carnis, hostia Domino placatoria per humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia victus Domino libat, contenta simplici pabulo puroque aquae potu, cum jejunia conjungit, cum cineri et sacco inolescit. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1247A] | Et castigationem victus atque cultus offenso Domino praestare cessabimus, quae gentiles nemine omnino laeso sibi irrogant? |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0014A] | In pugna pugilum et gladiatorum, plerumque non quia fortis est vincit quis, aut quia non potest vinci, sed quoniam ille, qui victus est, nullis viribus fuit; adeo idem ille victor bene valenti postea comparatus, etiam superatus recedit. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0806C] | Age jam, quid de ea sentis, cum pro nominis fide in medium extracta, et odio publico exposita, decertat; cum in carceribus maceratur, teterrimo lucis exilio, penuria mundi, [0806C] squalore, paedore, contumelia victus; ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata; cum jam et in luce omni tormentorum machinatione laniatur; cum [0807A] denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo vicem, moriendo pro ipso, et quidem per eamdem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum? |
[0882B] | Quo manus ipsae et pedes et operarii quique artus, cum victus etiam cura cessabit? |
[0884A] | Sublata enim morte, neque victus fulcimenta ad praesidia vitae, neque generis supparatura gravis erit membris. |
Genesis [Incertus] | Reditus in Auctori Indicem |
[1100C] | Tu vero cui visa fuit sententia verax Conjugis, immiti cessit quae victa draconi, Deflebis miserum per tempora longa laborem, Nam tibi triticeae surget pro germine messis Carduus, et spinis multum paliurus acutis: Ut cum visceribus lassis et pectore moesto, Plurima sollicitos praestent suspiria victus: Donec in occiduo venientis tempore mortis, Unde geris corpus terrae reddare jacenti. |
[1099D] | E queis si studeas mellitos carpere victus, Aureus astrigero remeabit cardine mundus. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»