Ad Martyres | Reditus in Auctori Indicem |
[0624B] | Itaque Epistates vester Christus Jesus, qui vos spiritu unxit, et ad hoc scamma produxit, voluit vos ante diem agonis ad duriorem tractationem a liberiore conditione seponere, ut vires corroborarentur in vobis. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0237B] | Hae sunt vires ejus, quibus enixus, totum hoc condidit. |
[0233A] | In aeternitatis consortio posita, participet cum illo necesse est et vires, et leges et conditiones aeternitatis. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0619B] | Nam, praeter quod omnibus notum est, Orientis virtutem, id est vires, auro et odoribus pollere solitam, certum est, et ex divinis Scripturis, virtutem quoque caeterarum gentium aurum constituere; sicut per Zachariam dicit: Et Judas pertendet Hierusalem , et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum (Zach. |
[0611C] | [0611C] Quid de Romanis dicam, qui de legionum suarum praesidiis imperium suum muniunt, nec trans istas gentes porrigere vires regni sui possunt? |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0339A] | Nam [0339A] praeter quod omnibus notum est, Orientis virtutem, id est vim et vires, auro et odoribus pollere solitam; certe est Creatori virtutem caeterarum quoque gentium aurum constituere; sicut per Zachariam (Zach. |
[0276B] | Si aliquem de Epicuri schola Deum affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit, neque sibi, neque alii molestias praestet (hanc enim sententiam ruminans Marcion, removit ab illo severitates et judiciarias vires) aut in totum immobilem et stupentem Deum concepisse debuerat; et quid illi cum Christo, molesto et Judaeis per doctrinam, et sibi per sensum? |
[0457A] | Quod et ipsae vires coelorum concuti habeant, accipe Joelem (Joel. |
Adversus Marcionem Libri Quinque | Reditus in Auctori Indicem |
[1073A] | Occurrit primo charum sibi pectore pignus: Nulli sperata cecidit quod sorte repente, Promissum ut staret, solvit pia jura parentis, Peccati votum violenta mente coperuit Immanis timor orbatae solatia vitae Pro scelere obtinuit famam, pro crimine laudem, Necnon Sansonis super omnia corpora vires, Spiritus hoc donum capiti concessa potestas, [1073B] Pro populo solus, nullo mucrone, nec armis, Os retinens asini, prostravit corpora mille: Vincula nulla virum vinctum potuere tenere; Gloria sed postquam captivi mota recessit, Occidit, atque hostes victus sua morte redemit. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0162A] | XXXIII, 6): Sermone ejus coeli confirmati sunt, et spiritu ejus omnes vires eorum; utique eo spiritu qui sermoni inerat: apparet unam eamdemque vim esse nunc in nomine Sophiae, nunc in appellatione Sermonis; quae initium accepit viarum in Dei opera; et quae coelum confirmavit; per quam omnia facta sunt, et sine qua nihil factum est (Joan. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0557B] | Dum in malis res est, suspicit, convertit ad patrem, sed incassum enisa, et vires deserebant, in preces succidit. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0442A] | Recogitant, quousque vires imperii sui valeant, et ita Deum intelligunt; adversus quem valere non possunt, per eum valere se cognoscunt. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0740B] | Dum igitur haec ex propria quaque injuriae caussa vastantur in corpore, adusque ultimam eversionem, et rescissionem vitalium, id est naturalium finium, situum, officiorum, necessario et anima, dilabentibus paulatim instrumentis, et domiciliis, et spatiis suis, paulatim et ipsa migrare [0740B] compulsa, deducitur in diminutionis effigiem; non alio modo, quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum vires equorum defatigatio denegavit, quantum de dispositione destituti hominis, non de passionis veritate. |
[0677C] | Videmus igitur adversus sensus corporales aliam portendi paraturam, ut multo idoniorem, vires scilicet animae, intellectum operantes ejus veritatis, cujus res non sint coram, nec subjaceant corporalibus sensibus, sed absint longe a communi conscientia, in arcano, et in superioribus, [0678A] et apud ipsum Deum. |
[0643B] | Cum autem dividitur anima in partes a Platone aut aliis, vires et efficacias et operas diversas intelligi, sicuti de quibusdam etiam Aristoles indicavit, utpote etiam ipse cum aliis plerisque unitatem animae agnoscens. |
[0668B] | Hujusmodi autem, non tam partes animae habebuntur, quam vires et efficaciae et operae, sicut de quibusdam et Aristoteles judicavit. |
[0686B] | Quidam de coelis devenisse se credunt, tanta persuasione, quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt; ut Saturninus Menandri simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab angelis factum, [0686B] primoque opus futile, et invalidum, et instabile, in terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent; dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cujus effigiem, nec tamen plene perspectam, temere structus fuisset, scintillulam vitae consecutum quae illud exsuscitarit et erexerit, et constantius animarit, et post decessum vitae ad matricem relatura sit. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1144D] | Aut cur non potius has voculas ut opinor ironice, pro scilicet, accipiamus, ut sensus sit: quasi vero DEUS nihil posset, quod supra vires, et exigentiam aquae, aut alterius creaturae, esset? |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1306A] | Nam cum et materias quasdam bene occultas, et artes plerasque non bene revelatas, saeculo multo magis imperito prodidissent [1306A] (siquidem et metallorum opera nudaverant, et herbarum ingenia traduxerant, et incantationum vires provulgaverant, et omnem curiositatem, usque ad stellarum interpretationem, designaverant) proprie et quasi peculiariter foeminis instrumentum istud muliebris gloriae contulerunt: lumina lapillorum quibus monilia variantur: et circulos ex auro, quibus brachia arctantur: et medicamenta ex fuco, quibus lanae colorantur: et illum ipsum nigrum pulverem, quo oculorum exordia producuntur. |
[1314B] | Hae sunt vires ambitionis, tantarum usurarum substantiam uno et muliebri corpusculo bajulare. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0914C] | Quamquam in hujusmodi cum fide sua conloqui debet unusquisque, ejusque vires consulere; tamen quoniam, in ista specie, carnis necessitas cogitatum movet, quae fere apud eamdem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio, tanquam advocato adversus carnis necessitates. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0962B] | Hae erunt vires jejunantium Deo: coelum pro ejusmodi militat. |
[0978B] | Saginentur pugiles et pyctae olympici: illis ambitio corporis competit, quibus et vires necessariae. |
[0978B] | Et tamen illi quoque xerophagiis invalescunt; sed nostra alia robora, aliaeque vires, sicut et alia certamina; quibus non est luctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi potestates, adversus spiritalia malitiae, adversus haec, non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto oportet adsistere. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1147D] | Collum igitur jugo subjeci, et quod nec meae vires patiebantur, nec tempus commode permittebat, subsecivis horis agere coepi. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0014A] | Mirum scilicet, ut malum vires suas habeat; nisi quod haereses apud eos multum valeant, qui in fide non valent. |
[0029A] | Si hae sunt illae vires eorum, uti eas habere possint, dispici debet cui competat possessio Scripturarum, ne is admittatur ad eas, cui nullo modo competit. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0818A] | Cui cum tot auctoritates justorum patrociniorum procurent; honores dico substantiae ipsius, tum vires Dei, tum exempla earum, tum rationes judicii, et necessitates ipsius: utique secundum [0818B] praejudicia tot auctoritatum Scripturas intelligi oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de sola incredulitate venientia: quia incredibile habeatur restitui substantiam interitu subductam, non quia aut substantiae ipsi inemeribile sit, aut Deo impossibile, aut judicio inhabile. |
[0865A] | Quotidie morior, utique periculis carnis, per quam et depugnavit ad bestias Ephesi; illas scilicet bestias Asiaticae pressurae, de qua in secunda ad eosdem: Nolumus enim vos ignorare, fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod superquam supragravati sumus citra vires, uti de vita haesitaremus. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0651A] | Non probatis usquam vanos cursus jaculatus [0651A] et saltus vaniores, nusquam tibi vires aut injuriosae aut vanae placebunt, sed nec cura factitii corporis, ut plasticam Dei supergressa. |
[0627D] | Explosa dein alia ridicula objectione paganorum, quod omnia quae theatro inserviunt, terra, saxa, leones, vires corporis, vocis [0628B] suavitates sint res a Deo creatae, atque propterea non repudiandae, exceptioni quorumdam christianorum asserentium, in Scriptura sacra nullibi spectaculis adesse expresse prohiberi, opponit illa regii Prophetae: [0628C] Beatus vir, qui non abiit in concilium impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. |
[0631B] | Omnia a Deo instituta, et homini attributa (sicut praedicamus), et utique bona omnia, ut boni auctoris: inter haec deputari universa ista, ex quibus spectacula instruuntur, circum [0631B] verbi gratia, et leonem, et vires corporis, et vocis suavitates. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»