Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0618C] | Denique, si quando ad dejiciendos aliquos ab hac divina praedicatione, vel convertere singulos simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi [0618C] non virginem, sed juvenculam concepturam et parituram Scriptura contineat; hinc quoque revincimini, quod nihil signi videri possit res quotidiana, juvenculae [0619A] scilicet praegnatus et partus. |
[0618B] | Sed et virginem, inquiunt, parere natura non patitur, et tamen credendum est prophetae. |
[0637A] | VI, 1-3) [0637A] quae est resurrectio ejus gloriosa, de terra in coelos cum recepit, unde et venerat ipse spiritus ad virginem; cujus neque nativitatem, neque passionem Judaei agnoverunt. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0379A] | Unum potest angustiis tuis subvenire, si audeas aut Deum tuum patrem Christi hominem quoque cognominare, quod de Aeone fecit Valentinus; aut virginem hominem negare, quod ne Valentinus quidem fecit. |
[0378C] | Si haec ita distinguuntur, id est, si ex matre filius est hominis, quia ex patre non est; ex matre autem virgine, quia non ex patre homine; hic erit Christus Isaiae, quem concepturam virginem praedicat. |
[0338B] | Denique et Judaei, si quando ad nos dejiciendos mentiri audent, quasi non virginem, sed juvenculam concepturam et parituram Scriptura contineat, hinc revincuntur, quod nihil signi videri possit res quotidiana, juvenculae scilicet praegnatus et partus. |
[0239A] | Postea, cum virginem adamasset, ea abusus est. |
[0338A] | Sed et virginem, inquit, parere natura non patitur, et tamen creditur prophetae. |
[0502B] | Si etiam jubet ut mundemus nos ab inquinamento carnis et sanguinis, non substantium capere regnum Dei, si et virginem sanctam destinat Ecclesiam assignare Christo, utique ut sponsam sponso; non potest imago [0502C] conjungi inimico veritatis rei ipsius. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0154D] | Ipsum dicit Patrem descendisse in Virginem, ipsum ex ea natum, ipsum passum, denique ipsum esse Jesum Christum. |
[0189C] | His itaque rebus quodcumque sunt, spiritu Dei et sermone et virtute collatis in virginem, quod de ea nascitur, Filius Dei est. |
[0157A] | I, 3): hunc missum a Patre in virginem, et ex ea natum hominem et Deum, filium hominis et filium Dei, et cognominatum Jesum Christum: hunc passum, hunc mortuum et sepultum secundum Scripturas, et resuscitatum a Patre, et in coelos resumptum, sedere ad dexteram Patris, venturum judicare vivos et mortuos, qui exinde miserit, secundum promissionem suam, a Patre Spiritum Sanctum Paracletum, sanctificatorem fidei eorum qui credunt in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. |
[0165C] | Ergo, inquiunt, difficile non fuit Deo, ipsum se et patrem et filium facere, adversus traditam formam rebus humanis, nam et sterilem parere, contra naturam, difficile Deo non fuit, sicut nec virginem. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0581A] | Denique animalem prolatum ab ipso, promulgatum Prophetis; in Praepositionum quaestionibus positum, id est per virginem, non ex virgine editum quia delatus in virginem transmeatorio potius quam generatorio more processerit; per ipsam, non ex ipsa; non matrem eam, sed viam passus. |
[0536C] | Emisisse etiam Demiurgum Christum Filium suum naturalem per virginem, non ex virgine editum; et super [0536D] hunc devolasse Soterem in specie columbae, eumque mansisse in Christo impassibilem, passum vero animalem Christum. |
[0581A] | Denique animalem prolatum ab ipso, promulgatum Prophetis; in Praepositionum quaestionibus positum, id est per virginem, non ex virgine editum quia delatus in virginem transmeatorio potius quam generatorio more processerit; per ipsam, non ex ipsa; non matrem eam, sed viam passus. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0399B] | Iste igitur Dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in virginem quamdam, et in utero ejus caro figuratus, nascitur Homo Deo mistus. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0763A] | Pervenimus igitur de calcaria, quod dici solet, in carbonariam, a Marcione ad Apellem, qui posteaquam a disciplina Marcionis in mulierem carne lapsus, et dehinc in virginem Philumenem spiritu eversus est, solidum Christi corpus, sed sine nativitate, suscepit ab ea praedicare. |
[0782A] | Sed tota novitas ista, sicut et in omnibus, de veteri figura est, rationali per virginem dispositione Domino nascente. |
[0789A] | His originis fontibus genere manante, cum gradatim ordo deducitur ad Christi nativitatem, quid aliud quam caro ipsa Abrahae et David, per singulos traducem sui faciens, in virginem usque describitur inferens Christum, imo ipse Christus proditur de virgine? |
[0753A] | Porro adversus eosdem non per virginem, sed ex virgine natum Christum, latissime ex Scripturis demonstrat. |
[0787B] | Quid fuerit novitatis in Christo ex virgine nascendi, palam est: scilicet, solummodo hoc, quod ex virgine, secundum rationem quam edidimus; [0787B] et uti virgo esset regeneratio nostra, spiritaliter ab omnibus inquinamentis sanctificata per Christum, virginem et ipsum, etiam carnaliter, ut ex virginis carne. |
[0785B] | Per virginem dicitis natum, non ex virgine; et in vulva, non ex vulva. |
[0782B] | In virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum aedificatorium mortis; in virginem aeque introducendum erat Dei Verbum extructorium vitae: ut quod per ejusmodi sexum abierat in perditionem, per eumdem sexum redigeretur in salutem. |
[0782B] | In virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum aedificatorium mortis; in virginem aeque introducendum erat Dei Verbum extructorium vitae: ut quod per ejusmodi sexum abierat in perditionem, per eumdem sexum redigeretur in salutem. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0120A] | Serva Christo virginem sponsam. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0939B] | Et Christum quidem virgo enixa est, semel nuptura post partum, ut uterque titulus sanctitatis in Christi sensu dispungeretur, per matrem et virginem et univiram. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1185B] | Caetera denique non sonant, nam et hoc ipso, quod virgines non nominavit, sicut alio in loco, ubi de nubendo docet, satis praedicat de omni muliere, et de toto sexu dictum, nec distinctum esse inter virginem, omnino non nominat. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1041A] | Naturam itaque [1041A] concussit Larissaeus heros in virginem mutando: ille ferarum medullis educatus, unde et nominis concilium, quandoquidem labiis vacuerat ab uberum gustu; ille apud rupicem, et sylvicolam, et monstrum eruditorem scrupea schola eruditus. |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1269C] | Haec et viduam tenet, et virginem assignat, et voluntarium spadonem [1270A] ad regna coeli levat. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0026B] | [0026B] Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum [0027A] coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione. |
[0059A] | Quid ergo dicent qui illam stupraverint adulterio haeretico, virginem traditam a Christo? |
[0069B] | Hunc autem in substantia corporis nostri non fuisse, sed spiritale [0069B] nescio quod corpus de coelo deferentem, quasi aquam per fistulam, sic per Mariam virginem transmeasse, nihil inde vel accipientem, vel mutuantem. |
[0043A] | Si et Apellis stemma retractandum est, tam non vetus et ipse quam Marcion institutor et praeformator ejus: sed lapsus in foeminam desertor continentiae [0043A] marcionensis, ab oculis sanctissimi magistri Alexandriam secessit; inde post annos regressus non melior, nisi tantum qua jam non marcionites, in alteram foeminam impegit, illam virginem Philumenen, quam supra edidimus, postea vero immane prostibulum et ipsam, cujus energemate circumventus, quas ab ea didicit phaneroseis scripsit. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0897B] | IV, 4); quam utique virginem constat fuisse, licet Hebion resistat. |
[0900A] | Itaque cum de viro et muliere Apostolus tractet, cur illam oporteat velari, illum vero non, apparet cur et virginis silentium fecerit: eadem ratione scilicet virginem in muliere intelligendam sinens, qua et puerum ut in [0900B] viro deputandum non nominavit, totum ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris et viri. |
[0898A] | Quod si ex virgine natus est, licet ex desponsata, tamen integra, agnosce mulierem etiam virginem, etiam integram dici. |
[0909B] | Dicam, licet nolim, difficile mulier semel fit, quae non timet fieri, quaeque jam facta potest virginem mentiri sub Deo. |
[0891B] | Tam sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis, si a viro visa sit. |
[0901B] | Ostendit contentionem [0901B] aliquam de ista specie fuisse, ad quam exstinguendam toto compendio usus est: neque virginem nominans, ut ostenderet dubitandum de velanda non esse, et omnem nominans mulierem, cum nominasset virginem. |
[0891B] | Tales enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo quae videri volet. |
[0901B] | Ostendit contentionem [0901B] aliquam de ista specie fuisse, ad quam exstinguendam toto compendio usus est: neque virginem nominans, ut ostenderet dubitandum de velanda non esse, et omnem nominans mulierem, cum nominasset virginem. |
[0910B] | Jam se etiam mulierem negat, quae virginem celat. |
[0905A] | Aspice nuptam jam illam tuam virginem, et animam expectatione, et carnem transfiguratione, cui tu secundum paras maritum. |
[0904A] | XI, 5), responderi ex diverso habebat, ergo a nativitate et a primo nomine aetatis virginem operiri oportere. |
[0897B] | Agnosco et angelum Gabrielem ad virginem missum; sed cum benedicit illam, inter mulieres, non inter virgines deputat: Benedicta tu inter mulieres (Luc. |
[0897B] | Sciebat et Angelus mulierem etiam virginem dici. |
[0901B] | Videamus nunc, an, sicut naturae et caussae argumenta virgini quoque competere monstravimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae praescripta de muliere in virginem spectent. |
[0904C] | XXIV, 64), quae cum ad sponsum ignotum adhuc ignota perduceretur, simul ipsum cognovit esse, quem de longinquo prospexerat [0904C] , non sustinuit dexterae colluctationem, nec osculi congressionem, nec salutationis communicationem, sed confessa quod senserat, id est spiritu nuptam, negavit virginem velata ibidem. |
[0902A] | Plane scio alicubi virginem in viduatu ab annis nondum viginti [0902B] collocatam. |
[0891B] | Virginem magis laudando, quam vituperando confundas: quia delicti durior frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta. |
[0893B] | Caeterum potuit hic quoque constituere differentiam inter virginem et mulierem, sicut alibi [0893C] dicit: Divisa est mulier et virgo. |
[0902B] | Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in Ecclesia denotaretur: virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit: utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur. |
[0893B] | Qui enim sciebat alias utriusque generis facere mentionem, virginis dico, et mulieris, id est non virginis, ex caussa distinctionis, in his in quibus non nominat virginem, non faciens distinctionem, ostendit conditionis communionem. |
[0894B] | Cujus nullam volens esse discrepationem, Spiritus Sanctus, uno nomine mulieris, [0894B] etiam virginem intelligi voluit, quam proprie non nominando, a muliere non separavit, et non separando conjunxit ei a qua non separavit. |
[0897B] | [0897B] Videamus nunc si et Apostolus formam vocabuli istius secundum Genesim observet, sexui deputans illud, sic mulierem vocans virginem Mariam, quemadmodum et Genesis Evam. |
[0904B] | Igitur si tamdiu virgo, quamdiu acerba est, desinit virginem cum matura cognoscitur, et ut non virgo jam legi applicatur, sicut et nuptiis. |
[0901A] | Igitur si eo quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri, etiam nondum viri, masculi investis: commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi ejus, [0901A] qui inter viros virgo est secundum disciplinam: cur non praejudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis? |
Fragmenta Varia | Reditus in Auctori Indicem |
[1128C] | Inde in alteram foeminam impegit, illam virginem Philumenen, postea vero immane prostibulam; cujus signis et prodigiis inductus, librum edidit, quem Phaneroseis Philumenes inscripsit, quam quasi prophetissam sequebatur. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»