Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0573A] | Utique enim impiisimum, imo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae [0573B] locare honorem divinitatis, ut deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus. |
[0567A] | Fama, quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est, [0566D] exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium [0567A] serpit et modicum originum vitium rumores obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminaverit, quod saepe fit aut aemulationis ingenio, aut suspicionis arbitrio, aut etiam nova mentiendi voluptate. |
Adversus Hermogenem | Reditus in Auctori Indicem |
[0199B] | Quod ergo non arbitrio suo fecerit, intelligi oportere ex vitio alicujus rei factum, ex materia esse sine dubio. |
[0234B] | Si aequalis momenti, jam non turbulentus, nec cacabacius, sed compositus et temperatus; scilicet, qui inter bonum et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem pronus et praeceps, mediae, quod aiunt, aginae aequilibrato impetu ferebatur. |
[0209C] | Nam etsi dicatur, licet ex occasione materiae, suo tamen arbitrio bona protulisse, quasi nactus bonum [0209C] materiae, quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec utique non de quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec utique non de suo arbitrio proferendo, servit materiae, aliud non habens facere quam ex malo proferre; invitus utique qua bonus, ex necessitate ut invitus, et ex servitute ut ex necessitate. |
[0197A] | Inveniri autem et mala ab eo facta utique non ex arbitrio et voluntate; oportere igitur ex vitio alicujus rei factum ex materia esse sine dubio. |
[0209B] | Nam etsi dicatur, licet ex occasione materiae, suo tamen arbitrio bona protulisse, quasi nactus bonum [0209C] materiae, quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec utique non de quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec utique non de suo arbitrio proferendo, servit materiae, aliud non habens facere quam ex malo proferre; invitus utique qua bonus, ex necessitate ut invitus, et ex servitute ut ex necessitate. |
[0199A] | Inveniri autem et mala ab eo facta; utique non ex arbitrio, [0199B] nec ex voluntate: quia si ex arbitrio et voluntate, nihil incongruens et indignum sibi faceret. |
[0212A] | Dignius enim de suo arbitrio produxit, haec quoque producendo de nihilo, quam de praejudicio alieno, si de materia produxisset. |
[0210B] | Caeterum, si ideo malum non ex nihilo, ne Dei fiat, de cujus arbitrio videbitur, sed ex materia, ut ipsius sit, de cujus substantia erit factum: et hic, ut dixi, auctor mali habebitur Deus, qui cum eadem virtute et [0210C] voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse, aut tantum bona, non omnia tamen bona, protulisset etiam mala; utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent; aut non valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit: dum nihil intersit per infirmitatem Dominus auctor mali extiterit, an per voluntatem. |
[0205C] | Ergo, inquit, ex nihilo faceret, ut mala quoque arbitrio ejus imputarentur? |
[0199B] | Inveniri autem et mala ab eo facta; utique non ex arbitrio, [0199B] nec ex voluntate: quia si ex arbitrio et voluntate, nihil incongruens et indignum sibi faceret. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0282D] | Praemissa invectiva in Marcionitas, qui sua curiositate [0282D] Deo negotium faciunt, de arbitrio sensus sui Deum pensitantes. |
[0398A] | Itaque deus Marcionis cum maxime revelatus sit, tamen revelatus non potuit hujus praecepti de quo agitur, tam strictum, et obscurum, et caecum adhuc, et facilius pro meo potius arbitrio interpretandum, compendium emittere, cujus nullam praestruxerat distinctionem. |
[0275A] | Ita et in hoc injusta bonitas, et sic quoque imperfecta; innocentiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio, non arbitrio delinquentem: cujus Christus etsi non induit veritatem, ut tuae haeresi visum est, imaginem tamen ejus subire dignatus est. |
[0283A] | Neque enim lapsum hominis Deo, sed libero arbitrio hominis imputandum: VI. |
[0285A] | At nunc negotium patitur Deus omnipotens, dominus et conditor universitatis; ideo tantum opinor, quia a primordio notus est, quia numquam latuit, quia semper illuxit, etiam ante Romulum ipsum, nedum ante Tiberium: nisi quod solis haereticis cognitus non est, qui ei negotium faciunt: propterea alium Deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse, reprehendere magis possunt, quam negare de arbitrio sensus sui pensitantes Deum aliqui: proinde atque si caecus vel fluitantibus oculis, ideo alium solem praesumere velit mitiorem [0285B] et salubriorem; quia quem videat, non videt. |
[0436A] | Qui ergo docuerat ut facerent ex praecepto, is exigebat ut facerent et ex arbitrio. |
[0293C] | Haec dignissime peroraturus in Creatorem, si libero arbitrio hominis ex providentia et potentia, quas exigis, [0294A] obstitisset, nunc tibi insusurra pro Creatore et gravitatem, et patientiam, et fidem, institutionibus suis functo, ut et rationalibus et bonis. |
[0376C] | Cur ergo non lacuit, ut homo solo suo arbitrio legi obediret? |
[0293B] | Quantum vero in homine, secundum motus libertatis ipsius Quis enim non hoc [0293B] praestat ei, cui quid semel frui praestat, ut pro animo et arbitrio suo fruatur? |
[0241B] | Nam Deus et fidem et gravitatem suam in omni opere servare debebat; conservavit igitur opus, quale condiderat, id est libero praeditum arbitrio (cap. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0411A] | Porro si et magi phantasmata edunt, et jam [0411A] defunctorum infamant animas; si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis praestigiis ludunt, si et somnia immittunt habentes semel invitatorum angelorum et daemonum assistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae divinare consueverunt; quanto magis illa potestas de suo arbitrio et pro suo negotio studeat totis viribus operari, quod alienae praestat negotiationi? |
[0310B] | Et ita modici seminis vitium caetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit [0310B] aut ingenio aemulationis, aut arbitrio suspicionis, aut non nova, sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate. |
[0318A] | Sed quoniam de infanticidio nihil interest, sacro [0318A] an arbitrio perpetretur (licet parricidium homicidio intersit) convertar ad populum. |
[0343B] | Si tamen haec numina censeri velint, colere utique oportebat, non spernere, quod tamen passim facere illos ostendit, cum singuli plures colant, [0343B] cum divinitas ab humano pendeat arbitrio, cum simulacra eorum, ut domestica instrumenta pignerentur, venditentur, nec privata tantum, sed et publica, ut adeo majestas quaestuaria efficiatur: mortuis quoque id honoris quod diis habeatur, qui tanto dignius scilicet imperatoribus etiamnum viventibus tribuitur, quoniam [0344A] et ipsi deos faciunt; at certe meretricibus, cinaedis, similibusque publicae libidinis victimis, non sine insigni deorum contumelia, licet ii ipsi nihilo nobiliores sint, addici potest. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0732B] | Alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi poterunt. |
[0646C] | Neque vero ab inferis animas ex imperio daemonum per magicam (cujus species aliquot recenset) aut [0646C] ex arbitrio huc redire. |
[0751A] | Hoc si ex arbitrio suo in vita, quanto magis ex judicio Dei post mortem! |
[0692A] | [0692A] Itaque et inter arma medicorum et organon est quo prius patescere secreta coguntur, tortili temperamento, cum anulocultro quo intus membra caeduntur, anxio arbitrio; cum hebete unco, quo totum facinus extrahitur violento puerperio. |
[0732A] | Porro, quoniam non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit), quomodo ipsa erit sibi caussa alicujus visionis? |
[0745B] | [0745B] Occurrit disceptatio, an etiam hoc ab excessu statim fiat, an quasdam animas aliqua ratio detineat hic interim, an etiam receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio vel ex imperio interve nire: nec harum enim opinionum suasoriae desunt. |
[0681B] | Video enim et [0681B] vitem adhuc teneram et impuberem, intelligentem tamen jam opera sua, et volentem alicui adhaerere, cui innisa et innexa proficiat; denique non expectata rustica disciplina, sine arundine, sine cervo, si quid attigerit, ultro ambibit, et quidem viriosius de suo ingenio, quam de tuo arbitrio: properat esse secura. |
[0738C] | Porro, non [0738C] in mortem institutum eum, probat ipsa lex, conditionali comminatione suspendens, et arbitrio hominis addicens mortis eventum. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1161D] | Ministrum hic intelligo, in cujus velut arbitrio ac potestate administratio Baptismi posita est. |
[1173C] | Seu res ab arbitrio hominis, ejusque liberis actibus necessario dependens. |
[1199A] | XI, tandemque penitus abrogatus, baptismum in arbitrio ministrantium posuit, ut quandocumque illis rationabili ex causa visum esset, eumdemque impertirentur: quae consuetudo tandem etiam apud Graecos, et multis quidem abhinc saeculis, invaluit. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0756A] | Necesse est, quatenus hoc putas arbitrio. |
De Exhortatione Castitatis | Reditus in Auctori Indicem |
[0915A] | Secunda virginitas, a secunda nativitate, id est a lavacro, quae aut in matrimonio purificat ex compacto, aut in viduitate perseverat ex arbitrio. |
[0916A] | Et ideo non debemus quod nostro expositum est arbitrio, in Dei referre voluntatem, quos vult ipse et velle, qui malum non vult. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0108B] | Quare non magis, ex hac parte constantiae et fiduciae in Deum, dicis: Ego, quod meum est, facio, non discedo: Deus si voluerit, ipse me proteget: hoc potius nostrum est, stare sub Dei arbitrio, quam fugere sub nostro? |
[0108B] | Si vero in Deo totum est, cur non totum relinquimus arbitrio ejus? |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0671B] | Non allego quod idola honoret, quorum nomina coelo inscripsit, quibus omnem Dei potestatem addixit: quod propterea homines non putant Deum requirendum, praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0956A] | Itaque de caetero indifferenter jejunandum ex arbitrio, non ex imperio novae disciplinae, pro temporibus et caussis uniuscujusque; sic et Apostolos observasse, nullum aliud imponentes jugum certorum et in commune omnibus obeundorum jejuniorum (Act. |
[0966A] | Aeque stationes nostras, ut indignas; quasdam vero et in serum constitutas, novitatis nomine incusant, hoc quoque munus et ex arbitrio obeundum esse dicentes, et non ultra nonam detinendum, de suo scilicet more. |
[0971B] | Ecce enim convenio vos et praeter Pascha jejunantes, citra illos dies quibus ablatus est sponsus, et stationum semijejunia interponentes, et vero interdum pane et aqua victitantes, ut cuique visum est; denique respondetis haec ex arbitrio agenda, non ex imperio. |
[0971B] | Quale est autem ut tuo arbitrio permittas quod imperio Dei [0971C] non das? |
[0972A] | Ego me saeculo, non Deo liberum memini: sic mecum est ultro officium facere Domino, sicut indicere illius est; non tantum obsequi ei debeo, sed [0972A] et adulari; illud enim imperio ejus, hoc arbitrio meo praesto. |
[0975A] | Cum autem humano arbitrio vetet controversiam fieri, quanto magis divino! |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0950C] | XV, 18); elige quod bonum est; si non potes, quia non vis ( posse enim te, si velis, ostendit, quia tuo arbitrio utrumque proposuit), discedas oportet ab eo, cujus non facis voluntatem. |
De Pallio | Reditus in Auctori Indicem |
[1031A] | At cum saecularium sortium variavit urna, et Romanis Deus maluit, soror quidem civitas suopte arbitrio mutare properavit, ut adpulsum Scipionem ante jam de habitu salutaret, Romanum praecoqua. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0051B] | Unde autem extranei et inimici Apostolis haeretici, nisi ex diversitate doctrinae, quam unusquisque de suo arbitrio adversus Apostolos, aut protulit, aut recepit? |
[0058A] | Mentior si non etiam a regulis suis variant inter se, dum unusquisque proinde suo arbitrio modulatur quae accepit, quemadmodum de suo arbitrio ea composuit ille qui tradidit. |
[0058A] | Mentior si non etiam a regulis suis variant inter se, dum unusquisque proinde suo arbitrio modulatur quae accepit, quemadmodum de suo arbitrio ea composuit ille qui tradidit. |
[0058A] | Idem licuit Valentinianis quod Valentino, idem Marcionitis quod Marcioni, de arbitrio suo fidem innovare. |
[0018B] | Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. |
[0018B] | Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. |
[0018B] | Apostolos Domini habemus auctores, qui nec ipsi quidquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt; sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0883A] | De Dei artificio, et arbitrio, et jure, torquemur? |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0653A] | Ethnici quos penes nulla est veritatis plenitudo, quia nec doctor veritatis Deus, malum ac bonum pro arbitrio ac libidine interpretantur, alibi bonum quod alibi malum, et alibi malum quod alibi bonum. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0891C] | Arbitrio permissa res erat, ut quaeque voluisset aut tegi aut prostitui, sicut et nubere: quod et [0892A] ipsum neque cogitur neque prohibetur. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»