TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Corpora' [82]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0780040443
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0624A]   Sudore omnia constant, ne corpora atque animi expavescant: de umbra ad solem, de sole ad coelum de tunica ad loricam, de silentio ad clamorem, de quiete ad tumultum.

000-00-00 Serial Number=0176644444
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0592A]   Nam et Varro meminit ejus, creditam praeterea dicens elementorum divinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni, ali, provehi possit ad vitae humanae et terrae sationem, quando ne ipsa quidem corpora aut animas [0592B] sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo hahitatio ista mundi circulorum conditionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegavit enormitas frigoris aut caloris.
 [0585A]   Attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit?
 [0576C]   Risimus et meridiani ludi de deis lusum, quo Dis Pater, Jovis frater, gladiatorum exsequias cum malleo deducit, quo Mercurius, in calvitio pennatulus, in caduceo ignitulus, corpora exanimata [0577A] jam mortemve simulantia e cauterio probat.
 [0590B]   Nemo autem negabit mortale corpus esse, cum et contingamus ea et contingamur ab eis, certa corpora ex illis decidere videamus.
 [0585A]   Ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes, quae moriuntur ut vivant; sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia vel interim lingua delete litteras interim vestras, quae similiter asseverant animas in corpora redituras.

000-00-00 Serial Number=0549759686
Ad Uxorem Reditus in Auctori Indicem  
 [1278A]   Viderint, qui inter caetera perversitatum suarum disjungere docent, carnem de duobus unam, negantes eum, qui foeminam de masculo mutuatus, duo corpora ex ejusdem materiae consortio sumpta, rursus in se matrimonii compactione compegit.

000-00-00 Serial Number=0179132223
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0230B]   Corporale enim materiae vult esse, de quo corpora edantur: incorporale vero, inconditum motum ejus.

000-00-00 Serial Number=0732359827
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0333B]   Meus autem Deus, qui illam de limo sumptam, in hac reformavit qualitate, nondum ex semine conjugali, et tamen carnem aeque potuit ex quacumque materia angelis quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et quidem verbo, aedificavit.
 [0506C]   Nam et subjungit: Qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra.
 [0491B]   Caeterum, corpora aut ignibus statim, aut feris, aut etiam diligentissime condita, temporibus tamen aboleri manifestum est.
 [0506C]   Siquidem proinde vivificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde, [0507A] nisi quia in corpore.
 [0495B]   Denique si proponit exempla grani tritici, vel alicujus ejusmodi, vel quibus det corpus Deus prout volet; si unicuique seminum, proprium ait esse corpus; et aliam quidem carnem hominum, aliam vero pecudum et volucrum; et corpora coelestia atque terrena; et aliam gloriam solis, et lunae aliam, et stellarum aliam: nonne carnalem et corporalem portendit [0495C] resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla commendat?
 [0486B]   Ergo Christus habuit quo nos redimeret; et si aliquo magno redemit haec corpora, in quae eadem committenda fornicatio [0486C] non erit, ut in membra jam Christi, non nostra: utique sibi salva praestabit, quae magno comparavit.
 [0495A]   Quid facient qui pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt?
 [0486B]   Et bene quod aggerat: Nescitis corpora vestra membra esse Christi?

000-00-00 Serial Number=0686141372
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1066A]   Hunc pascham Paulus mactatum praedicat agnum; Nec species Domini pecoris sublimis inertis Consimilis patitur, quapropter dicitur agnus; Sed quia lanities renovata haec corpora vestit, Dat tegimen multis, unquam nec deficit ipse.
 [1080B]   [1080B] Hanc et per vitulam manifestat victima caussam, Sanguine de cujus pro plebe piacula sumens Intra velamen primus levita ferebat, Castrorum extra fores corpus jussuque cremavit, Cujus de cinere mundabat corpora lapsa Hoc Dominus noster, qui nos sua morte redemit, Extra castra, volens populi vim passus iniqui, Implevit legem, factis praedicta probando, Qui vere mundat plebem contamine plenam, Omnia concedens, quasi dives corporis auctor, Intra velamen coeli cum sanguine gressus, Effundit quem pro multorum mortibus unus.
 [1080A]   Aspice per speculum fulgentis luminis umbram, Quid vitulis sanguis, vitulae cinis, hircus uterque; Hic dimissus abit, cadit alter at hostia templo: [1079D] Sanguine nam vituli populum, simul omnia vasa, Atque sacerdotes et scripta volumina legis, [1080A] Sparsit aquae mixto vates sic jussus ab alto, Non propriam spem, nec speciem virtute vacantem, Exemplo vituli passurum in corpore Christum; Qui juga dura ferens humeris, temonis aratro Fortiter abrupit sua pectora vomere ferri, Infundens sulcis animae sui sanguinis undam: Nam templi vasa haec designant corpora nostra.
 [1075B]   Ex numero tanto decretum regis iniquum Contempsere pii, quorum data corpora flammis, Tradere se poenis potius pro nomine magno, Quam genibus nixi simulacro pandere palmas: Jam praeclara fides, jam spes super omnia fulgens Extinxit rabidos ignes, et vicit iniquos.
 [1055B]   Sic postea demens Amplius aggressus, desperatissimus hostis, Infudit mentes hominum caligine mersas; Oblitos Dominum, docuit spem linquere certam, Idola vana sequi, turbam sibi fingere divum; Sortes, auguria, stellarum nomina falsa, Nascentum geneses constringere, posse videre Extorum inspiciis, resque exspectare futuras; Terribilis magicae refugarum audacia ductos, Confictam molem mirantes, spernere vitam, Impulit in praeceps, scelerata insania mersos, Sanguine gaudentes, homicidia saeva minari, [1055B] Corpore in alterius tunc carnis vulnus amare; Ardentes etiam, calida dulcedine captos, Foedera naturae transcendere, corpora munda Complexu infando sexum maculare virilem; Foemineos usus vulgi contamine mixtos Illicitos; castosque sinus, generique dicatos, In coitum obscoenum pro luxu suasit haberi.
 [1073A]   Occurrit primo charum sibi pectore pignus: Nulli sperata cecidit quod sorte repente, Promissum ut staret, solvit pia jura parentis, Peccati votum violenta mente coperuit Immanis timor orbatae solatia vitae Pro scelere obtinuit famam, pro crimine laudem, Necnon Sansonis super omnia corpora vires, Spiritus hoc donum capiti concessa potestas, [1073B] Pro populo solus, nullo mucrone, nec armis, Os retinens asini, prostravit corpora mille: Vincula nulla virum vinctum potuere tenere; Gloria sed postquam captivi mota recessit, Occidit, atque hostes victus sua morte redemit.
 [1086A]   Nunc vero delectus adest connubia adire, Ut semper fuit, quem junxit certa propago, Nascuntur gentes et vix numerabile vulgus, Accipiunt animas nascentum corpora viva; Nec Paulum decuit, quamvis pro tempore quosvis Hortari, velut ipse fuit, pari sorte manere, Temporis angusti cernens instantia multa; Nam teneras alias aetates nubere jussit, [1086B] Nec se fraudari, sed debita reddere pacto.
 [1073B]   Occurrit primo charum sibi pectore pignus: Nulli sperata cecidit quod sorte repente, Promissum ut staret, solvit pia jura parentis, Peccati votum violenta mente coperuit Immanis timor orbatae solatia vitae Pro scelere obtinuit famam, pro crimine laudem, Necnon Sansonis super omnia corpora vires, Spiritus hoc donum capiti concessa potestas, [1073B] Pro populo solus, nullo mucrone, nec armis, Os retinens asini, prostravit corpora mille: Vincula nulla virum vinctum potuere tenere; Gloria sed postquam captivi mota recessit, Occidit, atque hostes victus sua morte redemit.
 [1068B]   Credunt interitu qui non sua corpora solvi, Non credunt Domino, sua qui vult mersa levare, Aut nolle praestare bonum, neque posse potentem Dicunt, ignari quanto de crimine lactent, Infirmas ausi caussas praeponere morti.

000-00-00 Serial Number=0171903670
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0193C]   Certe, ne per omnia evagemur; qui suscitavit Christum, suscitaturus est et mortalia corpora nostra; jamque alius erit suscitator quam Pater mortuus, et Pater suscitatus, si Christus qui est mortuus, Pater est.

000-00-00 Serial Number=0110795975
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0574A]   Ex incorporalibus corpora aedificat, gravia, levia, sublimantia atque vergentia, coelestia atque terrena; tum ipsam coelorum semptemplicem scenam solio desuper [0574B] suo finit; unde et sabbatum dictum, ab hebdomade sedis suae; et Ogdoas mater Achamoth, ab argumento Ogdoadis primogenitalis.

000-00-00 Serial Number=0793081462
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0522A]   [0522A] Quasi non, quaecumque ratio praeest animarum humanarum in corpora reciprocandarum, ipsa exigat illas in eadem corpora revocari; quia hoc sit revocari, esse quod fuerant.
 [0523A]   Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine stabili materia, id est carne; et quod omnino de judicio Dei pati debent animae, non sine carne meruerunt, intra quam omnia egerunt.
 [0522A]   [0522A] Quasi non, quaecumque ratio praeest animarum humanarum in corpora reciprocandarum, ipsa exigat illas in eadem corpora revocari; quia hoc sit revocari, esse quod fuerant.

000-00-00 Serial Number=0186837792
Carmen De Jona Et Ninive Reditus in Auctori Indicem  
 [1114A]   Huic fluctus, illinc flatus redduntur amici, Securamque viam placida signante carina, Candida caeruleo florent vestigia sulco, Nautae tum Domino laeti venerando timorem Sacrificant grates Navigat et vates alio susceptus Jonas [1113A] Navigio fluctumque secat sub fluctibus imis, Sisara velificans, anima inspirata ferina, Conclusus, neque tinctus aquis, maris intimus exter [1114A] Inter semesas classes resolutaque corpora putri Digesta, sua jam vel va.

000-00-00 Serial Number=0871230423
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0644D]   Imo etiam Carpocratis animarum recorporationem, qua toties volebat animam in corpora revocari, quoties minus de delictis satisfecisset; qui etiam Heliae reditum frustra pro se interpretatus sit .
 [0693A]   Quod si qui, ut Plato, perinde non putat duas animas in unum convenire, sicut nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora in foetibus, verum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso; verum et septenarii spiritus, ut in Magdalena; et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate substantiae, quam spiritus nequam ex diversitate naturae.
 [0653A]   [0653A] Fortassean extruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint, et quidem plures corpus animae vindicantes, nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaüs, et peripatetici ejus, ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit; sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam, pene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt.
 [0750A]   Atquin in resurrectionis exemplis, cum Dei virtus, sive per Prophetas, sive per Christum, sive per Apostolos in corpora animas repraesentat, solida et contrectabili, et satiata veritate, praejudicatum est hanc esse formam veritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem incorporalem praestigias judices.
 [0656A]   Tale aliquid, opinor, ei accidit, cum duo in unum corpora negavit, alienatus a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non singula quotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt.
 [0656A]   Tale aliquid, opinor, ei accidit, cum duo in unum corpora negavit, alienatus a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non singula quotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt.
 [0709A]   Et se quidem finxit summum patrem, illam vero injectionem suam primam, qua injecerat angelos et archangelos condere: hujus eam propositi [0709A] compotem exilisse de patre, et in inferiora desultasse; atque illic praevento patris proposito, angelicas potestates genuisse, ignaras patris, artificis mundi hujus; ab his vero per invidiam retentam, ne digressa ea alterius genimina viderentur; et idcirco omni contumeliae addictam, ut nusquam discedere depretiatam liberet, humanae quoque formae succidisse, velut vinculis carnis coercendam; ita multis aevis per alios atque alios habitus foemininos volutatam, etiam illam Helenam fuisse, exitiosissimam Priamo, et Stesichori postea oculis, quem et excaecasset ob convicium carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; proinde migrantem eam de corporibus in corpora, postrema dedecoratione, sub titulo prostitisse Helenam viliorem: [0709B] hanc igitur esse ovem perditam, ad quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata ea et revecta, nescio humeris an foeminibus, exinde ad hominum respexerit salutem, quasi per vindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus; quibus fallendis, et ipse configuratus aeque, et hominibus hominem ementitus, in Judaea quidem filium, in Samaria vero patrem gesserit.
 [0693A]   Quod si qui, ut Plato, perinde non putat duas animas in unum convenire, sicut nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora in foetibus, verum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso; verum et septenarii spiritus, ut in Magdalena; et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate substantiae, quam spiritus nequam ex diversitate naturae.
 [0746B]   Nostri autem illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione animas, in quibus decesserunt.
 [0656B]   Universa conditio testabitur, corpora de corporibus processura jam illic esse, unde procedunt: secundum sit necesse est, quod ex alio est: nihil porro ex alio est, nisi dum gignitur: sed tunc duo sunt.
 [0701A]   Singulorum ergo corporum animas, ut singulas [0701A] in singula corpora reverti oportuerat.
 [0658A]   Aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam, quia, digressa ea, graviora efficiantur corpora defunctorum, cum leviora esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima corpus.
 [0748C]   Corpora denique videbantur Pharaoni et Aegyptiis magicarum virgarum dracones, sed Moysi veritas mendacium devoravit (Exod.
 [0659A]   Et tamen non inconstanter profitebimur, solemniora quaeque, et omnimode debita corpulentiae, adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantivum, longitudinem dico, et latitudinem, et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi.
 [0722A]   Sed nec refrigescentiam admittam, aut marcorem aliquem caloris, cum adeo corpora somno concalescant, ut dispensatio ciborum per somnum non facile procederet calore properabili, et rigore tardabili, si somno refrigeraremur.
 [0708A]   Deus itaque judicabit plenius, quia extremius, per sententiam aeternam tam supplicii quam refrigerii, nec in bestias, sed in sua corpora revertentibus animabus: et hoc semel, et in eum diem quem solus Pater novit, ut pendula expectatione sollicitudo fidei probetur; semper diem observans, dum semper ignorat; quotidie timens, quod quotidie sperat.
 [0663B]   Denique, si separas spiritum et animam, separa et opera: agant in discreto aliquid ambo, seersum anima, scorsum spiritus: anima sine spiritu vivat, spiritus sine anima spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et vita conveniant.
 [0750A]   Sed etsi quasdam revocavit [0750A] in corpora Dei virtus, in documenta juris sui, non idcirco communicabitur fidei, et audaciae magorum, et fallaciae somniorum, et licentiae poetarum.
 [0712B]   Si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro, [0712B] aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum; ut aut caro animae, aut anima carni insculperet sexum: quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas viriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem, ut posteriorem, ab anima facit accipere sexum.
 [0746B]   Aetatem enim non potest capere sine corpore; quia per corpora operantur aetates.
 [0644C]   Etiamsi ita sit, singulas animas in singula corpora reverti oportere; eadem aetate, eisdem institutis, ingeniis, artibus, et ex omni gente, sexu, dignitate; quod tamen ipse Pythagoras non admisit.

000-00-00 Serial Number=0658567667
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0669A]   Tota die ad hanc partem zelus fidei perorabit, ingemens christianum ab idolis in Ecclesiam venire, de adversarii officina in domum Dei venire, attollere ad Deum patrem manus matres idolorum, his manibus adorare quae foris adversus Deum adorantur, eas manus admovere corpori Domini, quae daemoniis corpora conferunt.

000-00-00 Serial Number=0462510526
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1092A]   Idcirco Dominus solus, cui summa potestas, [1092A] Altum in praecelsis habitans in saecula lumen, Praesentisque memor, quoque praescius ante futuri, Progeniem meriti decretum servat in aevum, Et cunctas animas, tum corpora tarda gubernans, Quae ratione movent hominem per multa vagantem; Ut primum positi membrorum pondera cedunt; Terrenisque leves resolutis nexibus ibunt, Ac proprias capient diversis partibus oras Ast alias laetis revocari protinus auris, Servari penitus decretae ad praemia legis, Dum motis iterum revirescant corpora membris.
 [1092A]   Idcirco Dominus solus, cui summa potestas, [1092A] Altum in praecelsis habitans in saecula lumen, Praesentisque memor, quoque praescius ante futuri, Progeniem meriti decretum servat in aevum, Et cunctas animas, tum corpora tarda gubernans, Quae ratione movent hominem per multa vagantem; Ut primum positi membrorum pondera cedunt; Terrenisque leves resolutis nexibus ibunt, Ac proprias capient diversis partibus oras Ast alias laetis revocari protinus auris, Servari penitus decretae ad praemia legis, Dum motis iterum revirescant corpora membris.
 [1093A]   Igneus his vigor est, rutilantia corpora, coeli Vis divina micat, hinc totus murmurat orbis, Hinc trepidans penitus, vel quanta est, terra remugit, Parturiens homines, quos reddere jussa docebit.
 [1093B]   Sic veniente Deo,sonitus cum voce potentis; Omnia continuo ruptis per regna sepulcris, Omnis humus latis effundit hiatibus ossa, [1093B] Viventesque patens populos eructat arena, Haerent membra comis, nectunturque ossa medullis, Consertique regunt spirantia corpora nervi, Et simul infuso motantur sanguine venae, Dimissisque cavis, animae redduntur apertis, Organa quaeque sua repetunt surgentia parte.
 [1093C]   Ipse sedens Dominus, sublimi lumine clarus, Atque potens cunctis micat in virtutibus ignis, Excelsoque throno coelestis sede coruscat; Martyribus septus, numero candente virorum, Delectisque suis comitatus vatibus exstat, Clara quibus niveis effulgent corpora stolis.
 [1097B]   Obstupuere quidem plures patuisse sepulcra, Et cerni in clara praemortua corpora luce; Miratique pios sermones, dulcia dicta, Ipsa voce suas tendunt ad sidera palmas, Gratanturque Deo, et victori talia Christo, Illos non tumulos certum est repetisse silentes, [1097C] Amplius aut terrae retineri viscere clausos; Relliqua sed recubat nunc turba cubilibus imis; [1098A] Ille dies donec, completo tempore, magnus Adveniat.

000-00-00 Serial Number=0490318179
De Pallio Reditus in Auctori Indicem  
 [1048B]   Praecidam gulam, qua Hortensius orator primus pavum cibi caussa potuit occidere: qua Ausidius Lurco primus sagina corpora vitiavit, et coactis alimentis in adulterinum provexit saporem: qua Asinius Celer mulli unius obsonium sex sestertiis [1049A] detulit: qua Aesopus histrio ex avibus ejusdem pretiositatis, ut canoris et loquacibus quibusque, centum millium patinam confiscavit.

000-00-00 Serial Number=0275486529
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0987A]   Reliquas autem libidinum furias impias et in corpora et in sexus ultra jura naturae non modo limine, verum omni Ecclesiae tecto submovemus; quia non sunt delicta, sed monstra.
 [1011B]   Et ideo: Non scitis corpora vestra membra Christi (Ibid.
 [1028B]   Contaminata potius corpora revocabis quam cruentata?

000-00-00 Serial Number=0751707554
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0859A]   Neque enim carnem praecipit deponamus, sed quae et alibi carnalia ostendit; opera, non corpora accusans, de quibus et hic subjicit: Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque ad proximum suum, quoniam membra alterutrum sumus.
 [0860A]   Si enim, inquit, spiritus ejus qui suscitavit Jesum, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum a mortuis, suscitabit et mortalia corpora vestra, propter [0860B] inhabitantem spiritum ejus in vobis; ut et si animam quis corpus mortale praesumpserit, cum hoc et carnem negare non possit, carnis quoque resuscitationem cogatur agnoscere, secundum ejusdem status communionem.
 [0863A]   Haec erunt corpora nostra, quae Romanos obsecrat exhibere hostiam vivam, sanctam, placibilem Deo.
 [0870A]   Qui hi, nisi qui ante corrupti, id est, corpora, id est, caro et sanguis?
 [0872A]   Alia solis gloria, id est, Christi; et alia lunae, id est Ecclesiae; et alia stellarum, id est seminis Abrahae; et stella enim a stella differt in gloria; corpora terrena et coelestia, Judaeus scilicet et Christianus.
 [0872A]   Caeterum, si non figurate, satis vane mulorum et milvorum carnes, et corpora coelestium luminum apposuit humanis, non pertinentia ad conditionis comparationem, sicut nec ad resurrectionis consecutionem.
 [0865A]   Quid et ipsos baptizari, ait, si non quae baptizantur corpora resurgunt?
 [0795C]   Sed et Platonici immortalem animam e contrario reclamant: imo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem [0796A] affirmant; etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo; ut Euphorbus in Pythagoram, Homerus in pavum recenseantur.
 [0808B]   Verum interim et in illis literis Paulus est, cum stigmata Christi in corpore suo portat; cum nostrum, ut Dei templum, vitiari vetat; cum corpora nostra membra Christi facit; cum monet tollere et magnificare Deum in corpore nostro.
 [0821B]   Adeo autem non omnia imagines, sed et veritates; nec omnia umbrae, sed et corpora: ut in ipsum quoque Dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur.
 [0834B]   Proinde enim et corpora medicata condimentis sepulturae, mausoleis et monumentis sequestrantur, processura inde cum jusserit Dominus.
 [0848A]   Denique cum dicit: ne miremini, quod veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei; et procedent, qui bona fecerunt, in vitae resurrectionem; qui mala, in resurrectionem judicii; nemo jam poterit aliud mortuos interpretari, qui sint in monumentis, nisi corpora et carnem; quia nec ipsa monumenta aliud, quam cadaverum stabula.
 [0856B]   Si omnes, et totos: [0856B] si totos, et interiores et exteriores, id est, tam animas quam et corpora: Uti unusquisque, inquit, reportet per corpus secundum quae gessit, bonum, seu malum.

000-00-00 Serial Number=0515366256
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0645A]   Haec muneris origo, sed paulatim provecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem, quia ferrum voluptati satis non faciebat nisi et feris humana corpora dissiparentur.
 [0653B]   Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exsultet, nisi totum pudorem in faciem omnium intentet; et qui filiae virginis ab omni [0653B] spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat; et qui in plateis litem manu agentem aut compescit, aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat; et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphiteatro derosa et dissipata, et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat.
 [0654A]   Etenim ipsi actores et administratores spectaculorum, quadrigarios, scenicos, xysticos, arenarios illos amentissimos, quibus viri animas, foeminae, aut illi etiam, corpora sua substernunt, propter quos in ea committunt quae reprehendunt, ex eadem arte, quam magnifaciunt, deponunt, imo manifeste damnant ignominia et capitis minutione, arcentes curia, rostris, senatu, equite, caeterisque honoribus omnibus simul ac ornamentis quibusdam.
 [0661A]   Praeterea sapientes illos philosophos coram discipulis suis una conflagrantibus erubescentes, quibus nihil ad Deum pertinere suadebant, quibus animas aut nullas, aut non in pristina corpora redituras affirmabant, etiam poetas non ad Rhadamanti, nec ad Minois, sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes?

000-00-00 Serial Number=0584924817
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0899A]   XI, 8, 10), scilicet quos legimus a Deo et coelo excidisse ob concupiscentiam foeminarum; quis praesumere potest tales angelos, maculata jam corpora et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non ad virgines potius exarserint, quarum flos etiam humanam libidinem excusat?

000-00-00 Serial Number=0482145131
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1127D]   Et 36, ubi addit ex consequenti auctor constituisse eum ante [1127D] corpora animas viriles ac muliebres.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»