TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Corporis' [158]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0897594512
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0626A]   Igitur, si tantum terrenae gloriae licet de corporis et animi vigore, ut gladium, ignem, crucem bestias, tormenta contemnant, sub praemio laudis humanae, possum dicere, modicae sunt istae passiones [0626B] ad consecutionem gloriae coelestis et divinae mercedis.
 [0624A]   Proinde vos, benedicti, quodcumque hoc durum est, ad exercitationem virtutum animi et corporis deputate.

000-00-00 Serial Number=0134895325
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0584C]   Si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex vobis Regulus pepigit, attamen jam ignis contemptus evasit, ex quo se quidam proxime vestiendum incendiali tunica ad certum usquequaque locum auctoravit.

000-00-00 Serial Number=0117267787
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0139C]   Quinam hi solius corporis interemptores, nisi praesides et reges supradicti?
 [0121A]   Magnum de modico malum scorpios terra suppurat: tot venena, quot genera; tot pernicies, quot et species; tot dolores, quot et colores, Nicander scribit et pingit: et tamen unus omnium violentiae gestus nocere de cauda; quae cauda erit, quodcumque de postumo corporis propagatur, et verberat.
 [0141A]   Sciebat enim a confusione vel maxime formari negationem: mentis statum in fronte consistere; priorem esse pudoris, quam corporis plagam.

000-00-00 Serial Number=0024825692
Adversus Hermogenem Reditus in Auctori Indicem  
 [0232B]   Et si quis discipulorum tuorum voluerit argumentari, quasi infinitatem aevo, non modo corporis intelligi velis: atquin corporaliter infinitam, corporaliter immensam et incircumscriptam, sequentia ostendunt.
 [0230B]   Cum substantiva res non sit, quia nec corporalis; sed accidens si forte, substantiae et corporis, ut actus, et pulsus, ut lapsus, ut casus, ita et motus.

000-00-00 Serial Number=0925626099
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0510B]   Etenim aliam substantiam in homine non video post spiritum et animam, cui vocabulum corporis accommodetur, praeter carnem.
 [0409A]   Si enim non erat veritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res vacua, non posset.
 [0460C]   Professus itaque se concupiscentia concupisse edere Pascha ut suum [indignum enim ut quid alienum concupisceret Deus], [0460C] acceptum panem, et distributum discipulis, corpus illum suum fecit, Hoc est corpus meum dicendo, id est, figura corporis mei.
 [0491C]   Porro, si resurrectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam corpus, corporis erit resurrectio.
 [0495C]   Cujus ille ordo in dissolutione, ejus et hic in resurrectione corporis, scilicet sicut et granum.
 [0510B]   Hanc totiens in corporis nomine intelligens, quotiens non nominatur; multo magis hic, cum quae dicitur corpus, suo nomine appellatur.
 [0412A]   Non vulva, licet virginis, tamen foeminae, coagulatus; et si non semine, tamen ex lege substantiae corporalis, ex foeminae humore: non caro habitus ante formam: non pecus dictus [0411C] post figuram: non decem mensim cruciatu [0412A] deliberatus: non subita dolorum concussione cum tanti temporis coeno per corporis cloacam effusus ad terram: nec statim lucem lacrymis auspicatus, et primo retinaculi sui vulnere: nec multum ablutus: nec sale et melle medicatus: nec pannis jam sepulturae involucrum initiatus: nec exinde per immunditias inter sinus volutatus, molestus uberibus, diu infans, vix puer, tarde homo: sed de coelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et virtus, et Deus tantum.
 [0501B]   Nam et interiorem hominem nostrum renovari de die in diem dicens, hic utrumque demonstrat, et corporis corruptionem ex vexatione tentationum, et animi renovationem ex contemplatione promissionum.
 [0461B]   Itaque consistit probatio corporis de testimonio carnis; probatio carnis, de testimonio sanguinis.
 [0259A]   Nam hoc turpius, si et mentitus est substantiam corporis, qui et maledictum in se Creatoris admisit, ligno suspensus.
 [0461A]   Sic et in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum, substantiam corporis confirmavit.
 [0342A]   Cum propterea nec corporis susceperit veritatem, ne Christus Creatoris crederetur?
 [0490B]   Possum dicere, ipsum qui corporis nostri per multa et diversa membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eumdem et corporis humani, et Spiritus Sancti Dominum ostendi, qui meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque, omnibus charismatibus praeponenda, Apostolum instruxerit principali praecepto, quod probavit et Christus: Diliges Dominum de totis praecordiis, et totis viribus, et tota anima tua, et proximum tibi tanquam teipsum .
 [0490B]   Possum dicere, ipsum qui corporis nostri per multa et diversa membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eumdem et corporis humani, et Spiritus Sancti Dominum ostendi, qui meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque, omnibus charismatibus praeponenda, Apostolum instruxerit principali praecepto, quod probavit et Christus: Diliges Dominum de totis praecordiis, et totis viribus, et tota anima tua, et proximum tibi tanquam teipsum .
 [0466C]   De corporis autem veritate quid potest clarius?
 [0403B]   Illius autem peccatricis foeminae argumentum eo pertinebit, ut cum pedes Domini osculis figeret, lacrymis inundaret, crinibus detergeret, unguento perduceret, solidi corporis veritatem, [0403C] non phantasma inane tractaverit.
 [0501C]   Et rursus: Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus quod gravemur, nolentes exui, sed superindui.
 [0360D]   XXII Lucae, de die Paschae electo ad Passionem, venditione ac proditione Judae, et de distributione corporis et sanguinis Christi.
 [0461A]   Non intelligens veterem fuisse istam figuram corporis Christi dicentis per Hieremiam (Jerem.
 [0510B]   [0510B] Nam et animam posuit et corpus, tam duas res quam diversas: licet enim et animae corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus; cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet anima suum vocabulum proprium, non egens communi vocabulo corporis; id relinquitur carni, quae non nominata proprio, communi utatur necesse est.
 [0380B]   Quod si et auctoritas divina, et rerum natura, et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio est et hic interpellandi quam brevissime de substantia corporis adversus phantasmata Marcionis.
 [0461A]   Aut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere pro nobis.
 [0432C]   Quis nollet curam nos agere animae de victu, et corporis de vestitu, nisi qui ista homini ante prospexit, [0432C] et exinde praestans, merito curam eorum, tanquam aemulam liberalitatis suae, prohibet; qui et substantiam ipsius animae accommodavit potiorem esca, et materiam ipsius corporis figuravit potiorem tunica; cujus et corvi non serunt, nec metunt, nec in apothecas condunt, et tamen aluntur ab ipso; cujus et lilia et foenum non texunt, nec nent, et tamen vestiuntur ab ipso; cujus et Salomon gloriosissimus nec ullo tamen flosculo cultior?
 [0520C]   Sicubi autem et Ecclesiam corpus Christi dicit esse, ut hic ait, Adimplere se reliqua pressurarum Christi in carne, pro corpore ejus quod est Ecclesia; non propterea et in totum mentionem corporis tranferes a substantia carnis.
 [0432B]   Quis nollet curam nos agere animae de victu, et corporis de vestitu, nisi qui ista homini ante prospexit, [0432C] et exinde praestans, merito curam eorum, tanquam aemulam liberalitatis suae, prohibet; qui et substantiam ipsius animae accommodavit potiorem esca, et materiam ipsius corporis figuravit potiorem tunica; cujus et corvi non serunt, nec metunt, nec in apothecas condunt, et tamen aluntur ab ipso; cujus et lilia et foenum non texunt, nec nent, et tamen vestiuntur ab ipso; cujus et Salomon gloriosissimus nec ullo tamen flosculo cultior?
 [0495B]   Jam enim praedicavit resurrecturum esse corpus) de corporis qualitate tractari.
 [0461B]   [0461B] Nullius enim corporis sanguis potest esse, nisi carnis.
 [0489A]   XXII) in Evangelio probavimus corporis et sanguinis dominici veritatem, adversus phantasma Marcionis.
 [0495A]   Defensa etenim resurrectione quae negabatur, consequens erat de qualitate corporis retractare, quae non videbatur.
 [0506C]   Item, si corpus quidem mortuum propter delictum (adeo non animae, sed corporis mors est), spiritus autem vita propter justitiam; ei utique obveniet vita propter justitiam, cui mors obvenit propter delictum, id est corpori.
 [0348A]   Sic enim Deus in Evangelio quoque vestro revelavit panem corpus suum appellans, ut et hinc jam eum intelligas corporis sui figuram pani dedisse, cujus retro corpus in panem Prophetes figuravit, ipso Domino hoc sacramentum postea interpretaturo.
 [0342B]   Si enim Christus unctus est, ungui utique corporis passio est.
 [0495B]   Porro et ex his manifestissime obducitur, quae Apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos qui dicunt, Quomodo resurgent mortui?
 [0332B]   Si enim tangendo aliquem liberavit [0332B] a vitio, vel tactus ab aliquo; quod corporaliter actum est, non potest vere actum credi sine corporis ipsius veritate.
 [0501C]   Haec enim ad mortis metum, et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestius, cum subjicit: Ingemere [0501C] nos de isto tabernaculo corporis terreni, quod de coelo est superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi; id est, recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus.
 [0495C]   Seminationem denique vocavit dissolutionem corporis in terram, quia seritur in corruptela, resurgit in honestatem et virtutem.
 [0461B]   Nam et si qua corporis qualitas non carnea opponetur nobis, certe sanguinem nisi carnea non habebit.
 [0486B]   Plane nullo, si phantasma fuit Christus, nec habuit ullam substantiam corporis, quam pro nostris corporibus dependeret.

000-00-00 Serial Number=0790302515
Adversus Marcionem Libri Quinque Reditus in Auctori Indicem  
 [1056A]   Turba prophetarum tectis sapientia verbis Spiritu deque Dei praesaga voce loquentum Publice non audens Dominum maledicere nude, Secreto ingenio sperans se posse latere; Tandem lux animae carnis captiva tenetur, Desperatorum certat spes fortior hoste, Ipse figurator, renovator corporis ipse; Gloria vera Patris, Dei Filius, unicus Auctor, Judex et Dominus venit, rex inclytus orbis, Oppressis veniam dare promptus, solvere vinctos, Cujus amicitia auxilio, patientia poenae, Et Deus et renovatus homo miscetur in unum.
 [1067C]   Veritas ipsa suis exemplis usa refulget; Nec cupit ex alieno acres ostendere gressus: Pauperis hoc opus est, propriae virtutis egeni: Haec Paulus docuit magnus mysteria docta, Scilicet in Christo esse decus, tuum, Ecclesia, cernens [1067C] Hujus de latere, ligno pendentis in alto Corporis exanimi sanguis manavit et humor.
 [1070A]   Non aliud corpus dari, sed prius illud inermem Undique regno Dei lato circumdari totum, Momento aspectus oculi mutabitur, inquit, Ut rufae cerae facies dispanditur herba, Et mutat proprium candenti sole colorem: Sic eadem caro fulgenti de gloria sumens, Gaudebit semper gaudens et morte carebit, Devictum clamans crudelem corporis hostem, Glutitam mortem, fortis victoria Christus, [1070B] Ingentes Deo summa ferens ad sidera laudes.
 [1084B]   Sic errant, et dictorum sic facta retorquent, Qui falsas finxere vias; Dominumque Deumque Aeternum regem, qui tantum protulit orbem, Detrectant; aliud quaerunt sub nomine ficto; [1084B] Mentibus orbati, quas amisere furentes; Externum legi Christum affirmare volentes, Nec mundi Dominum, carnis neque velle salutem, Nec virtute Patris, factorem corporis ipsum; Quos obturatis fugiendum est auribus ultro, Ne sermone suo maculent innoxia corda.
 [1080B]   [1080B] Hanc et per vitulam manifestat victima caussam, Sanguine de cujus pro plebe piacula sumens Intra velamen primus levita ferebat, Castrorum extra fores corpus jussuque cremavit, Cujus de cinere mundabat corpora lapsa Hoc Dominus noster, qui nos sua morte redemit, Extra castra, volens populi vim passus iniqui, Implevit legem, factis praedicta probando, Qui vere mundat plebem contamine plenam, Omnia concedens, quasi dives corporis auctor, Intra velamen coeli cum sanguine gressus, Effundit quem pro multorum mortibus unus.
 [1080A]   Ipse Dei templum verum, non ante dicatum, Namque suo socios homines sibi sanguine fecit Atque sacerdotes voluit sui corporis esse, Ipse patris summi perfectus jure sacerdos.
 [1072B]   Attamen ex multis paucorum dicere vitam, Corporis explendi verborum postulat ordo.
 [1076A]   Hunc Paulus, praelectus apostolus in vice missus, In coelos raptus vidit quoque; missus ab illo, Barnaba cum comite, sociisque prioribus, uno Foedere conjunctis, per gentes tradit ubique Esse caput Christum, sunt cujus Ecclesia membra, Corporis ipse salus, membrorum vita perennis; Ipse caro factus, pro cunctis ipse peremptus, Ipse resurrexit primus, spes una salutis; Discipulisque suis formam dedit: hi simul omnes Indignas varie poenas pro nomine passi.

000-00-00 Serial Number=0182540357
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0376A]   Quae licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus ac concupiscentiis evigorata, [0376B] licet falsis diis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valetudine, et sanitatem suam patitur, DEUM nominat, hoc solo nomine, quia proprio [0377A] Dei veri: DEUS MAGNUS, DEUS BONUS, et QUOD DEUS DEDERIT, omnium vox est.
 [0392A]   Sed quoniam edidimus, antiquissimis Judaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam, quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque; fortasse an hoc nomine de statu ejus retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus, neque de solemnitatibus dierum, neque de ipso signaculo corporis, neque de consortio nominis cum Judaeis agimus, quod utique oporteret, si eidem [0392B] Deo manciparemur?
 [0520B]   Mirum quoque, quod Philosophis incredibilia docentibus credant, magis credibilia apud Christianos damnent; quod luculenter admodum exsequitur in resurrectionne et restauratione carnis seu corporis humani, opposita brutae Laberii Pythagoraeque animarum metempsychosi.

000-00-00 Serial Number=0984525561
Carmen De Jona Et Ninive Reditus in Auctori Indicem  
 [1112A]   Jamque illic imo exoriens de gurgite cetus Squamosum e conchis evolvere corporis agmen, Urgebat proprios concusso marmorefluctus [1112B] Sponte sua praedam rapiens, quam puppis ab arce Provolutatam limosis faucibus hausit, Viventemque dapem longam percepit in alvum, Cumque viro coeli rabiem pelagique voravit.

000-00-00 Serial Number=0829973757
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0654B]   Enim vero, si ab alio moveri corporis est, quanto magis movere aliud?
 [0657A]   Si enim non haberet anima corpus, non caperet imago animae imaginem corporis: nec mentiretur de corporalibus membris Scriptura, si non erant.
 [0657A]   Quid est autem illud quod ad inferna transfertur post divortium corporis?
 [0695A]   Tunc si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis quoque discernenda sunt tempora, pro statu ordinis; et quando collocabitur corporis semen, [0695B] quando animae; imo si tempora seminum dividentur, et materiae diversae habebuntur, ex distantia temporum.
 [0724A]   Sed et illa sic patitur, ut alibi agere videatur, dissimulatione praesentiae futuram absentiam ediscens; et tamen interim somniat, nec quiescit, nec ignavescit omnino, nec naturam immortalitatis servam sopori addicit: probat se mobilem semper; terra, mari, peregrinatur, negotiatur, agitatur, laborat, ludit, dolet, gaudet, licita atque inlicita persequitur: ostendit quod sine corpore etiam plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed   nihil ominusnecessitatem habeat rursus corporis agitandi.
 [0658B]   Caeterum est invisibilis [0658B] anima, et pro conditione corporis sui, et pro proprietate substantiae, et pro natura etiam eorum quibus invisibilis esse sortita est.
 [0644D]   Reversus inde ad prius institutum, etiam sexum animae et corporis simul oriri tradit .
 [0695A]   Recogita enim de novissimis prima, si mors non aliud determinatur, quam disjunctio corporis animaeque; contrarium morti vita non aliud definietur, quam conjunctio corporis animaeque.
 [0659A]   [0658C] Cum animae corpus adserimus propriae qualitatis [0659A] et sui generis, jam haec conditio proprietatis de caeteris accidentibus corpulentiae praejudicavit, aut haec adesse ei quam corpus ostendimus, sed et ipsa sui generis, pro corporis proprietate; aut et si non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae.
 [0645A]   Pubertatem quoque, uti in corpore, ita et anima, simul exsurgere suggestu sensuum; et etiam ciborum concupiscentiam esse in anima, sed necessitate [0645A] corporis, non sui proprietate, ne quis hinc mortalem credat.
 [0737B]   Alia est autem ratio pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam corporis nomine aversatrix quod et ipsum homo non utique mereatur, poenali exitu impendi.
 [0661A]   Sic et effigiem de sensu jam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter humanam, et quidem ejus corporis quod unaquaeque circumtulit.
 [0751A]   Mentior, si [0751A] non de ipsis cruciatibus corporis et gloriari et gaudere sola consuevit.
 [0661A]   Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat: Recogita enim, cum Deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum, et per universa corporis spatia diffusum, simulque divina aspiratione densatum, omni intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut in forma gelasse.
 [0736A]   Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque.
 [0750C]   Quotiens item corpore adflicto furtivum sibi anima gaudium exquirit, et a corporis importuna tunc societate secedit!
 [0670A]   Asclepiades etiam illa argumentatione vectatur, quod pleraque animalia, ademptis eis partibus corporis, in quibus plurimum aestimatur principale consistere, et insuper vivant aliquatenus, et sapiant nihilominus, ut muscae, et vespae, et locustae, si capita decideris; ut caprae et testudines, et anguillae, si corda detraxeris: [0670B] itaque principale non esse: quod si fuisset, amisso cum suis, vigor animae non perseveraret.
 [0710A]   V), detrusa identidem in carcerem corporis.
 [0671A]   Sed plures et philosophi adversus Dicaearchum, Plato, Strato, Epicurus, Democritus, Empedocles, Socrates, Aristoteles; et medici adversus Andream et Asclepiadem, Herophilus, Erasistratus, Diocles, Hippocrates, et ipse Soranus; jamque omnibus plures christiani, qui apud Deum de utroque [0671A] ducimur, et esse principale in anima, et certo in corporis recessu consecratum.
 [0740B]   Perinde auriga corporis spiritus animalis, deficientis vectaculi nomine, non suo, deficit, opere decedens, non vigore; actu elanguens, non statu: constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere cessat, non quia esse.
 [0741B]   III, 16) Dei templum, cum in Christo est; sed interim animam consepto suo obstruit, et obscurat, et concretione carnis infaecat; unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est, procul [0741B] dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum, ad meram et puram et suam lucem statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit, et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens, ab imaginibus ad veritates: tunc et enuntiat quae videt, tunc exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, vocatoris animarum, Mercurii poetarum.
 [0739B]   Nihilo refert integram abire corporis navem, an dissipatam, cum animae navigatio evertatur.
 [0654B]   Dehinc, si corporis est moveri extrinsecus ab aliquo; ostendimus autem supra moveri animam et ab alio cum vaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, cum ab alio: merito quod movebitur extrinsecus ab alio, secundum exempli propositionem, corpus agnoscam.
 [0671B]   V), qui viderit faeminam ad concupiscendum, jam adulteravit in corde; simul utrumque dilucet, et esse principale in anima, quo intentio divina conveniat, id est, vim sapientialem atque vitalem (quod enim sapit, vividum est), et in eo [0671B] thesauro corporis haberi, ad quem Deus respicit: ut neque extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum, neque per totum corpus ventilari secundum Moschionem, neque in capite concludi secundum Platonem, neque in vertice potius praesidere secundum Xenocratem, neque in cerebro cubare secundum Hippocratem; sed nec circa cerebri fundamentum ut Herophilus, nec in membranulis ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio ut Strato Physicus, nec in tota [0672A] lorica pectoris ut Epicurus.
 [0737A]   Quid, si et ipsius corporis substantia exsuccior?
 [0745C]   Caeterum, quam vanum ut anima corporis justa sustineat, quasi aliquid ex illis ad inferos avehat?
 [0643D]   Etsi autem uniformis anima, foetu tamen ingeniorum multiformem, pro conditione coeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum, et corporis etiam valetudine; ut ne de fati necessitate quid dicatur, de qua suo titulo disseruerit.
 [0737A]   Sed nec modicum quid animae subsidere in corpore est, decessurum quandoque et ipsum, cum totam corporis scenam tempus aboleverit.
 [0644B]   Definiens simul ambas animae corporisque substantias, et concipi, et confici, et perfici .
 [0676C]   Sic enim et Marcion phantasma eum maluit credere, totius corporis in illo dedignatus veritatem.
 [0646A]   Opus autem mortis esse separationem corporis et animae; quantumvis quidam philosophi crediderint, post mortem quasdam animas haerere corporibus.
 [0690A]   Si qua corporis ratio incutit oblivionem, quomodo contrariam ejus admittet recordationem?
 [0646A]   Excedere porro animam, non deficere, dilabentibus paulatim corporis instrumentis, jam clariorem obtutu, ac si de somno emergentem instante morte; utpote, quae tum exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius angeli facie evocatoris animarum.
 [0721A]   Quod si hominis est pati mortem, dissolutricem corporis, et peremptricem sensus; quam ineptum, ut tanta vis ad hominem non pertinere dicatur!
 [0650B]   Sed et medicinam inspexi, sororem, ut aiunt, philosophiae, sibi quoque hoc negotium vindicantem, ut ad quam magis animae ratio pertinere videatur per corporis curam, unde et plurimum sorori refragatur, quod animam quasi coram in domicilio suo tractando magis norit.
 [0694C]   Simulne conflata utriusque substantia corporis animaeque, an altera earum praecedente?
 [0658A]   Aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam, quia, digressa ea, graviora efficiantur corpora defunctorum, cum leviora esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima corpus.
 [0653B]   Vult et Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem parentibus in filios respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum et adfectuum: corporis autem similitudinem et dissimilitudinem capere et animam: itaque corpus similitudini vel dissimilitudini obnoxium.
 [0695A]   Recogita enim de novissimis prima, si mors non aliud determinatur, quam disjunctio corporis animaeque; contrarium morti vita non aliud definietur, quam conjunctio corporis animaeque.
 [0653B]   Vult et Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem parentibus in filios respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum et adfectuum: corporis autem similitudinem et dissimilitudinem capere et animam: itaque corpus similitudini vel dissimilitudini obnoxium.
 [0722A]   Superest, si forte, cum Stoicis, resolutionem sensualis vigoris somnum determinemus, quia corporis solius quietem procuret, non et animae.

000-00-00 Serial Number=0976917744
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1159D]   Pulchre observat: cum finxit Deus hominem de limo terrea, propterea non additum esse, ad imaginem et similitudinem suam, quoniam nunc de corporis formatione dicitur.
 [1146C]   Vel etiam ipsis membris corporis sui, quae ad operandum movet.
 [1160C]   Porro per animam viventem literaliter intelligitur vita corporis; at quidam ex SS.
 [1179D]   XIII, 10, dixit Christus: Qui LOTUS est, non indiget nisi ut pedes lavet; ostendens fortasse, nobis nonnisi uno corporis lavacro seu baptismo opus esse, neque Baptismum semel acceptum deinceps iterari posse.
 [1180A]   Et hi quidem non corporis duntaxat, sed multo magis animae salutem per fidem illam tam vivam consecuti fuerunt, cui jam aliunde ac multoties, a Christo salus adpromissa fuerat, ut Jo.

000-00-00 Serial Number=0173720062
De Carne Christi Reditus in Auctori Indicem  
 [0771B]   Haec omnia terrenae originis signa et in Christo fuerunt: haec sunt quae illum Dei Filium celavere, non alias tantummodo hominem existimatum, quam ex humani substantia corporis.
 [0773B]   Item cum praesumant non carnis, sed animae nostrae solius liberandae caussa processisse Christum; primo, quam absurdum est, ut animam solam liberaturus, id genus corporis eam fecerit, quod non erat liberaturus!
 [0774A]   Denique, adhuc prius retractemus, an isto modo ostendenda fuerit anima, an in totum invisibilem eam retro allegent; utrum quasi incorporalem, an etiam habentem aliquod genus corporis proprii.
 [0774C]   Sed et si incorporalis anima deputetur, ut aliqua vi rationis occulta sit quidem anima, corpus tamen non sit, quidquid est anima; proinde impossibile Deo non erat, et proposito ejus congruentius competebat, nova aliqua corporis specie eam demonstrare, quam ista communi omnium, alterius jam notitiae; ne sine caussa visibilem ex invisibili facere gestisset animam, istis scilicet quaestionibus opportunam, per carnis in illam humanae defensionem.
 [0776C]   Certe enim testa ex argilla unum est corpus, unumque vocabulum, unius scilicet corporis.
 [0780C]   Non quod similitudinem carnis acceperit, quasi imaginem corporis, et non veritatem; sed similitudinem peccatricis carnis vult intelligi; quod ipsa non peccatrix caro Christi, ejus fuit par, cujus erat [0781A] peccatum; genere, non vitio Adae: quando hinc etiam confirmamus eam fuisse carnem in Christo, cujus natura est in homine peccatrix; et sic in illa peccatum evacuatum, quod in Christo sine peccato habeatur, quae in homine sine peccato non habebatur.
 [0790B]   Et si virgo concepit, in partu suo nupsit, ipsa patefacti corporis lege, in quo nihil interfuit, de vi masculi admissi, an emissi, idem illud sexus resignaverit.
 [0757B]   Angelos Creatoris conversos in effigiem humanam, aliquando legisti, et credidisti, et tantam corporis gestasse veritatem, ut et pedes eis laverit Abraham, et manibus ipsorum ereptus sit Sodomitis [0757C] Loth; conluctatus quoque homini angelus toto corporis pondere dimitti desideravit ab eo a quo detinebatur.
 [0757C]   Angelos Creatoris conversos in effigiem humanam, aliquando legisti, et credidisti, et tantam corporis gestasse veritatem, ut et pedes eis laverit Abraham, et manibus ipsorum ereptus sit Sodomitis [0757C] Loth; conluctatus quoque homini angelus toto corporis pondere dimitti desideravit ab eo a quo detinebatur.
 [0758B]   Tamen corporis soliditas erat, quo momento corpus videbatur.
 [0765A]   Constat angelos carnem non propriam [0765A] gestasse, utpote naturas substantiae spiritalis, et, si corporis alicujus, sui tamen generis; in carnem autem humanam transfigurabiles ad tempus, ut videri et congredi cum hominibus possent.

000-00-00 Serial Number=0607910275
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1303C]   Cum saevissima adversus Christianos Caesarum edicta mortem illis quotidie impendentem minitarentur, Tertullianus ad montanismum jam inclinans, ut christianas etiam mulieres, quae gentiles in cultu corporis et luxu imitari non verebantur, ad martyrium expeditius praepararet, duos libros de cultu foeminarum conscripsit, in quibus ostendit se corpus colere, quod omnibus momentis pro Christo perditum velle debeant.
 [1309A]   Ille in auro, et argento, et gemmis, et vestibus deputatur: ista in cura capilli, et cutis, et earum partium corporis, quae oculos trahunt.
 [1319A]   Nam etsi accusandus decor non est, ut felicitas corporis, ut divinae plasticae accessio, ut animae aliqua vestis urbana; timendum tamen est vel propter injuriam et violentiam spectatorum, quae etiam pater fidei Abraham in uxoris suae specie pertimuit, et sororem mentitus Saram, salutem contumelia redemit.
 [1319B]   Nam ubi pudicitia, ibi vacua pulchritudo, quia proprie usus et fructus pulchritudinis luxuria, nisi si quis aliam messem decori corporis arbitratur.
 [1319B]   Dicet aliquis: Quid ergo non, et exclusa luxuria, et admissa castitate, laude formae sola frui et de bono corporis gloriari licet?
 [1321A]   [1321A] Haec utique non ad crudam in totum et ferinam habitudinem insinuandam vobis suggeruntur; nec de bono squaloris et paedoris suademus, sed de modo et cardine et justitia corporis excolendi.
 [1325A]   An et nobis quaedam respectu obediendae gravitatis propter metum debitum Domino detrahuntur siquidem et viris propter foeminas, ut foeminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, etiam colorare canitiem, primam quamque subducere totius corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distinguere, caetera pulveris cujusdam asperitudine laevigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen, cognito Deo adempta placendi voluntate, per luxuriae vacationem [1325B] omnia illa ut otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur.
 [1325B]   Nam quid prodest, faciem quidem frugi et expeditam et simplicitatem condignam divinae disciplinae exhibere, caetera vero corporis laciniosis [1325C] quasi non abutamur.
 [1328A]   Exciderat illi, cum universa nasci juberet, purpureas et coccineas oves mandare: Deus et ipsarum vestium officinas commentus, quae leves et exiles solo pretio [1328A] graves essent; Deus et auri tanta opera produxit, complectendis et distinguendis lapillis; scrupulosa Deus auribus vulnera intulit, et tanti habuit vexationem operis sui et cruciatus infantiae tunc primum dolentis, ut ex illis ad ferrum nati corporis cicatricibus grana nescio quae penderent, quae plane Parthi per omnia quaeque sua bullarum vice inserunt, quanquam et aurum ipsum, cujus vos gloria occupat, cuidam genti ad vincula servire referunt gentilium litterae.

000-00-00 Serial Number=0419048131
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0978B]   Saginentur pugiles et pyctae olympici: illis ambitio corporis competit, quibus et vires necessariae.

000-00-00 Serial Number=0082009077
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1096C]   Huc captiva gemens mittetur turba malorum, Arsurumque nefas, sclerati corporis agmen, Magnus plangor ibi, luctus sociante boatu, [1096D] Et stridor rabidus, ululatus et inde dolentum.

000-00-00 Serial Number=0491502702
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1168A]   Hae sunt verae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem etiam cum lavacro totius corporis aquam sumentes.

000-00-00 Serial Number=0005392432
De Patientia Reditus in Auctori Indicem  
 [1269B]   Usque huc de patientia tandem simplici et uniformi, et tantum in animo constituta; cum eadem etiam in corpore, demerendo Domino [1269B] multipliciter allaboret, utpote quae ab ipso Domino in corporis quoque virtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus invecta cum habitaculo suo.
 [1269B]   Haec patientia corporis precationes commendat, deprecationes affirmat: haec aures Christi Dei aperit, severitatem dispergit, clementiam elicit (Dan.
 [1269B]   Sic ille rex Babylonius, offenso Domino, cum squalore et paedore septenni ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui, et regnum recuperavit, [1269C] et quod optabilius homini est, satis Deo fecit.
 [1270A]   Cum vero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem secundae intinctionis, ad ipsum divinae sedis ascensum, nulla plus illic quam patientia corporis: Si spiritus promptus, sed caro sine patientia infirma (Matth.
 [1270B]   O felicissimum illum quoque, qui omnem patientiae speciem adversus omnem diaboli vim expunxit, quum non abacti greges, non illae in pecore divitiae, non filii uno ruinae impetu adempti, non ipsius denique corporis in ulcere cruciatus a patientia et fide Domino debita exclusit, quem diabolus totis viribus frustra caecidit (Job, I)!
 [1270C]   Neque enim a respectu Dei tot doloribus avocatus ille est; sed constitit nobis in exemplum et testimonium, tam [1270C] spiritu quam carne, tam animo quam corpore patientiae perpetrandae; ut neque damnis saecularium, nec amissionibus carissimorum, nec corporis quidem conflictationibus succidamus Quale in illo viro feretrum Deus diabolo exstruxit (Joh, II)!
 [1271A]   Itaque operarius ille victoriae Dei, retusis omnibus jaculis tentationum lorica clypeoque patientiae, et integritatem mox corporis a Deo recuperavit, et quae amiserat conduplicata possedit.

000-00-00 Serial Number=0424111426
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1244B]   Plerosque tamen hoc opus, ut publicationem sui, aut suffugere, aut de die in diem differre, praesumo; pudoris magis memores quam salutis: velut illi, qui in partibus verecundioribus corporis contracta vexatione, conscientiam medentium vitant, [1245A] et ita cum erubescentia sua pereunt.
 [1246A]   Quid si praeter pudorem, quem potiorem putant, etiam incommoda corporis reformident, quod inlotos, quod sordulentos, quod extra laetitiam oportet deversari, in asperitudine sacci, et horrore cineris, et oris de jejunio vanitate?
 [1246B]   Sed enim illos, qui ambitu obeunt capessendi magistratus, neque pudet, neque piget incommodis animae et corporis, nec incommodis tantum, verum et contumeliis omnibus eniti in caussa votorum suorum.

000-00-00 Serial Number=0724289894
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0071B]   Christum neque in phantasmate dicit fuisse, sicut Marcion, neque in substantia veri corporis, ut Evangelium docet; sed eo quod e superioribus partibus descenderet, ipso descensu sideream sibi carnem et aeream contexuisse: hunc in resurrectione singulis quibusque elementis, quae in descensu suo mutuata fuissent, in ascensu reddidisse, et sic dispersis quibusque corporis sui partibus, in coelo spiritum tantum reddidisse.
 [0062A]   Christum in substantia corporis non fuisse, et phantasmate tantum quasi passum fuisse; resurrectionem carnis nullo modo futuram esse.
 [0067A]   Unam esse dicit Virtutem in superioribus principalem, ex hac prolatos angelos, atque virtutes: quos distantes longe a superioribus virtutibus, mundum istum in inferioribus partibus condidisse; Christum non ex virgine Maria natum, sed ex semine Joseph, hominem tantummodo genitum, sane prae caeteris justitiae [0067A] cultu, vitae integritate meliorem: hunc apud Judaeos passum: solam animam ipsius coelo receptam, eo quod et firmior et robustior caeteris fuerit: ex quo colligeret, tentata animarum sola salute, nullas corporis resurrectiones.
 [0069A]   Hunc autem in substantia corporis nostri non fuisse, sed spiritale [0069B] nescio quod corpus de coelo deferentem, quasi aquam per fistulam, sic per Mariam virginem transmeasse, nihil inde vel accipientem, vel mutuantem.
 [0070C]   Resurrectionem animae tantummodo probat, corporis negat.
 [0071B]   Christum neque in phantasmate dicit fuisse, sicut Marcion, neque in substantia veri corporis, ut Evangelium docet; sed eo quod e superioribus partibus descenderet, ipso descensu sideream sibi carnem et aeream contexuisse: hunc in resurrectione singulis quibusque elementis, quae in descensu suo mutuata fuissent, in ascensu reddidisse, et sic dispersis quibusque corporis sui partibus, in coelo spiritum tantum reddidisse.

000-00-00 Serial Number=0842248142
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0998C]   Recordatur patris Dei, satisfacto redit, vestem pristinam recipit; statum scilicet eum quem Adam transgressus amiserat; annulum quoque accipit tunc primum, quo fidei [0998C] pactionem interrogatus obsignat, atque ita exinde opimitate Dominici corporis vescitur, Eucharistia scilicet.
 [1001B]   Si vero et factis aliquid tale pro peccatoribus edidit Dominus, ut [1001B] cum peccatrici foeminae etiam corporis sui contactum permittit lavanti lacrymis pedes ejus et crinibus detergenti, et unguento sepulturam ipsius inauguranti (Luc.
 [1011B]   VI, 14); propter corporis scilicet nexum cum illo.

000-00-00 Serial Number=0370392442
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0819A]   Hanc corporis sortem Dominus quoque expressit, cum ipsa substantia indutus: Diruite, inquit (Joan.
 [0825C]   Exiit plane jam [0825C] de corporis sepulcro, etiam nunc febribus et ulceribus obnoxius; et conculcavit jam inimicos, etiam nunc luctari habens cum mundi potentibus.
 [0844C]   Sed quoniam et hic de interpretatione corporis quaestio cavillatur, ego corpus hominis non aliud intelligam, quam omnem istam struem carnis, quoquo genere materiarum concinnatur atque variatur, quod videtur, quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur.
 [0855A]   [0855A] Constat, non tantum ossa durare, verum et dentes incorruptos perennare; quae ut semina retinentur fructificaturi corporis in resurrectione.
 [0877A]   Dominus quoque in secessu montis etiam vestimenta luce mutaverat, sed liniamenta Petro agnoscibilia servaverat: ubi etiam Moyses et Helias, alter in imagine carnis nondum receptae, alter in veritate nondum defunctae, eamdem tamen habitudinem corporis etiam in gloria perseverare docuerant.
 [0811B]   XCI, 13), velut phoenix; id est, de morte, de funere; uti credas, de ignibus quoque substantiam corporis exigi posse.

000-00-00 Serial Number=0327402413
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0627D]   Explosa dein alia ridicula objectione paganorum, quod omnia quae theatro inserviunt, terra, saxa, leones, vires corporis, vocis [0628B] suavitates sint res a Deo creatae, atque propterea non repudiandae, exceptioni quorumdam christianorum asserentium, in Scriptura sacra nullibi spectaculis adesse expresse prohiberi, opponit illa regii Prophetae: [0628C] Beatus vir, qui non abiit in concilium impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.
 [0631B]   Omnia a Deo instituta, et homini attributa (sicut praedicamus), et utique bona omnia, ut boni auctoris: inter haec deputari universa ista, ex quibus spectacula instruuntur, circum [0631B] verbi gratia, et leonem, et vires corporis, et vocis suavitates.
 [0643A]   Et est plane in artibus quoque scenicis Liberi et Veneris patrocinium, quae privata et propria sunt scenae, de gestu et corporis fluxu.
 [0651A]   Non probatis usquam vanos cursus jaculatus [0651A] et saltus vaniores, nusquam tibi vires aut injuriosae aut vanae placebunt, sed nec cura factitii corporis, ut plasticam Dei supergressa.

000-00-00 Serial Number=0269543886
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0906A]   Agnosce et mulierem, agnosce et nuptam, de testimoniis et corporis et spiritus, quae patitur et in conscientia et in carne.
 [0907B]   VI), quantum tenebrarum circumfundere debemus, cum tantam oblationem Deo offerimus, ipsius corporis et ipsius spiritus nostri, cum illam ipsam naturam consecramus.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»